Having petitioned and received the right to elect their own podestà for a year, the envoys of the Commune of Sveti Lovreč elect Senisio de Bernardis of Padua as their podestà, and Albert, the deputy of Patriarch-Margrave Gregory of Montelongo, approves the election.
In nomine Christi, amen.
Anno a nativitate Eius millesimo ducentesimo sexagesimo primo, quarte indictionis, apud Utinum in domo Comunis Utini, die primo intrante mensis maii, presentibus dominis Weçelone Mosacensis et Weçelone Bellunensis monasteriorum abbatibus, dominis Matheo de Rivarota, Rapotissio de Polcinia, Rapotissio de Villalta et Federico castaldione Utini testibus ad hoc vocatis et aliis multis.
Leazarius notarius de Iustinopoli, nuntius, sindicus et procurator castaldionis, marici, vicariorum, Consilii et Comunis de Sancto Laurentio, sicut apparebat per litteras dicti Comunis suo sigillo signatas, venerabili domino Alberto de Collice Concordiensi electo, reverendi patris et domini G(regorii) Dei gratia sancte Aquilegensis sedis patriarche et Istrie atque Carniole marchionis vicedomino, cui idem dominus patriarcha et marchio propter debilitatem sui corporis in hac parte, sicut mihi infrascripto notario bene constat, commiserat vices suas, presentavit quasdam litteras quarum continentia talis erat:
“Venerabili in Christo patri domino Gregorio Dei gratia sancte sedis Aquilegensis patriarche [Istrie]a atque Carniole marchioni gastaldus, maricus, vicarii, Consilium et Comune Sancti Laurentii reverentia debita et devota. Vestre paternitati supplicamus ut ad petitionem Leazarii notarii de Iustinopoli nostri nuntii, sindici et procuratoris nobis gratiam elargire dignemini de potestate habenda per istum annum futurum de proximo festo Sancti Viti ad unum annum completum. Et habita a vobis gratia, sibi committimus ad eligendum potestatem et electa coram vobis gratiam confirmationis a vobis idem Leazarius petere possit. Et tam ad fatiendum electionem quam gratiam eligendi et confirmationis petendi, committimus ut idem Leazarius in omnibus facere possit secundum nos proprie.”
Quibus litteris coram dicto vicedomino lectis, dictus Leazarius procurator nomine castaldionis, marici, vicariorum, Consilii et Comunis predictorum Sancti Laurentii petiit ad eodem vicedomino nomine dicti domini G(regorii) patriarche marchionis, ut de gratia daret sibi verbum et licentiam eligendi potestatem pro anno futuro, numerando annum ipsum a festo predicto Sancti Viti proximo venturo ad annum completum.
Qua petita licentia et obtenta, idem Leazarius in continenti elegit dominum Senisium de Bernardis civem Paduanum ritharium dicti domini patriarche in Istria in potestate castri Sancti Laurentii pro anno predicto, petens et supplicans nomine dictorum castaldionis, marici, Consilii et Comunis dicti castri Sancti Laurentii dicto vicedomino ut de speciali gratia confirmaret electionem eandem factam de dicto domino Senisio in potestatem castri predicti, cuius electionem ad supplicationem et petitionem dicti Leazarii procuratoris idem vicedominus nomine et vice supradicti domini patriarche marchionis de speciali gratia confirmavit.
Ego Iohannes de Lupico Sacri Imperii publicus notarius hiis presens interfui et rogatus scripsi in formam publicam reducendo.
a) om. B; em. Banić
“Item instrumentum continens, ut supra dictum est [de electione potestatis], de Potestate parentii et in eodem de potestate Sancti Laurentii MCCLXI.” – Thesauri claritas, opus saec. XIV, ed. Giuseppe Bianchi, Thesaurus ecclesiae Aquileiensis (Udine 1847), doc. 576, p. 232.
See the "Editor's Notes" in doc. 1256_EPI.
The publication of the facsimile of B (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Miscellanea atti diplomatici e privati, busta 5, doc. 172b) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
Photo by the editor.
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.