Having petitioned and received the right to elect their own podestà for a year, the envoys of the Commune of Poreč elect Zaninus de Marco [of Koper] as their podestà, and the Patriarch-Margrave Gregory of Montelongo approves the election.
In nomine Christi, amen.
Anno a nativitate Eius millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, secunde indictionis, apud Civitatem Austriam in anticamera patriarchali, die quartodecimo intrante ianuario, presentibus Ottone Dei gratia episcopo Petenensi et dominis Wezellone abbate Belliniensi, Berengerio preposito Sancti Wolrici, fratre Girardo ordinis minorum et dominus Landone de Montelongo et Luca domini patriarche nepotibus, Bernardo de Zuccula et Conetto de Oxopio castaldione Carnee testibus et aliis.
Tergestus de Raphaele civis Parentinus, nuntius, sindicus et procurator domini Zanini potestatis, Consilii et Comunis Parentii, sicut continebatur in quodam publico instrumento confecto manu Lazarii notarii Iustinopolis, a me infrascripto notario viso et lecto, venerabili patri domino G(regorio) Dei gratia patriarche Aquilegensi, Istrie atque Carniole marchioni ex parte predictorum potestatis, Consilii et Comunis persentavit litteras in hunc modum:
“Venerabili in Christo patri domino G(regorio) Dei gratia sancte Aquilegensis sedis patriarche, Istrie atque Carniole marchioni Çanninus Marci potestas Parentii, Consilium et Comune eiusdem reverentiam tam debitam quam devotam. Cum causa vestri honoris et status civitatis Parentii, si de vestra processerit gratia, opporteat nos habere potestatem per istum annum presentem futurum, videlicet ab undecima die proximi martii ad unum annum, ad vos tamquam ad patrem mittimus Tergestum de Raphaele nostrum nobilem civem ad dictam licentiam obtinendam, supplicantes vobis ut eidem Tergesto super predictis pro nobis fidem adhibeatis ut et nobismet ipsis, et insuper consentire, si vobis placet, secundum suam petitionem, nobis potestatem habere.”
In circuitu vero sigilli predicti Comunis scriptum erat sic sonans: “Maurus laudetur Parentinam ipse tuetur”. Intus in sigillo sculptum erat ad modum civitatis et quedam ymago sculpta erat in ipso ad similitudinem sacerdotis parati.
Quibus litteris coram domino patriarcha predicto perlectis, predictus Tergestus eidem domino patriarche presentavit quoddam publicum instrumentum procuratorii, cuius tenor talis erat: [seq. doc. 1259_PP; premite hic ut id ostendat]
In nomine Domini.
Anno Eiusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, indictione secunda.
Actum Parentii in Maiori Consilio per campanam et preconem more solito congregato, die quinto intrante ianuario, presentibus Henrico Artizioni, Tulimerio Cesarii, Artuico notario et aliis.
Dominus Zaninus Marci potestas Parentii unacum Maiori Consilio nomine Comunis Parentii et pro ipso Comuni fecerunt et constituerunt dominum Tergestum de Raphaele eorum concivem, eorum nuntium, sindicum et procuratorem ad petendum gratiam a domino nostro Gregorio patriarcha Aquilegensi Dei gratia et marchione Istrie et Carniole de habenda potestate in Parentio per istum annum presentem futurum, videlicet ab undecima die proximi marcii ad unum annum completum, et si idem dominus patriarcha consentiet potestatem habere, quod idem Tergestus procurator et nuntius valeat et possit elligere et nominare coram domino patriarcha Aquilegensi quemcumque voluerit per potestatem in Parentio per supradictum annum nominatum, et ab ipso domino nostro patriarcha confirmationem accipere de ipsa potestaria, si sibi placuerit confirmare, promittentes nomine Comunis firmum habere in omnibus quidquid idem procurator in omnibus supradictis fecerit et non contravenire aliqua ratione seu occasione.
Ego Lazarius Iustinopolitanus et incliti domini marchionis notarius scripsi et roboravi.
Quo perlecto, dictus Tergestus nomine predictorum potestatis, Consilii et Comunis Parentii supplicavit eidem domino patriarche marchioni ut de gratia daret et concederet ei verbum et licentiam eligendi aliquem in potestatem civitatis predicte pro anno futuro, ut superius est expressum.
Qua petita licentia et obtenta, eligit memoratum dominum Ianninum in potestatem civitatis eiusdem pro anno futuro, numerando annum ipsum ab undecimo die proximi martii ad annum unum completum.
Supplicans eidem domino patriarche marchioni ut de gratia confirmaret eandem electionem factam de domino Zanino predicto, cuius electionem ad petitionem et supplicationem ipsius Tergesti factam sibi nomine Consilii et Comunis Parentii de speciali gratia confirmavit.
Ego Iohannes de Lupico Sacri Imperii publicus notarius hiis interfui et de mandato supradicti domini G(regorii) patriarche marchionis et rogatu memorati Tergesti scripsi in formam publicam reducendo.
See the “Editor’s Comments” section in doc. 1256_EPI.
The publication of the facsimile of B (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Miscellanea atti diplomatici e privati, busta 5, doc. 168) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
Photo by the editor.
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.