1030_EE

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
7th of August, 1030
Regestum

Engelmar, the bishop of Poreč, donates the monastery of Saint Cassian in Poreč to the monastery of Archangel Michael in Pula.

Source
C = Poreč, Biskupijski arhiv, Liber iurium episcopalium I, fols. 18r-19r; late 15th-/early 16th-century copy of a copy made in 1194 by a Wezil, a notary in Pula.
Previous Editions
Nicola Coleti (ed.), Italia sacra, 2nd ed., vol. 10: Appendix (Venezia 1722), cols. 315-16.
FIM Edition
Diplomatic edition based on C with Coleti's emendations reported in the critical apparatus.
Transcription

(SC) Nutu Dei eterni, regnante domno Chonrado Romanorum imperatore anno quarto regni eius, die vero VII mensis augusti, indictione tercia decima, Christo gubernanteque omnia.

Ego quidem domnus Engilmarus sancte Parentine ecclesie antistes, hanc erunnosama huius seculi vitam considerans fragilem esse atque caducam, magis celestia amare cupiens quam terrenis frugi dum aliquod facere volui, Domino auxiliante, per quod non essem dignum excidi vel mitti in ignem, sciens ex Dominico ore processisse “omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.”1

Ideoque sanctum Michaelem archangelum auxiliatorem mihi habere volui, sciens illum magni meriti esse apud Dominum, tradens tradidi cenobio sancti archangeli Michaelis quod prope civitatem Polensem consistit cum avocatoreb meo Waltramo Iohanni abbati omnibusque eius successoribus monasterium sancti martiris Cassiani situm et fondatumc infra muros civitatis Parentine cum omnibus suis pertinentiis, silicetd cum domibus, vineis, ortis, pratis ac cum omnibus finitiise que sunt in contrata montis Petrosii, silicet intra viam Sclavam per quam imusf Pisinum castrum et viam per quam imusf ad castrum Sancti Laurentii, que sunt fiscalia predicte ecclesie nostre, id est nobis medietatem censi, ac etiam cum omnibus pascuis, tam animalium quam porcorum, et cum silvis et glandaticum earum ac capulum et omnibus redditibus [et]g iuribus predicto monasterio pertinentibus.

Que omnia concedimus et damus vobis domno Iohanni abbate sancti Michaelis predicti et monacis vestris orantibus et intercedentibus pro nobis et animabus nostrorum antecessorum episcoporum, redendoh episcopio nostro, silicet in solemnitate Sanctissimi Mauri Martiris2 patroni nostri quinque arietes trienesi pingues et non genitalia habentes; quinque etiam honorabiles panes habe[n]tes modios farinule albe quinque cum quinque modios electi viniij.

Preterea supradictam benedictionem monasterio sancti Micaelisk concessimus, ut fratres in Deil servitio ibi comorantes necesariam habere queant atque pro fidelibus defonctisn Dominum assidue exorare possint.

Si vero quocumque tempore ego, domnus Engelmarus supranominatus episcopus, vel aliquis in Ecclesia ordinatus aut laicus sive magna parvaque persona, contra hanc nostre traditionis cartulam ire temptaverit vel per aliquod pravum ingenium qualicunque modo infringere seu molestare presumserit monasterium sancti Michaelis de supra nominata quam sibi dedimus benedictionem in die extremi examinis et etiam anathematis maledictionem consequatur eternam cum eis qui dixerunt filio Dei: “recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus”3 atque cum Iuda, qui filium Virginis pretio vendidit, maledictionem Ecclesie Dei consequatur eternam.

Et ut omnibus omnis titubatioo auferatur, nos hanc cartulam fieri iussimus.

Egomet omnes meos successores rogo, ut hanc cartulam nostre traditionis affirment ut auxiliatorem sanctum Michaelem apud Deum senciantp.

Ego domnus Engilmarus episcopus hanc cartulam una cum avocatore meo fieri iussimus, atque fratres nostros et fideles mihi astantes testes de hac re esse rogavi.

Signum manus Constantini filii Ecilii comitis testis.
Signum manus Wyntenciiq testis.
Signum manus Ripaldi locopositi testis.
Signum manus Ediverii de civitate Polensi testis.
Signum manus Benecarii de Duobus Castellis testis.
Signum manus Stauli filii Catulonis testis.

Actum in civitater Parentina anno et die et imperatore vel indictione supradicta.

Feliciter.

Ego Ioannes tabelio de civitate Parentina egos scr[i]psi complevi atque firmavi.

Ego Arpus episcopus sancte Parentine ecclesie hanc cartulam firmavi.
Ego Ursus episcopus hanc cartam firmavi.
Ego Cadolus Parentinus episcopus hanc cartulam firmavi.
Ego Paganus episcopus Parentinus hanc cartulam firmavi.
Ego Gerongus Parentinus episcopus hanc cartulam firmavi.
Ego Vincencius Parentinus episcopus hanc cartulam firmavi.

(SC) Ego Wecilus canonicus Polensis et notarius eiu[s]dem civitatis hoc privilegium ex precepto dominorum, silicet Prodani Polensis episcopi et Petri Parentini episcopi, exemplavi, non adendo nec minuuendot, sed sicut in illo reperi ita bona fide scripsi et firmavi.

Apparato critico

a) sic: pro aerumnosam.  b) sic et undique avocator loco advocator.  csic et saepe -u in -o mutavit C.  d) sic et undique silicet loco scilicet.  e) sic; finis em. Coleti.  f) itur leg. Coleti.  g) om. C.  h) sic et saepe sic.  i) sic.j) modios electi vinii] sic: pro modiis electi vini.  k) sic.  l) in Dei] mundi leg. Coleti.  m) sic.  n) sic.  o) turbatio leg. Coleti.  psic: pro sentiant.  q) sic: pro Vincentii.  r) curia leg. Coleti.  s) sic: pro rogatus, sicut em. Coleti.  t) adendo vel minuuendo] sic: pro addendo vel minuendo.


1) Vulg. Matteus 3:10.
2) 21st of November.
3) Vulg. Job 21:14.

Editor's Notes

The document in question is a late 15th-/early 16th-century copy of a copy that was made during the bishops Prodan of Pula (c. 1194-1196) and Peter of Poreč (c. 1174-1194), thus it is concluded that the first copy, made by notary Wezil, was done in 1194.

As such, the copy features numerous errors in transcription and not only the usual mutations of -t into -c, -u into -o, the reduction of double consonants et cetera. The text is here edited, as per FIM's editorial principles, with all the editor's emendations either enclosed into square brackets or reported in the critical apparatus.

Despite its highly imperfect textual tradition, there are no reasons to doubt the authenticity of this charter; even the control elements of the date concur with each other (the 4th year of the emperorship of Emperor Conrad II = 26th of March 1030-25th of March 1031; 13th indiction = 1030).

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1030_EE, fontesistrie.eu/1030_EE (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1030_EE.