Records of negotiations between Venice and Patriarch Raymond della Torre regarding jurisdictions in Istria, mediated by Bishop Bernard of Tripoli. After Patriarch Raymond’s reply and counterproposal, a final sketch of the treaty is presented to the parties.
In Dei nomine, amen.
A nativitate ipsius millesimo ducentesimo octuagesimo nono, die 2o mensis novembris, secundę indictionis.
Nobiles viri domini Hermolaus Iusto, Ioannes Cornario procurator sancti Marci, Nicolaus Quirino et Rogerius Mauroceno tractatores, sindici et procuratores illustris domini Ioannis Dandulo Dei gratia Venetiarum, Dalmatię atque Croacię ducis, domini quartę partis ac dimidię totius Imperii Romanię, et Communis Venetiarum, existentes coram presentia venerabilis patris domini B(ernardis) Dei gratia episcopi Tripolitani, Apostolicę Sedis legati, ad exequendum negocium sive subsidium terrę sanctę, nomine procuratorio sive sindicario et pro ipsis domino duce et Communi Venetiarum dixerunt et protestati sunt quod parati erant et sunt ob Dei reverentiam, et ne succursus dictę terrę sanctę impediatur, compromittere in sanctissimum patrem dominum Nicolaum papam IIII secundum formam cedularum datarum et porrectarum predicto domino episcopo Tripolitano et receptarum per eum, quarum tenor superius est insertus, et facere pacem et eam firmare, in qua predicti tractatores domini ducis et Communis Venetiarum fuerunt quasi in concordia cum prędicto domino episcopo Tripolitano in causa quae vertitur inter predictum dominum ducem et Commune Venetiarum ex una parte et dominum patriarcham et ecclesiam Aquileiensem ex altera, seu verti videtur.
Item eo modo, quo dictum est supra, dixerunt et protestati sunt coram eodem domino episcopo Tripolitano, nomine predicto domini ducis et Communis Venetiarum, quod parati erant et sunt recipere, firmare et servare treguam cum predicto domino patriarcha et ecclesia Aquilegensi per dictum dominum episcopum [a]a tractatoribus domini ducis et Communis Venetiarum simpliciter requisitam, et facere omnia quę ius postulat in hac parte. Et haec protestati fuerunt pręsente dicto domino patriarcha.
Tenor cedularum de quibus superius sit mentio talis est: “Dicunt ambaxatores seu tractatores domini ducis et Communis Venetiarum quod dicti domini dux et Commune Venetiarum sunt contenti quod super questionibus” et cetera, desunt reliqua.
Acta sunt haec omnia in civitate Tarvisii in monasterio sancte Marię Maioris, presentibus domino Bernardo de Brugeriis priore de Pilicaria cappellano dicti domini episcopi Tripolitani, domino Symeone Mauro primicerio sancti Marci de Venetiis, Alberto clerico notario eiusdem domini episcopi Tripolitani et Rustichino Benintendi scriba ducalis aulę Venetiarum ad hoc vocatis et rogatis.
Ego Gusmerius de Madonio imperiali auctoritate notarius publicus et Ducatus Venetiarum scriba prędictis interfui et ea rogatus scripsi et publicavi.
Dominus episcopus Tripolitanus dedit unum aliud scriptum patriarchę Aquilegiensis tractatoribus domini ducis, cuius talis est tenor:
[1A] Super questionibus, controversiis et discordiis quę sunt et esse possunt inter venerabilem patrem dominum Ray(mundum) patriarcham et ecclesiam Aquileiensem ex parte una et dominum ducem et Commune Venetiarum ex altera super iurisdictione et iuribus corporalibus et incorporalibus civitatum Parentinę, Aemonensis et Iustinopolitanę, et terrarum Rubini, Humagi, Pirani, Insulę, et castrorum Sancti Laurentii et Montonę, et universis novitatibus factis, tam in mari quam in terra, compromittatur in sanctissimum patrem dominum Nicolaum pappam IIII, ita quod simul et semel cognoscatur et difiniatur per eum, tam de proprietate quam de possessione dictę iurisdictionis et aliorum dictorum iurium et predictarum novitatum per arbitrationem, per arbitrium, * rationem, laudationem, ordinationem et amicabilem compositionem, alte et basse, sicut ei videbitur, de plano, sine strepitu et figura iudiciorum.
[2A] Item * super restitutione * rerum mobilium acceptarum vel intromissarum seu impeditarum ante pacem factam per dominum episcopum Concordiensem cognoscatur per * dominum episcopum Tripolitanum de plano, sine strepitu iudiciorum de sententiis supradictis, et debeat tamquam arbiter et amicabilis compositor diffinire.
[3A] Itab quod castrum et burgum Muglę, facto compromisso prędicto in dominum papam et eo acceptato per ipsum, restituantur domino patriarche, dummodo indulgeatur hominibus dicti burghi et castri et fiat remissio * de eo quod se dederunt domino duci et fuerunt cum eo in guerra pręsenti, salvo iure dicti domini ducis et Communis Venetiarum, si quod habent seu debent habere de iure.
[4A] Item castrum Mucho * hominibus de Tergesto, qui tenent dictum castrum *, reductis per pacem in Tergestum et super bonis eorum cum ea securitate quae videbitur dicto domino episcopo Tripolitano, restituatur domino episcopo et ecclesię Tergestinę.
[5A] Item de castro Grisignani stabit * Vicardus *, qui illud tenet *, sententię curię vassallorum dicti domini patriarchę *. Quod si * facere nolluerit, dominus dux et Commune Venetiarum non debeat intromittere se de ipso.
[6A] Item vicinatus Sancti Petri *, facto compromisso in dominum pappam secundum formam tractatus et eo acceptato per ipsum, restituatur * tali conditione: quod nulla fortilitia * fiant in eo, nisi * diffinitum fuerit per dominum papam de his de quibus in eum fuerit compromissum *.
[7A] Item Antignanum vadat in compromissum sicut Iustinopolis.
[8A] Item quod pacta * inita inter felicis recordationis dominum Gregorium * patriarcham Aquilegensem exc parte una et quondam dominum R(aynerium) Geno tunc ducem * Venetiarum * cum reformatione super illis facta inter quondam dominum L(aurentium) Teupolo tunc ducem * Venetiarum et ipsum R(aymundum) patriarcham * serventur cum conditionibus appositis in pactis eisdem, hoc salvo quod hinc inde satisfiat de subtractis medio tempore.1
[9A] Item quod Commune et homines de Tergesto observare debeant pacem * factam per dominum episcopum Concordiensem secundum formam promissionis eis factę per ipsum dominum episcopum Concordiensem per instrumentum publicum sigillo dicti domini episcopi communitum, hoc salvo quod, si qua de his quę in dicta pace continentur facta sunt seu exequtioni mandata, pro completis habentur et factis; et si quod forte erectum faciendum, compleatur per eos, ita quod super restitutione rerum mobilium ablatarum per eos ante pacem factam per dictum dominum episcopum Concordiensem cognoscatur per venerabilem patrem dominum episcopum Tripolitanum.
[10A] Item quod pax et pacta facta per dictum dominum episcopum Concordiensem inter dominum ducem et Commune Venetiarum ex parte una et dominum comitem Goricię ex altera penitus observentur, dummodo alia negocia precedant.2
[11A] Item quod, facto compromisso in dominum papam, ut dictum est, et eo acceptato per ipsum, cessent omnes offensę hinc inde inter prędictos dominos * et vassallos, subditos et fautores et coadiutores eorum. Et quod carcerati omnes relaxentur hinc inde, et quod omnes fautores et adiutores eorumdem terrarum eiecti de civitatibus seu locis suis, sive qui exiverunt proprio motu, gaudere et uti debeant libere omnibus possessionibus et aliis bonis suis intus et extra, donec huiusmodi arbitrium fuerit promulgatum.
[seq. doc. 1289_VA3, premite hic ut id ostendat]
In Dei nomine, amen.
Anno a nativitate Ipsius millesimo ducentesimo octuagesimo nono, die vigesimoquarto mensis octubris, secunde indictionis.
Nobiles viri domini Pangracius Barbo, Geremias Gisi, Marcus Baseglo, Anreas Geno et Nicolaus Quirino illustris domini Iohannis Dandulo Dei gratia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie ducis, domini quarte partis et dimidie Imperii Romanie, propter infirmitatem absentis et Communis Veneciarum consiliarii et eiusdem domini ducis vicesgerentes, de voluntate et consensu Maioris et Generalis Consilii dicti domini ducis et Communis Veneciarum, ad sonum campanarum et voces preconias more solito congregati, et ipsum Consilium et homines ipsius Consilii cum supradictis dominis consiliariis, vice et nomine dicti domini ducis et Communis Veneciarum fecerunt, constituerunt et ordinaverunt suos et dicit Communis nuncios, sindicos, actores seu procuratores nobiles viros dominos Andream Dandulo filium dicti domini ducis, Hermoraum Iusto, Iohannem Cornario procuratorem sancti Marci, Nicolaum Quirino et Rogerium Mauroceno tractatores eorum et quemlibet eorum in solidum, ita quod non sit pocior conditio occupantis et quod, si unus inceperit, alii et quilibet aliorum possint prosequi et complere, ad compromittendum in sanctissumum patrem dominum Nicolaum papam quartum super questionibus, controversiis et discordiis que sunt et esse possunt inter venerabilem patrem dominum R(aymundum) patriarcham et ecclesiam Aquilegensem ex una parte et dominum ducem et Commune Veneciarum ex altera super iurisdictione et iuribus tocius provincie Istrie secundum formam tractatus facti et fiendi per venerabilem patrem dominum B(ernardum) episcopum Tripolitanum inter dictum dominum patriarcham et ecclesiam Aquilegensem et predictos tractatores domini ducis et Communis Veneciarum; et ad compromittendum de quibusdam aliis secundum formam dicti tractatus in dictum dominum episcopum Tripolitanum; et ad faciendum cum dicto domino patriarcha et ecclesia Aquilegensi pacem vel treguam; et ad promittendum et stipulandum penam et penas et ad obligandum bona Communis Veneciarum et ad recipiendum obligationem bonorum dicti domini patriarche et ecclesie Aquilegensis; et ad faciendum protestationes, requisitiones, securitates et renunciationes; et ad recipiendum renunciationes, securitates et iuramenta; et ad omnia et singula alia facienda et recipienda que in predictis et circa ea vel aliquod eorum seu predictorum occasione necessaria seu utilia videbuntur. Etiam si mandatum exigeret speciale, promittentes se firmum et ratum habere et tenere quicquid dicti sindici seu procuratores simul vel quatuor vel tres vel duo vel unus eorum fecerint de predictis et circa ea vel aliquid eorum, et non contravenire sub obligatione bonorum Communis Veneciarum.
Actum Veneciis in ducali palacio, presentibus magistro Tanto cancellario, Rustichino Benintendi, Marco Siboto et Donato Lambardo notariis et scribis Ducatus Veneciarum testibus ad hec vocatis et rogatis.
Item eodem die, Veneciis in camera dicti domini ducis, presentibus testibus suprascriptis. Idem illustris dominus Iohannes Dandulo dux laudavit, acceptavit et rata et grata habuit omnia et singula suprascripta, et eodem modo fecit et constituit et ordinavit supradictos dominos Andream Dandulo, Hermoraum Iusto, Iohannem Cornario, Nicolaum Quirino et Rogerium Mauroceno suos nuncios et procuratores et quemlibet eorum in solidum, ut superius est expressum, promittens nomine suo et Communis Veneciarum se firmum et ratum habere et tenere quicquid dicti procuratores vel unus eorum, ut dictum est, fecerint de predictis et circa ea vel aliquod eorumdem et non contravenire sub obligatione bonorum Communis Venetiarum.
(SN) Ego Gusmerius de Madonio imperiali autoritate notarius publicus et Ducatus Venetiarum scriba predictis interfui et ea rogatu dictorum consiliariorum et Consilii et mandato domini ducis scripsi et publicavi.
***
[1] Super questionibus, controversiis et discordiis quae sunt et esse possunt inter venerabilem patrem dominum R(aymundum) patriarcham et ecclesiam Aquilegiensem ex una parte et dominum ducem et Commune Venetiarum ex altera super iurisdictione et iuribus totius provincię Istrię compromittatur in sanctissimum patrem dominum Nicolaum pappam quartum, ita quod simul et semel cognoscatur et diffiniatur per dictum dominum papam, tam de proprietate quam de possessione dictę iurisdictionis et aliorum dictorum iurium, per arbitrationem, per arbitrium, per rationem, laudationem, ordinationem et amicabilem compositionem, alte [et]d basse, sicut * videbitur, sub pęna mille marcharum auri, medietas cuius penę cędat * Romanę ecclesię et alia medietas parti servanti prędicta. Et acceptato ipso compromisso per dominum pappam, ut dictum est, relaxentur captivi.e Sed si dictus pappa moreretur antequam ferret arbitrium, sit pax et tregua inter partes donec creetur alius pappa et post 6 menses et tantum plus quantum placuerit partibus, denunciando una pars alteri per 3 menses ante quod nollit eam sub simili pęna quę cedat ut supra.
[2] De damnis vero datis hinc inde, vadat damnum pro damnis.
[3] Super restitutione vero seu satisfactione mercationum et rerum mobilium acceptarum vel intromissarum seu impeditarum ante pacem factam per dominum episcopum Concordiensem compromittatur per supradictas partes in venerabilem patrem dominum episcopum Tripolitanum, per quem cognoscatur et diffiniatur de plano, sine strepitu iudiciorum. Et si rite processum est per sapientes de Venetiis iuxta tenorem pacis prędictę, debeat fieri restitutio et satisfactio secundum tenorem sententiarum datarum per sapientes predictos, alioquin prędictus dominus episcopus Tripolitanus debeat cognoscere et diffinire de plano et sine strepitu iudiciorum de sententiis supradictis, et debeat tamquam arbiter et amicabilis compositor difinire.f Sed si dominus episcopus Tripolitanus antequam discedat de Venetiis ex quacumque causa superveniente non diffiniret, dominus dux Venetiarum possit eligere 3 sapientes de Venetiis qui cognoscant et diffiniant de restitutione et satisfactione prędictis secundum formam pacis et pactorum hactenus initorum per dictum dominum episcopum Concordiensem. Et hoc fiat sub pena quingentarum marcharum auri, medietas cuius penę cedat Romanę ecclesię et alia medietas parti servanti prędicta.g Laborabit dominus episcopus predictus quod decem magnates de Foroiulio iurent servare compromissum et arbitrium eius.
[4] Item quod pacta dudum inita inter dominum Gregorium olim electum Aquilegensem ex una parte et dominum Rayn(erium) Geno tunc ducem et Commune Venetiarum ex altera, et confirmatione et approbationeh cum quibusdam additionibus factis inter dominum R(aymundum) patriarcham Aquilegensem ex una parte et dominum L(aurentium) Teupolo ducem et Commune Venetiarum ex altera, et pax et pacta facta inter dictum dominum R(aymundum) patriarcham et ecclesiam Aquilegensem ex una parte et dominum Io(annem) Dandulo ducem et Commune Venetiarum ex altera firma permaneant et penitus observentur sub pęna duarum millium marcharum argenti, quae simili modo cedat et cetera.i
[5] Item quod, si que terrarum quas dominus dux et Veneti tenent in Istria rebellaret, quod altera pars non debeat eam recipere nec det auxilium, consilium vel favorem; et e converso fiat per dominum ducem et Venetos, si qua terrarum quas dominus patriarcha tenet in Istria rebellaret, sub poena duarum millium marcharum argentij, medietas cuius cedat Romanę ecclesię et alia medietas parti servanti pacem et pacta. Et nihilominus pars quae contrafaciet procurabit et faciet quod terra rebellans restituatur illi parti in cuius preiudicium rebellaret, et ipsa pars eam restituat, si ad potestatem suam et forciam venerit terra rebellans.k
[6] Item quod exbanniti et eiecti a domino duce vel a predecessoribus suis vel a rectoribus eorum vel a Commune Venetiarum, qui quidem fuerunt exbanniti vel eiecti ocasione guerrę, debeant reddire ad possessiones suas, sicut ipse possessiones sunt, ita quod per procuratores suos vel familiam possint eas tenere, habere et eis frui postquam ipsi exbanniti vel eiecti venerint ad dominum ducem et fecerint ei honorem debitum, iurando stare preceptis ipsius domini ducis sicut domini sui. Et petit dominus episcopus Tripolitanus quod dominus dux non puniat eos in persona vel membris, sed quod parcat eis et teneat eos vel Venetiis vel circa Venetias in districtu Venetiarum. Illi vero exbanniti vel eiecti qui non venirent infra unum mensem et non iurarent stare preceptis domini ducis, ut dictum est, vel recederent a pręceptis ipsius et etiam illi non exbanniti, qui in futurum discederent de terris quas tenet dominus dux, non recipiantur nec permittantur stare in districtu domini patriarche; et e converso fiat per dominum ducem de exbannitis et eiectis a domino patriarcha et de non exbannitis et eiectis a domino patriarcha et de non exbannitis, sub pęna duarum millium marcharum argenti quae cedat ut supra.
[7] Item quod pax etl pacta facta inter dominum ducem et Commune Venetiarum ex una parte et dominum comitem Goricię ex altera pęnitus observentur sub pena.m
[8] Preterea quod Commune et homines Tergesti debeant observare pacem et pacta facta inter dominum ducem et Commune Venetiarum ex una parte et ipsos ex altera, sub pęna mille marcharum argenti quae totiens comittatur quotiens contravenerint et cedat ut supra.n
[9] Item quod per dominum ducem et Commune Venetiarum ex una parte et Commune et homines Tergesti ex altera compromittatur in dominum episcopum Tripolitanum de muris et purpuraliis et aliis fortilitiis Tergeste factis versus mare seu ex parte maris vel in mari, et de iniuriis, * offensionibus et damnis datis et factis per eos domino duci et Communi et hominibus Venetiarum a tempore dictę pacis et pactorum hucusque, qui dominus episcopus de predictis de plano et sine strepitu iudiciorum possit cognoscere, terminare et diffinire, sicut ei videbitur, et apponatur pęna duarum millium marcharum argenti, medietas cuius cedat Romanę ecclesię et alia medietas cedat servanti predicta.o Et quod, si Commune et homines Tergesti non observarent arbitrium vel ordinationem dicti domini episcopi super predictis, quod dominus patriarcha seu fautores et sequaces et comes Goricię non iuvent eos, sub pęna duarum millium marcharum argenti pro patriarcha et ecclesia Aquileiensi quę cędat ut supra.p
[10] Item accepto compromisso fiendo in dominum papam, ut dictum est, per ipsum dominum papam, relaxentur captivi.
[11] Item quod restitutio de facto castri de Mucho, sicut continetur in capitulo de Mucho inferius scripto, suspendatur donec ipse dominus episcopus Tripolitanus suum arbitrium promulgaverit super prędictis.
[12] Item quod, facto compromisso in dictum dominum papam, ut dictum est, sit pax et fiat inter dominos suprascriptos et eorum vassallos, subditos, coadiutores et fautores.
[13] Et dominus dux acquiescit quod illi de Tergesto qui debent venire ad precepta eius possint stare Venetiis et circa Venetias in districtu Venetiarum secundum formam prędictorum pactorum, et teneantur venire infra unum mensem postquam dominus episcopus Tripolitanus prędictus suum arbitrium duxerit promulgandum, sub pęna mille marcharum argenti quę cedat ut supra.
[14] Item quod dominus dux et Commune Venetiarum recepit burgum Muglę cum his pactis: quod facta concordia de presenti guerra, burgus Muglę debeat dimitti. Et paratus est dominus dux et Commune Venetiarum dimittere ipsum hominibus dicti burghi et relaxentur libere confinatiq facta diffinitione inter ipsum dominum ducem, Commune et homines Venetiarum, et Commune et homines de Tergesto de his de quibus debet fieri compromissum in dicto domino episcopo, dummodo indulgeatur hominibus dicti burgi et fiat remissio per dictum dominum patriarcham de eo quod se dederunt domino duci et fuerunt cum eo in pręsenti guerra, salvis pactis et fidelitate in quibus homines dicti burgi tenentur domino duci et Communi Venetiarum, et salvo omni iure Aquileiensis ecclesię, ita etiam quod, si forte dicti homines nolluerint intendere et obedire ipsi domino patriarchę, non teneat indulgentia et remissio supradicta nec dominus dux et Commune Venetiarum dabunt eis auxilium, consilium vel favorem, publice vel oculte.r Castrum vero Muglę reddatur domino patriarchę facto compromisso secundum formam tractatus in dominum pappam et eo compromisso acceptato per ipsum, salvis pactis et fidelitate quibus homines dicti castris tenentur domino duci et Communi Venetiarum, dummodo indulgeatur dicti castri hominibus et fiat remissio per dominum patriarcham de eo quod se dederunt domino duci et fuerunt cum eo in presenti guerra, et salvo omni iure Aquilegensis ecclesię; et relaxentur libere a confinibus confinati homines dicti castri, ita quod si forte homines eiusdem castri nolluerint intendere ac obedire ipsi domino patriarchę, indulgentia et remissio supradicta non teneat nec dominus dux et Commune et homines Venetiarum dent eis auxilium, consilium vel favorem, publice vel occulte.t
[15] De castro Mucho respondetur * quod hominibus de Tergesto, qui tenent dictum castrum de Mucho, reductis per pacem in Tergesto et super bonis eorum cum ea securitate quae videbitur dicto domino episcopo Tripolitano, ipsi debeant restituere dictum castrum domino episcopo et ecclesię Tergestinę. Quod si facere nollent, dominus dux non intromittet se de eis nec per ipsum nec per Commune ac homines Venetiarum eis pręstabitur auxilium, consilium vel favor, publice vel oculte, nec etiam debeant reduci in Tergestum nec super bonis eorum, salvo quod dictum est supra de suspensione restitutionis dicti castri.u
[16] De Grisignano respondetur quod Vicardus, coadiutor domini ducis et [Communis]v Venetiarum, tenet ipsum castrum sicut rem suam, et quod dominus dux intendit quod ipse Vicardus de dicto castro stabit sententię curię vassallorum dicti domini patriarchę Aquileiensis. Quod si dictus Vicardus facere nolluerit, dominus dux non intromittet se de eo.
[17] De vicinatu Sancti Petri respondetur quod, facto compromisso in * dominum pappam secundum formam tractatus et eo acceptato per ipsum, reddetur vicinatus Sancti Petri cum tali conditione: quod aliqua fortilitia non fiant in eo, nisi primo diffinitum fuerit per dominum pappam de his de quibus fuerit compromissum in eo.w
[18] De Antignano respondetur quod * est de destrictu Iustinopolis, quę dicitur Capistria, et cadit in compromissum sicut Iustinopolis, propter quod non videtur quod inde debeat fieri restitutio.x
[19] Item sicut iuratum fuit in pace per * dominum episcopum Concordiensem facta, ita iuretur in pace modo fienda.y
[20] Item quod apponatur pęna quae videbitur domino episcopo Tripolitano prędicto in omnibus et singulis capitulis tractatis super quibus non caderent penę supra expressę. Et fiat obligatio bonorum et renunciationes et alia quę facerent ad firmitatem omnium et singulorum prędictorum.
Hoc est intentio domini episcopi Tripolitani, quam ipse dixit et aperuit domino duci et consiliariis suis et Capitibus de XXz et domino Hermorao Iusto in secreto, videlicet:
[1B] Quod diffiniet quod Commune et homines Tergesti destruant et tollant omnes muros et fortilitias Tergesti factos et factas ex parte maris seu versus mare ab initio primę guerrę hucusque infra octo dies posta' ordinationem, sententiam seu arbitrium ferendum per dictum dominum episcopum; purpurarias vero et fortilitias factas in mari ab initio dictę primę guerrę hucusque destruant et tollentb' infra duos menses post ordinationem, sententiam seu arbitrium et cetera, et quod nullo tempore ea reedificabunt nec facient ibi alia.
[2B] Item quod utriusque partis forbanniti et eiecti seu qui motu proprio exiverunt, tam de Iustinopoli quam de aliis locis, debeant redire ad possessiones suas, sicut ipsae possessiones sunt, scilicet in statu in quo sunt, ita quod per procuratores suos vel familiam possint eas tenere et habere et eis frui postquam dicti exbanniti vel eiecti et qui motu proprio exiverunt venerint ad dominum ducem et fecerint ei honorem debitum, iurando stare mandato domini ducis sicut domini sui.c' Additio: Quod intelligitur de eiectis et exbannitis et motu proprio exeuntibus qui ante guerram habitam cum domino patriarcha iurabant domino duci; illi vero exbanniti et alii prędicti qui non venirent infra unum mensem et non iurarent stare preceptis domini [ducis]d' vel recedent a preceptis ipsius domini ducis, et illi non exbanniti qui in futurum recederent pro commissis forefactis vel offensionibus de terris quas tenet dominus dux, non recipiantur nec permittantur stare in districtu domini patriarchę; et idem e contrario fiat per dominum ducem per omnia de exbannitis et eiectis a domino patriarcha et de non exbannitis recedentibus propter commissa forefacta et offensiones, sub pęna duorum millium marcharum argenti pro utraque parte quae cedat ut supra. Iddeme' addatur de Tergesto.
[3B] Item petit dominus patriarcha quod pons factus apud Belforte totaliter amoveatur. Additio: Contentus erit dominus patriarcha, si pons ille non pretendatur aliquo tempore, ita quod attingat terram domini patriarchę et comitis Goricię.f'
[4B] Item quod, si qua catena posita est per Venetos in flumine sancti Ioannis de Carsto, tollatur; et quod dominus dux et Commune Venetiarumg' permittant homines domini patriarchę et domini comitis Goricię et subiectos et fautores eorum ire tam per flumina quam per mare, sicut ire consueverant ante guerram.h'
[5B] Item quod carcerati ocasione huius guerrę, quicumque sint et undecumque sint, sive de Iustinopoli sive aliunde, libere relaxentur hinc inde – non intelligatur de Venetis exbannitis per dominum ducem.i'
[6B] Item quod, si pacem fieri contingat, fiat firma pro parte pro ipsis et pro omnibus et singulis fidelibus, habitatoribus et subiectis et fautoribus eorumdem, quicumque et undecumque sint, secundum conditiones pręscriptas, et non intelligatur de Venetis exbannitis per dominum ducem.j'
a) om. B; em. Banić. b) sic B: pro item. c) add. sup. l. B. d) om. B. e) 1 add. in marg. ipsius capituli B. f) 2 add. in marg. ipsius capituli B. g) 3 add. in marg. ipsius capituli B. h) confirmatione et approbatione] sic B: pro confirmatio et approbatio. i) 4 add. in marg. ipsius capituli B. j) seq. quod seu et canc. B. k) 16 add. in marg. ipsius capituli B. l) seq. fac canc. B. m) 17 add. in marg. ipsius capituli B. n) 18 add. in marg. ipsius capituli B. o) 19 add. in marg. ipsius capituli B. p) 20 add. in marg. ipsius capituli B. q) hominibus—confinati] add. in marg. sin. B. r) 5 add. in marg. ipsius capituli B. s) ex castri corr. B. t) 6 add. in marg. ipsius capituli B. u) 7 add. in marg. ipsius capituli B. v) om. B; em. Banić. w) 8 add. in marg. ipsius capituli B. x) 9 add. in marg. ipsius capituli B. y) 10 add. in marg. ipsius capituli B. z) sic B: pro XL. a') seq. preter canc. B. b') seq. usque canc. B. c') 11 add. in marg. ipsius capituli B. d') om. B; em. Banić. e') sic B. f') capitulum patriarchę numero 12 add. in marg. ipsius capituli B. g') seq. saptium vacuum spatii 5 litterarum B. h') 13 add. in marg. ipsius capituli B. i') 14 add. in marg. ipsius capituli B. j') 15 add. in marg. ipsius capituli B.
1) References to the pacts signed on April 24, 1254, edited here as doc. 1254_VG, and on February 18, 1275, edited here as doc. 1275_VR.
2) Reference to the peace treaty signed in Venice on March 8, 1285, edited here as doc. 1285_PAV.
The articles hereby agreed would serve as template for the Peace of Treviso, signed on November 11, 1291 – edited here as doc. 1291_PT.
The final recorded session of negotiations (whose text survives) shows the patriarch’s response to the treaty proposed by Venice on October 23 – edited here as doc. 1289_VA2.
The patriarch’s counterproposal was, however, largely ignored in the final sketch of the treaty that built on the Venetian proposal. Yet, based on the final sketch of the treaty, it is clear that there was another set of demands and proposals issued by the patriarch that were not registered in the surviving copy of these negotiations but were referenced in the margins of the manuscript (a total of twenty chapters). In any case, the final sketch (articles 1–20) generally followed the Venetian proposal (doc. 1289_VA2, articles 1V–7V and 1r–7r) while only partly acknowledging the patriarch’s additions and modifications (this document, articles 1A–11A). Moreover, the last part of the register reveals that Bishop Bernard worked secretly with Venice, with the Council of Forty, shaping the deal to benefit the Venetians. Perhaps the bishop of Tripoli had secret meetings with the patriarch’s representatives as well, but these remained, as is usually the case with secret negotiations, hidden transcripts.
The twenty articles of the sketched treaty plus the six additions discussed by Bishop Bernard and Venice (articles 1B–6B) would not be signed by the negotiators and procurators. Instead, the two parties would enter a brief armed conflict beginning in December of 1290 and lasting until September of 1291 when a new round of peace negotiations was opened (cf. Paschini, cited above, pp. 129–130). However, following the end of this third war between Patriarch Raymond and Venice, these twenty-six articles would form a basis from which the famous Peace of Treviso would be forged – see doc. 1291_PT.
The publication of the facsimiles of B (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Codex Trevisaneus, fols. 391r–395r) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
Photos by Archivio di Stato di Venezia.
The digital facsimiles remain under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.