1034_CA

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
8th of March, 1034
Place
Regestum

Emperor Conrad II confirms the decisions of the Synod of Rome from 1027 regarding Aquileian jurisdiction over Grado, invests the patriarchs of Aquileia with the possession of “the parish of Grado”, and donates Venetian territories between the rivers Piave and Livenza to the Patriarchate of Aquileia.

Source
The original is lost; the text survives in later copies, the two principal being:
B = Udine, Archivio Storico Diocesano, Archivio del Capitolo di Udine, Raccolta Pergamene, vol. 1/A, doc. 8; late 12th-century copy authenticated by notary Peter.
C = Venice, Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, ms. 345: Privileggi antichi d’Acquileia, fol. 17r-v (13r-v according to old pagination); late 15th-century simple copy.
Previous Editions
Harry Bresslau (ed.), Conradi II diplomata / Die Urkunden Konrads II., Monumenta Germaniae historica, Diplomata 4 (Hannover 1909), doc. 205, pp. 277-278.
FIM Edition
Diplomatic edition based on B, including the notarial attestation given in italics, with different readings from C reported in the critical apparatus and parts taken verbatim from the Synod of Rome (doc. 1027_SR) given in petite font.
Transcription

(SC) In nomine sancte et individue Trinitatis.a

Conradus divina favente clementia Romanorum imperator augustus.

Si ecclesie Dei per alicuius detrahentis imminutionemb destructe per Imperii nostri auctoritatem fuerint reparate ac sublimatec, Regni nostri statum stabiliri nosqued ętername beatitudinem promereri non solum credimus, sed pro certo habemus.

Unde omnium sancte Dei Ecclesie nostrique fidelium presentium scilicet ac futurorom sciat universitas, qualiter nosf communi fidelium nostrorum decreto, papę scilicet Iohannis et Papponisg patriarchę venerabilis, Arbonis Moguntinih archiepiscopi, Papponis Treverensis archiepiscopi, Hereperti Mediolanensis archiepiscopi, Hereperti Ravennatis archiepiscopi ceterorumque episcoporum ac Regni nostri fidelium synodumi Rome habendam condiximus. Ibi vero predictus fidelis nosterj Poppo patriarcha in presentia omnium consurgens multa etk iusta reclamavit de Gradu plebe sua, quę iure ac veteri constitutione sancte Aquilegensil ecclesie semper fuit subiacens et obediens, sed Venetici temeraria et iniqua potestate contram leges et contra ius apostolicum quasi ad destructionem sancte Aquilegensis ecclesie in eodem loco Gradus dicto episcopatum fore fecerunt. Allatan sunt quoque ibio plura et verissima scripta, in quibus continebaturp rectores prefatę ecclesię sepius ob hoc reclamasse, sed nichil profecisse.

Nos autem hanc reclamationem, uti iustum fuit, aure benigna percipientes, communi totius sancti concilii consilio ac iudicio domnus apostolicus nosque sanctam Aquilegensem ecclesiam eiusque rectorem Popponem patriarcham de Gradu plebe sua secundum canonica precepta investi[vi]musq.

Venetici veror quoniam semper Imperio nostro rebelles extiterunts et Gradum plebem per vim tenueruntt, ne prefata ecclesia de propriis rebus tale pateretur damnum, per petitionem dilecte coniugis nostrę Gislę imperatricis nostrique filii Heinriciu regis acv Brunonis nepotis nostriw et cancellarii, sanctex Aquilegensi ecclesie eiusque rectori Popponi patriarche et eius successoribus donamus et per huius precepti paginam confirmamus terram quam Veneticiy olim visi sunt habere inter fluvios Plavum et Liquentiam iacentem cum omnibus suis appendiciis et utilitatibus, agris, pratis, campis, pascuis, terris cultis et incultis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, venationibus, piscationibus, exitibus et reditibus mobilibus et immobilibus.

Eo scilicet tenore, ut nullus dux, episcopus, marchio, comes, vicecomes seu ulla Regni nostriz magna vel [parva persona se]pea' nominatam Aquilegensem ecclesiamb' eiusque rectorem de hac traditionec' audeat inquietare, despoliare [vel]d' disvestire.

Si quise' verof', quod minime [credimus, hanc nostram traditionemg' in aliquo]h' infregeriti', sciat se compositurum mille libras auri puri, medietatem camerę nostrę et medietatem predictę ecclesię.

Quodj', ut verius credatur et diligentissime ab omnibus conserveturk', cartam hanc inde conscriptam manu propria firmavimus et sigillo nostro insigniri iussimus.

Signum domni Chuonradil' Romanorum imperatoris augusti. (SM)m'

Bruno cancellarius vice Pilegrimin' archicancellarii recognovit.

Datum VIII idus marcii, indictione II, anno Dominicę incarnationis MXXXIIII, anno vero domni Chůnradio' secundi regnantis X, imperantis VIII.

Actum Seligunstatp'.

Feliciterq'.

Ego Petrus Foroiuliensis notarius, perlecto autentico privilegio, hoc rescriptum ab eo fideliter relevatum cognovi et ideo propria manu corroboravi (S).

Apparato critico

a) (SC)—Trinitatis] om. C.  b) imminutione C.  c) reparate ac sublimate] inv. C.  dseq. statum canc. C.  e) eternam C et undique -e loco -ę.  fC; lac. B.  g) Poponis et undique Popo loco Poppo C.  h) Mungontini C.  i) sinodum C.  j) fidelis noster] inv. C.  kC; lac. B.  l) Aquileiensi C et saepe Aquileiensis.  m) et contra C.  n) ablata C.  o) quoque ibi] inv. C.  p) continebantur C.  q) investimus B; investivimus C.  rom. C.  s) Veneti appelati rebelles Imperii, falso tamen quia numquam fuerunt subiecti eidem add. man. rec. in marg. sin. C.  t) tenuerant C.  u) Henrici C.  v) et C.  w) nepotis nostri] inv. C.  x) dicte C.  y) Veneti C.  z) Regni nostri] inv. C.  a') parva persona sepe] C; lac. B.  b') Aquilegensem ecclesiam] inv. C.  c') tradictione C.  d'C; om. B.  e') autem et seq. vero canc. C; autem ed. Bresslau.  f') autem C et sic ed. Bresslau.  g') tradictionem C.  h') credimus—aliquo] C; lac. B.  i'sic B: pro infringerit; infringerit C et sic ed. Bresslau.  j') et C.  k') observetur C.  l') Conrardi C.  m'om. C.  n') Pellegrini C.  o') Corardi C.  p') Siligustat C.  q'seq. amen add. C.

Medieval Recollections

“De contentis in secundo scrineo: [om.] Certa quoque imperialia et regalia iura de plebe Gradensi.” – Thesauri claritas, opus saec. XIV, ed. Giuseppe Bianchi (Udine 1847), p. 4.

Selected Bibliography
Pio Paschini, “Vicende del Friuli durante il dominio della casa impe-riale di Franconia,” Memorie storiche forogiuliesi 9 (1913): pp. 19–21.
Herwig Wolfram, Conrad II, 990–1039: Emperor of Three King-doms, trans. Denise A. Kaiser (University Park 2006), pp. 106–9.
Editor's Notes

Emperor Conrad II’s confirmation of the Synod of Rome that took place in April of 1027 (see it edited here), essentially confirming the decrees of the Synod of Mantua that took place exactly two hundred years earlier (see them edited here), both synods aiming to settle the conflict between the two patriarchates, Grado and Aquileia, over the metropolitan jurisdictions over Istrian bishoprics in the favor of the pro-imperial Church of Aquileia (see more on that conflict here). As in the 9th century, so too in the first half of the 11th century, these decrees proved impossible to implement and the conflict would last for another hundred years, the official resolution coming only in 1180 (document soon to be edited here).

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 1034_CA, fontesistrie.eu/1034_CA (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 1034_CA.