Pope Leo IX bestows the pallium onto Domenico Marango, the patriarch of Grado.
[…]a [Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, ut ne qua ex eis aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur, adtendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante Summum Pastorem neglegentię reatus excruciet, unde modo honori reverentia sublimiores inter ceteros]b iudicamur.
Palleum autem fraternitati tuę ex more ad [m]issarumb sol[empnia celebranda transmisimus, quod tibi non aliter, ecclesie tue privilegiis]b in suo statu manentibus, uti concedimus quam decessores prodecessoresque tuos usos esse incognitum non habes, videlicet [in Nativitate Domini nostri]b, in Purificatione et Assumptione sanctę ‡Marię‡ et in Cęna Domini et Sabato Sancto, Resurrectione Domini, in festivitate sancti ‡Marci‡, in Ascensione Domini et Pentecostes, in Natale sancti Iohannis Baptistę et sancti Petri et sancti Laurentii et in Nativitate sanctę ‡Marię‡ et in festivitate Sanctorum Omnium et in Natalitiis Apostolorum et in principalibus ecclesię tuę festis necnon in consecratione episcoporum tuorum et in anniversaria ordinatione tua.
Cuius quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut morum tuorum ei ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula; in ipsa si qua tortitudo illis iniecta est, dirigant; in ea quod imitentur, aspitiant; in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera quę temporaliter blandiuntur extollant neque adversa deiciant, sed quicquid illud fuerit, virtute patientię devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniant; districtum mali cognoscant; insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset; remissum te delinquentibus non ostendas nec quod ultus non fueris perpetrari permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et iudicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquiętos feriendos a pravitate compescat. Sed quoniam non numquam prepositum zelus dum districtus malorum vult vindex existere, transsit in crudelitatem correptio, iram iudicio refrena et censura disciplinę sic utere, ut et culpas ferias et a dilectione personarum quas corrigis non recedas. Misericordiam te, prout subveniat, opprimentibus modesta erectio contradicat; nullius faciem contra iustitiam accipias; nullum quęrentem iusta descpicias; custodia in te ęquitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire nec pauperem de se sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere, qualem sacra lectio precepit dicens: “Oportet episcopum inreprehensibilem esse.”1 Sed his omnibus uti salubr[iter]b poteris, si magistram caritatem habueris, q[uam qui] secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit.
Ecce, frater carissime, inter [multa alia ista]b sunt sacerdotii, ista sunt [pallei, que si]b studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habes.
Sancta Trinit[as fraternitatem]b vestr[am g]ratięb suę protectione cir[cumdet]b atque ita in timoris sui via nos dirigat, ut post vitę huius amaritudine[s ad eternam]b simul pervenire dulcedinem mereamur.
(R) (BV)
(SC) Data IIIo nonas maii per manus Petri diaconi et bibliothecarii ac cancellarii sanctę Apostolicę Sedis anno domni ‡Leonis‡ papae IIo, indictione III.
(SP D)
a) portio pergamenae deest A. b) lac. A; em. Kehr.
1) VULG, Tim. 3:2.
The upper fifth of the parchment is torn off, rendering the first few sentences lost. However, since the document follows the well-known formulae of the Liber Diurnus, a part of this lost text is easily reconstructible, as done by Kehr.
Patriarch Domenico Marango’s close relationship with the papacy paid off – in 1053 the Patriarchate of Grado was officially recognized as “Nova Aquileia” (see doc. 1053_PG).