Razdoblje
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Datum
5th of October, 1194
Regest

Engelbert III, the count of Gorizia, solemnly promises to Peter, the bishop of Poreč, that both he and his vassals will faithfully serve and guard the rights and possessions of his Church.

Izvornik
Copy from the private archive of Polesini family, currently stored in Trieste in the archive of Società istriana di archeologia e storia patria.
Izdanje
Pietro Kandler (ed.) Codice diplomatico istriano, vol. 1, doc. n. 185, pp. 345-46.
Transkripcija

In Dei aeterni nomine.

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi MCLXXXXIIII, die quinta intrante mense octobri.

Actum inter Pisinum et monasterium Sancti Petri iuxta lacum de Segurana.

Dum convenissent in praefactum locum dominus Petrus Parentinus episcopus, et dominus comes de Guritia, et cum eis plurimi de comprovincialibus Istriae, et de Foro Iulio milites comitis, quorum nomina in fine huiusmodi cartae legentur, fecit dominus episcopus loqui per se ad comitem in hunc modum:

“Domine comes, vos estis advocatus ecclesiae meae, et debetis esse protector iuris mei. Ego admisi preces vestras, in quibus vobis placui, sicut de adstantibus quidam sciunt, et vos per gratiam nobilitatis vestrae mihi repromisistis aliqua, quae simili modo aliqui istorum sciunt, et de decimis de Rubino, quod non debeatis de cetero varentare illas eis, qui mihi vestro nomine non faciunt, imo magis debetis me, et ecclesiam meam defendere ab omni violentia ipsarum decimarum, si quis mihi praesumpserit de eis violentiam facere. Sed quia inter paucos et privatos vestros fideles promisistis, peto et rogo, ut manifeste coram cunctis qui praesentes assistunt, hic promittatis et praecipiatis vestris fidelibus, qui in terra ista manent, et eis qui hic sunt praesentes, ut amore et honore vestro debeant adiuvare et defendere me in iure meo contra illos qui violentiam inferre praesumpserint.”

Comes vero audiens haec fecit ita respondere:

“Quod dominus meus episcopus hic dicit veram est, quia bene admisit preces meas, et ego viceversa promisi suas audire, et admittere volo. Rogo itaque omnes amicos meos et fideles, et praecipio eis, quibus possum ut si aliquis in praedictis decimis violentiam sibi facere temptaverit meo nomine vel quomodolibet aliter, defendant et protegant eum, sicut me diligunt. Et hoc specialiter praecipio eis, qui castro Pisino morantur.”

Et his dictis rogavit idem comes omnes circumstantes testes de novo, quorum sunt: Ierusalem abbas Sanctae Petronillae, Martinus abbas Sancti Petri de Sylva, domina Ricarda, Wido de Mugla, Albinus de Balbo gastaldus de Montona, Ioannes de Perei iudex, Martinus de Ursone maricus de Sancto Laurentio, Mattheus Castaldus, Wecelo de Grimaldo iudex de Duobus Castellis, Narcisus et diaconus Napo et Ioannes Polton de Valle, Odelricus de Rubino, Papo et Geroldus de Pola, Waltrame et Bertoldus eius filius; de militibus comes Henricus… …Cono de Duin, Folcherus iunior, Peregrinus Cloculus et alii.

Ego Adam Parentinae civitatis notarius interfui, et in hac carta complevi et firmavi (SN).

Kako citirati
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ad 1209, doc. 1194_CG, fontesistrie.eu/1194_CG (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1194_CG.