Having petitioned and received the right to elect their own podestà for a year, the envoys of the Commune of Poreč elect Biaquino of Momjan as their podestà, and Albert, the deputy of Patriarch-Margrave Gregory of Montelongo, approves the election.
In nomine Christi, amen.
Anno a nativitate Eius millesimo ducentesimo sexegesimo primo, quarte indictionis, apud Utinum sub coperto Utini, die primo intrante mensis aprilis, presentibus dominis I(ohanne) de Cucanea, B(ernardo) de Zuccula, Henzio et Iacobo fratribus de Regone, Fredericus de Colmalisio castaldione et Lazario de Utino et Nissa de Maniaco testibus ad hoc vocatis et rogatis et aliis.
Dominus Bonifacius castaldio domini patriarche in Parentia, nuntius, sindicus et procurator consulum, Consilii et Comunis Parentie, sicut apparebat per quoddam publicum instrumentum confectum per manum Warini Razonis notarii, a me subscripto notario visum et lectum, nomine predictorum consulum, Consilii et Comunis Parentii venerabili patri domino Alberto de Collice Concordiensi ellecto, reverendi patris et domini G(regorii) patriarche Aquilegensis et Istrie atque Carniole marchionis vicedomino, cui idem dominus patriarcha et marchio propter debilitatem sui corporis in hac parte commisserat vices suas, presentavit quodam instrumentum publicum cuius continentia talis erat: [seq. doc. 1261_PP; premite hic ut id ostendat]
In nomine Domini, amen.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo, indictione quarta, die octavo exeunte martio, presentibus dominis Artuico quondam domini Ottonis, Adalperio quondam domini Adalgerii, Rozolino quondam Warini, Grimaldo de Frederico et aliis pluribus. Actum Parentii in rippa Amporii iuxta scalam palatii.
Ibique Petrus de Rustico, Marinus quondam Nicolai et Cadulus de Omago consules Parentii de consensu et voluntate Consilii et tocius comunitatis fecerunt, constituerunt, et ordinaverunt dominum Bonifacium castaldionem de Parentio suum certum nuntium, sindicum et procuratorem ad petendum nomine et vice dictorum consulum et Comunis Parentii parabolam et licentiam a venerabili patre domino G(regorio) Dei gratia patriarcha Aquilegensi, marchione Istrie atque Carniole, de eligendo potestatem in Parentio pro anno presenti, et quod ipse procurator possit et debeat, habita huiusmodi licentia, eligere potestatem et petere confirmationem electionis facte per eum de dicto potestate a prefato domino G(regorio) patriarcha marchione, promittentes dicti consules vice sua et vice et nomine dicti Comunis quidquid dictus nuntius et procurator fecerit in predictis omnibus et singulis predictorum se firmum et ratum habere et nunquam contravenire, omni occasione et exceptione remotis, sub obligatione omnium suorum bonorum dicte comunitatis ad pignus.
Ego Varinus Razonis notarius domini G(regorii) patriarche Aquilegensis, Istrie atque Carniole [marchionis] hiis omnibus interfui rogatus scripsi.
Quo instrumento coram dictoa vicedomino lecto, dictus dominus Bonifacius procurator nomine predictorum consulum et Comunis Parentii petiit ab eodem vicedomino ut daret ei parabolam eligendi potestatem pro anno presenti.
Qua obtenta, idem dominus Bonifacius elegit dominum Biaquinum de Momiliano in potestatem dicti Comunis Parentii pro anno predicto, petens et supplicans dicto domino Al(berto) vicedomino nomine dictorum consulum, Consilii et Comunis Parentii ut de speciali gratia confirmaret electionem eandem factam de dicto domino Biaquino, cuius electionem ad supplicationem et petitionem dicti procuratoris nomine et vice supradicti domini patriarche Aquilegensis et Istrie atque Carniole marchionis de speciali gratia confirmavit.
In cuius rei testimonium instrumentum presens fuit dicti domini patriarche marchionis sigilli pendentis munimine roboratum.
Ego Iohannes de Lupico Sacri Imperii publicus notarius hiis presens interfui et rogatus scripsi in formam publicam reducendo.
a) seq. domino exp. B.
“Item instrumentum continens, ut supra dictum est [de electione potestatis], de Potestate parentii et in eodem de potestate Sancti Laurentii MCCLXI.” – Thesauri claritas, opus saec. XIV, ed. Giuseppe Bianchi, Thesaurus ecclesiae Aquileiensis (Udine 1847), doc. 576, p. 232.
See the "Editor's Notes" in doc. 1256_EPI.
The publication of the facsimile of B (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Miscellanea atti diplomatici e privati, busta 5, doc. 172a) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
Photo by the editor.
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.