1209_HM1

Razdoblje
Vol. 4: A 1209 usque ad 1300
Datum
1209
Regest

Henry of Andechs-Merania, the margrave of Istria, donates properties to the monastery of Saint Mary and Saint Hermagoras in Obernbug for the salvation of his soul.

Izvornik
A 17th century copy from the cathedral chapter archive in Ljubljana (v. editio).
Izdanje
Franz Schumi (ed.), Urkunden- und Regestenbuch des Herzogthums Krain, vol. 2: (Ljubljana 1884/1887), doc. 18, pp. 13-14.
Transkripcija

Quoniam memoria hominum labilis est, ideo ego Heinricus, Dei gratia marchio Ysthrie, notum esse cupio universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod manu potestativa Sancte Marie et Sancto Hermachore in Obernburg contradidi duos mansos in Pureber, tali conditione quod abbas et fratres ibidem Deo famulantes singulis dominicis diebus in principali altare de Sancta Trinitate missam publice in conventu fratrum pro salute mea et pro omnibus qui mecum in eodem loco firmitatem acceperunt, celebretur, quod stabile permaneat, sive heredum habuero sive non, et quod ratum ita sit, abbas Curtirannus et universitas conventus unanimi voto data fide firmaverunt.

Cum vero viam universe carnis inibo, missa pro defunctis pro remedio anime mee parentumque meorum solemniter in conventu cantetur, pro certo scientes quod alios quatuor mansos per mortem meam in Pureber predicte Ecclesie adtribui, prefatos quidem mansos advocatie mee mancipavi et nullus meorum officialium ipsos in alio iure offendat.

Item Williburg uxorem Seifridi de Weingart que in ministeriali iure tenebatur, cum filio suo Wilfingo et filia Gertruda predicte Ecclesie contuli cum omni sua posteritate.

Quod ratum et inconvulsum permaneat, sigilli mei impressione feci corroborari.

Huius rei testes sunt: Albertus comes de Wihselberch, Curtirannus abbas, Wernhardus de Seefelt, Gerloch de Stein, Ulricus de Samperge, Dietmarus de Griven, Heinricus de Wiharn, Albelrtus de Voheburch, Gotscalcus da Schiltgraben, Gebhardus de Liligenberch, Fridericus scriptor, Dietricus de Kraineche, Alhardus, Henricus notarius, Perichtoldus et frater eius Albero de Burla, Chunradus de Celle, Heinricus de Liligenberch, Giselher et frater eius Giselbertus, Seifridus de Minchendor[f], Otto de Soenlen[berch] et alii quorum erat ibi copia.

Cum ego Heinricus marchio decessero, missa pro defunctis, ut dictum est, pro remedio anime mee parentumque meorum omni secunda feria in conventu publice agatur et collecta quamdiu vixero, oratio exaudi queso preces nostras, singulis diebus ad missam.

Data sunt autem hec anno milesimo ducentesimo nono, in castro Stein, presentibus meis mlnisterialibus.

Ego Heinricus marchionis notarius scripsi et dictavi.

Kako citirati
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 4: A 1209 usque ab 1300, doc. 1209_HM1, fontesistrie.eu/1209_HM1 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 4: doc. 1209_HM1.