Razdoblje
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Datum
1118
Regest

Siegried and Heliza, the noble citizens of Poreč, donate their possessions, a church dedicated to St. Peter in Poreč with all its dependencies and an allod called Mount Petrosus, to St. Michael’s monastery in Pula.

Izvornik
B = Poreč, Biskupijski arhiv, Liber iurium episcopalium I, fol. 21v–22v; late 15th-/early 16th-century copy.
Izdanje
Pietro Kandler (ed.), Codice diplomatico istriano, 2nd ed. (Trieste 1986), vol. 1, doc. 126, pp. 252–53 (based on a later copy of B from Polesini’s family archive)
FIM izdanje
Diplomatic edition based on B with variae lectiones from Kandler's edition reported in the critical apparatus.
Transkripcija

Anno Dominice incarnationis millesimo centesimo decimo octavo, nutu Dei eterni regnante domino Henrico, anno autem decimo regnia eius, indictione X, in civitate Parentina.

Quamb qu[i]dem, pietate divina ministrante opus est unicuique Deum timerec, et in hoc seculo viventi propendered et disponere eae que sintf anime utilia ac fine coerentia, ut, dum expoliata fuerit corpore, non malorum obtenebretur caligine, sed sanctorum societur ordini.

Nos igitur Sigilfredus et Heliza coniugales, Parentine urbis compatriotę et concives nobiles, videntes prospera huius mondig in filiis et filiabus nostris omnino deficere, et adversa acrius et fortius insistere, maluimus Christo domino et fidelibus suis corde et corpore adherere eosque pre omnibus heredes perpetualiter habere, quam hanc caducam vitam et perituram cum dolore et merore ad tempus delectabiliter tenere; bona omnia et predia per ecclesias Dei ac monasteria vigente mentium et corporum sanitate, ita destribuere et preordinare seriatim studuimus, quatenus memoriale nostrum in libro vite eterne dignum mereatur haberi et crimina nostra orationibus sanctorum per omnia possint deleri.

Quapropter tempore domini ac venerabilis Hellenardi Polensis episcopi, cuius consilio et ammonitione, ipso annuente, bona nostra dispensare et distribuere curavimus, ego prenominatus Sigifridus et coniux mea Helica a die presenti insimul, sana mente, damus, tradimus, donamus [et]h offerimus monasterio in honore sancti Michaelis archangeli et sancti Clementis martiris ordinato ac sito in monte ante civitatem Polensem, et abbati eiusdem monasterii ___ nomine atque ceteris monachis illic servientibus, videlicet ecclesiam edificatam infra civitatem Parentinam et in honorei sancti Petri apostoli consecratam, cum omni censu et redituj ad eandemk pertinenti.

Insuper etl predium, idem allodium nostrum quod vocamus Mons Petrosus, cum toto suo confinio quod iungiterm ab uno latere iuxta terras que sunt ecclesie ___ apostoli de civ[i]tate Pola; aliud vero latus est situs secus terram sancti Mauri martiris de Parentina urbe; terciumn vero latus tendituro iuxta terramp communem que ___ e publicoq; quartum videlicet latus continetur prope terram que nominatur Allodium de Cavarudo.

Hoc silicetr predictum allodium et hanc supradictam ecclesiam – cum propria domo nostra que sita est secus ecclesiam sancti Cassiani martiris, una cum tota curia et cum omnibus mansionibus in circuito curie consistentibus nobisque pertinentibus, cum introitu et exitu suo in Parentina urbe – damus, tradimus, donamus atque offerimus predicto monasterio sancti Michaelis et prenominato abbati et fratribus ad servitium Dei ibi degentibus, tali conditione: ut quamdiu vixerimus, in eadem domo nostra manere et habitare licentiams habeamus; post vero nostrum obitum ad prefatum monasterium, ut diximus, proprie[tate]t revertatur.

Et annualiter per eandem domum abbas monasterii et fratres persolvant ecclesie sancti Mauri Parentine civitatis denarios Venecialis monete octo.

Super hec autem preordinamus, ut ipse abbas eiusdem monasterii cum fratribusu suis, qui pro tempore fuerint, per unumquenque annum pro animabus nostris nostrorumque parentum commemoratione caritatisv causa tribuant canonicis ecclesie sancti Mauri in Parentina urbe site servientibus servitium unum, videlicet: panes sexagintaw et quattuor pecora et amphoram vini. Et hocx detur statuto termino in festivitate Omnium Sanctorum.

Illam igitur prescriptam ecclesiam cum omni redditu ad eande[m]y pertinenti, etz predictam domum nostram cum tota curia, et omnibus adiacentibus mansionibus nobis pertinentibus in Parentina urbe, et allodium nostrum presignatum cum arboribus, pomis, silvis, pratis, aquis, pascuisa', collibus, et cum toto supra difinitob' confinio suo, cultum et incultum, a presenti die damus, tradimus, donamus et offerimus nos, Sigifridus et Helica coniugales, sepedicto monasterio et abbati ac fratribus omnibusque eorum successoribus, ut habeant, teneant, possideant et ad utilitatem monasterii exerceant, omni contradictione remota, pro nostrarum animarum redemptione et nostrorum parentum assidua commemoratione, quatenus intercessione fidelium illic Domino servientium in eterna vita centuplicatum a Deoc' et ab archangelo eius percipere mereamusd' premium.

Quod si aliquo in temporee', seu in vita nostra vel post obitum nostrum, diabolo instigante, aliquis propinquorum nostrorum aut extraneorum vel aliqua parva magnave persona hominum contra hanc nostre donationis et tradicionis cartulam ire tentaverit vel hanc infringere voluerit, aut per aliquod ingenium seu quocunque modo molestare, placitare aut inferre presumpserit, ante omne litis inicium componat et persolvat sepedicto monasterio, abbati et fratribus, vel eorum successoribus, auri obricif' libras decem; et hec cartula nostre donationis et tradicionis, post solutam penam, in sua permaneat firmitate.

Signum manuumg' domni Sigifridi et uxoris sue Helice, qui hanc cartulam scribere rogaverunt: Sigifr[idus], Helica.h'

Eti' signum manus Hengildei testis.
Signum manus Turingi testis.
Signum manus Ioannis iudicis testis.
Signum manus Andreę testis.
Signum manus Martini Vamolecij' testis.
Signum manus Laurentii de Marcio testis.
Signum manus Andreę de Camparasio testis.

(SC) Et ego Cadulok' Parentinę urbis tabellio rogatus a prescriptis donatoribus, silicetl' Sigifrido et Helica, scripsi et complevi atque manu propria confirmavi. (SN: CADULO)m'

Kritički aparat

a) Imperii ed. Kandler.  b) Quoniam ed. Kandler.  c) timenti ed. Kandler.  d) perpendere ed. Kandler.  eom. Kandler.  f) sunt ed. Kandler.  gsic B; mundi em. Kandler.  hom B.  i) honorem ed. Kandler.  jsic B; redditu ed. Kandler.  k) eamdem ed. Kandler.  lom. Kandler.  m) quod iungiter] qui iungit ed. Kandler.  n) tertium ed. Kandler.  o) tendit ed. Kandler.  p) terra ed. Kandler.  q) pubblico ed. Kandler.  rsic et undique silicet loco scilicet B.  som. Kandler.  t) proprie B; proprietate ed. Kandler.  u) confratribus ed. Kandler.  v) charitatis ed. Kandler.  w) LX ed. Kandler.  x) haec ed. Kandler.  y) eande B; eandem ed. Kandler.  zom. Kandler.  a'om. Kandler.  b'sic B; definitio ed. Kandler.  c') Domino ed. Kandler.  d') mereamur ed. Kandler.  e') aliquo in tempore] aliquando ed. Kandler.  f'sic B: pro optimi; Obrizi ed. Kandler.  g') manum ed. Kandler.  h') Sigifr[idus], Helica] om. Kandler.  i'om. Kandler.  j') Gamoleci ed. Kandler.  k') Cadolus ed. Kandler.  l'seq. a add. Kandler.  m') SN] om. Kandler; signum monogrammum Cadulis tabellionis.

Kako citirati
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 3: A 1077 usque ad 1209, doc. 1118_SH, fontesistrie.eu/1118_SH (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 3: doc. 1118_SH.