Doge Antonio Venier asks Domnius of Castello to restitute to German merchants the goods they were robbed of in Friuli and to provide them safe passage to Venice.
Antonius Venerio Dei gratia dux Venetiarum et cetera.
Egregio et nobili viro Doymo de Castello amico dilecto salutem et sincere dilectionis affectum.
Sicuti nobilitas vestra novit, pridie allata fuerunt maxima damna mercatoribus Theotonicis in partibus Foriiulii, quod nobis summe displicuit. Cum autem mercatores predicti veniant vel mittant pro tenendo illos modos, qui eis videbantur et qui melius poterunt de illis rebus que remanserant, benevolentiam vestram intime rogamus affectu quatenus predictis et cuilibet eorum placeat vobis exhibere et exhiberi facere omne illud auxilium et favorem quem poteritis, tam in mittendo dictas suas res ad iter suum, quam in reducendo eas versus Venetias sicut requisiverint.
Insuper cum dicatur, quod rustici et alii illarum contratarum abstulerint multa de bonis et mercantionibus antedictis, rogamus nobilitatem vestram instanter, quatenus placeat vobis circa recuperationem dictorum bonorum, prestare simile auxilium et favorem cum omni diligentia et efficacia, sicut de probitate vestra confidimus et speramus.
Data in nostro ducali palatio die XV ianuarii, indictione Xa.