1293_CPI

Razdoblje
Vol. 4: A 1209 usque ad 1300
Datum
The core of the text written after January of 1293, most probably during the reign of Doge Pietro Gradenigo (1289–1311; thus between 1293 and 1311); the subsequent additions to the core text made between 1306 and 1355.
Mjesto
Regest

The text of the oath mandatorily undertaken by the Venetian delegated rectors (podestàs) of Koper, featuring the instructions, jurisdictional prerogatives, and limits of this office.

Izvornik
Venice, Archivio di Stato di Venezia, Collegio, Formulari di commissioni, reg. 1, fols. 68r–73r (A).
Izdanje
Alessandra Rizzi (ed.), Le commissioni ducali ai rettori d’istria e Dalmazia (1289-1361), Deputazione di storia patria per le Venezie: Testi 2 (Rome 2015), doc. 5, pp. 109–22.
Transkripcija

[1] Iuro ad evangelia Dei proficuum et honorem Veneciarum et quod civitatem Iustinopolis ac homines et personas in ea habitantes cum omnibus suis pertinenciis regam legaliter et recte bona fide ad honorem domini ducis et Comunis Veneciarum ac ad salvationem ipsius terre, cum prode et honore Veneciarum, a die qua in ipsa civitate intravero usque ad unum annum, et tanto plus donec venerit alius potestas successor meus, habendo solutionem pro rata de ipso tempore quo stetero ultra annum.

[2] Omni autem mihi querenti racionem faciam secundum usum dicte terre, et ubi usus mihi defecerit dicam secundum bonam conscientiam et iudicabo, sed sciendum est quod mihi ipsi nec alteri pro me de aliqua persona vel re racionem facere non possum nec debeo toto tempore mei regiminis, modo aliquo vel ingenio.

[3] Et iudices sive officiales eligam vel eligi faciam secundum eorum consuetudinem qui faciant facta sibi comissa, quibus ordinem dabo cum conscilio hominum dicte terre, qui mihi magis racionabilis aparabunta.

[4] Preterea in facto maleficiorum et de ipsis maleficiis, vindictam et iusticiam faciam de malefactoribus et condempnationes de offensionibus cum conscilio hominum dicte terre, quorum conscilio credam in his que mihi videbuntur si mihi conscilium eorum rectum videbitur, sin autem faciam in eo quod mihi melius faciendum videbitur secundum meam conscienciam.

[5] Omnia vero ordinamenta et precepta que mihi dominus dux per maiorem partem conscilii miserit faciam et observabo bona fide, salvis capitulis in hoc capitulari specificatis.

[6] De omnibus autem que mihi occurerint, habebo conscilium cum hominibus dicte terre cum hiis qui mihi videbuntur, de quibus in ea quantitate clamabo ad conscilium que mihi cum conscilio hominum dicte terre videbitur, quorum conscilio credam in hiis que pertinebunt ad factum terre.

[7] Et omnes credencias tenebo que mihi videbuntur et que non sint contra honorem Veneciarum.

[8] Et in omnibus mihi occurentibus amicum non iuvabo nec inimico nocebo per fraudem.

[9] Servicium, donum nec presens non recipiam ab aliqua persona habitante in civitate predicta vel disctrictu, nec etiam ab aliqua persona de istria que habeat facere coram me aliquo modo vel ingenio, per me vel per alium donec in regimine stetero, nec etiam ultra usque ad dimidium annum; et si tultum pro me sciero, faciam quam cito scivero et potero reddi.

[10] Et omnia que scivero pertinere ad honorem Veneciarum, vel si contrarium tractari cognovero, per meas litteras domino duci et suo conscilio quam citius potero significare curabo.

[11] Omnes autem homines Veneciarum ad dictam terram venientes et manentes et eorum bona tractabo et eciam salvabo sicut melius potero.

[12] Et siquis intestatus ibidem decederet, ego bona ipsius omnia intromitti faciam et salvari; et quam citius potero notificare curabo domino duci, et de ipsis faciam secundum quod dominus dux mihi dicendo miserit.

[13] Nullum cursarium recipiam in dicta terra, pocius ero eis contrarius in hiis que potero. Preterea siquod lignum Venetorum in dictis partibus casu aliquo naufragium pateretur, seu si a cursariis robati fuerint, ego per me et alios ad salvationem et ad recuperationem personarum et bonorum auxilium et favorem quam melius potero exhibebo bona fide.

[14] Habere quidem debeo a Comuni dicte terre pro meo salario libras MCCC ad denarios parvorum in anno.
Verum omnia illa que pro honorificenciis dabantur potestatibus remaneant in ipso Comuni Iustinopolis, salvo quod non debeo amittere illud quod debet dari pro viis et ambaxatis; et non debeo solvere denarium unum pro libra carnium, quia beccaria incantabitur illa condicione; et pro dictis honorificenciis que remanent in Comuni debeo habere soldos XL grossorum in anno de Comuni Iustinopolis.
Et insuper habere debeo a Comuni domum.

[15] In quo quidem regimine tenere et habere debeo donec in dicto regimine stetero duos socios, unum notarium et decem servientes et sex equos: unum de libris C et duos de libris tres grossorum, unusb ad minus et alios sicut videbitur, quos equos habebo infra unum mensem postquam in civitate Iustinopolis intravero; et siquis equus mihi defecerit, habebo unum alium loco sui infra unum mensem quam cito potero. Qui servientes debent esse bene armati et debent esse de XX annis et inde supra et de LX infra quilibet; ipsorum quorum, siquis mihi defecerit aliqua causa, infra octo dies teneor alium habere loco sui.

[16] Preterea mercationes non faciam vel fieri faciam per me vel per alium ullo modo vel ingenio, nec incantabo nec incantari faciam, nec emam nec emi faciam aliquid quod pertineat Comuni Veneciarum aut Iustinopolis aliquo modo vel ingenio; nec eciam toto tempore mei regiminis [aliquam] possessionem emam nec emi faciam in civitate predicta vel districtu modo aliquo vel ingenio.

[17] Et si sciero quod aliquis portet vel vadat aliquid contrabannum, notificabo ipsum domino duci et suo conscilio quam cito potero bona fide.

[18] Item non ero ad aliquod convivium cum aliquo homine dicte terre in meo hospicio vel in alieno in dicta civitate Iustinopolis.

[19] Salarium quoque meum accipiam ad illam monetam que currit in dicta terra et sicut currit ibidemc, quod salarium recipiam pro quatuor terminis, scilicet omni tercio mense quartum.

[20] Et omnia quecumque dominus dux mihi per districtionem sacramenti miserit faciam et observabo bona fide.

[21] Preterea non possum vel debeo venire Venecias per totum tempus mei regiminis aliqua occasione nisi occasione infirmitatis mei corporis, si non exposuero prius domino duci et suo conscilio occasionem pro qua venire voluero; et tunc, si dominus dux cum Maiori Conscilio mihi licenciam dederit, veniam et stabo secundum licenciam mihi datam et expediam me quam cito potero bona fide.
Et non debeo exire Istria toto tempore mei regiminis sine licencia domini ducis et Maioris Conscilii; et si aliter venero, exiero vel stetero, perdam duplum mei salarii de tanto tempore quanto stetero extra meum regimen.
Et si venero Venecias occasione infirmitatis mei corporis, de tanto tempore quanto stetero infirmus in domo non debeo perdere salarium, sed si infra tres dies postquam exiero de domo non rediero ad meum regimen, de tanto tempore quanto stetero ultra tres dies perdere debeo salarium meum in duplo, quos denarios dabo infra unum mensem camerariis Comunis Veneciarum.

[22] Et si mitterem aliquem de mea familia in aliquam partem pro facto Comunis, non debet habere salarium a Comuni.

[23] Item non permittam fieri per Comune Iustinopolis aliquam novitatem super bonis et rebus, tam mobilibus quam immobilibus, hominum Veneciarum, nec mercimoniis et rebus suis omnibus, nec aliquod dacium inponi super eis; et si omnino Comune vellet facere, scribam domino duci quod facere voluerit, sed non permittam aliquo modo fieri donec responsionem recepero a domino duce, et secundum responsionem quam recepero faciam.

[24] Item cum captum sit in Maiori Conscilio quod atterari debeat inter muros et purporarias a porta Sancti Martini usque ad portam Muselli que posunt esse usque ad C passus et XX, et hoc facto et atterrato debeat postea atterrari tantum quantum videbitur de plus quod atterrari possit, et hec est ampla XX pedes et muri sunt sufficientes ad atterandum hoc, studiosus ero facere atterrari de dictis purpuraris XX passos ad minus per totum tempus mei regiminis, sub penna librarum C per Maius Conscilium ordinatam.d

[25] Item postquam applicuero Venecias a dicto meo regimine, infra XV dies dicam seu in scriptis dabo domino duci, sive interogatus fuero suoe non, ac suo conscilio, omnia quecumque scivero et credidero esse pro bono et meliore dicte terre et pro honore domini ducis et Comunis Veneciarum utilius convenire.

[26] Hec omnia et alia quecumque dominus dux cum Maiori Conscilio mihi dicendo miserit attendam et observabo bona fide sine fraude, nisi remanserit per dominum ducem et maiorem partem eiusdem conscilii.

[27] Item teneor et debeo facere racionem de his que ad manus meas pervenerint, tam de introitibus quam de exitibus illis qui fuerint per dominum ducem et eius conscilium constituti ad faciendas huiusmodi raciones infra duos menses postquam Venecias rediero; et camerarii Comunis debeant mittere ad presentiam domini ducis quaternos racionum sigillatos sigillo sui Comunis, secundum formam conscilii capti super hoc.

[28] Licitum autem est mihi posse vendere VI equos mee potestarie per unum mensem ante exitum mei regiminis.

[29] Et omnia banna que veniebant hactenus in potestaria Iustinopolis teneor excutere et facere ea devenire in Comune Iustinopolis; habere tamen debeo pro bannis predictis libras C ultra salarium meum predictum, ad talem solutionem ad qualem recipiam aliud meum salarium.

[30] Et sicut non possum absolvere aliquas condempnationes per precessores meos in pecuniam factas, sic non possum absolvere illas que facte sunt vel fient decetero in persona vel rebus occasione omicidii, furti vel tradimenti ullo modo vel ingenio.

[31] Item non possum nec debeo aliquo modo vel ingenio absolvere aliquas condempnationes in peccunia factas per aliquem vel aliquos predecessorum meorum, nec de ipsis condempnationibus vel eorum occasione facere seu fieri facere aliquam compensationem, donum seu gratiam aut ullam provisionem, nisi cum voluntate domini ducis et sui Conscili de XL vel de Maiori Conscilio; potius illas condempnationes ad meum posse executtere seu executi facere teneor, si non sunt excusse.

[32] Item non possum nec debeo per me aut per meum vicarium vel vicarios vel per alios impedire aut facere impediri aliquam personam undecumque sit que velit venire Venecias cum furmento vel alia blava nec ipsum furmentum vel blavam, pocius teneor ei dare conscilium et favorem cito cum ipsis frumento et blava Venecias veniendi; et si contra fecero, cadam in penna librarum C pro qualibet vice, quam penam infra unum mensem postquam ab hoc meo regimine Venecias rediero, camerariis Comunis, sub penam tantundem, solvere teneor; et advocatores Comunis penas ipsas excuttere debeant et nichilominus illud quod impediero Venecias mittere teneor per sacramentum.

[33] Item observabo formam infrascripti conscilii capti anno Domini MCCLXXXV°, die VIIII° iulii: capta fuit pars quod addatur in capitularibus omnium potestatum Istrie quod, sicut tenentur accipere securitatem ab apportantibus vinum et alia de eorum terris Venecias et dare eis litteras pro ipso vino et aliis rebus portandis Venecias aut Gradum, sic teneantur omni mense semel ad minus inquirere illos qui redierint si apportaverint contralitteras ut tenentur; et si quos invenerint non apportasse contralitteras, ipsos destinent in scriptis officialibus nostris de contrabannis, ut per eos puniantur sicut per nos est ordinatum.

[34] Et addatur in capitulari officialium de contrabannis quod, sicut tenentur venire ad palacium ante quam campana cesset pulsari, sic teneantur venire ad locum constitutum et non possint revocari aliquam sententiam factam per eorum predecessores.f

[35] Preterea teneor habere mecum saldaderios VI ad equos qui sint de numero illorum quos modo tenemus in Iustinopoli, quibus ego potestas dare teneor pro suo soldo in anno soldos XX grossorum ad minus pro quolibet; et teneantur habere equos de libris XL ad minus pro quolibet et arma bona et sufficiencia. Qui saldaderii, equi et arma debent accipi secundum acceptaticionem illorum qui recipient guarnitiones, vel videbunt mostras vel illorum qui videbuntur domino duci.

[36] Item teneor videre et scire semel ad minus in ebdomada si ligna et galee que sunt Iustinopolis vel erunt per tempora erunt bene guarnite.

[37] Item non debeo facere mercatum nec fieri facere per socium vel notarium vel familiam meam.

[38] Item omnes equi quos habere debeo et tenere in isto regimine debent esse de IIIIor annis et ab inde supra.

[39] Item omnes denarios regis Raxie contrafactos nostris denariis venetis grossis, qui ad manus meas vel meorum officialium pervenerint, teneor incidere vel incidi facere; et constringam gentem meam per illos modos quibus mihi melius videbitur quod predicti denarii non currant per meum districtum, et incidantur si invenientur.

[40] Item teneor scribere quam cicius potero domino duci diem qua intrabo in hoc regimine sive officio.

[41] Item quod pro satisfacione facienda illis quorum sunt domus in quibus habitant equitatores, debeam conservare omnes redditus forbanitorum Iustinopolis, tam de terra ipsa quam de extra terram, et illos redditus et XXIIII libras grossorum, quas omni anno dominus dux mittet, debeam partire et dare sicut mihi videbitur pro satisfacione dictarum domorum, dando dictis equitatoribus ad habitandum domos forbanitorum ipsorum.

[42] Servicium vel donum non tollam nec faciam tolli propter hoc per totum tempus huius regiminis nec per medium annum postquam de regimine exibo, per me vel per alium ullo modo, in pena dupli de eo quod per me receptum erit; et si tultum sciero, faciam id reddi si potero.

[43] Item non possum facere nec fieri facere seminationes in terris mei regiminis pro me vel pro aliis aliquo modo vel ingenio.

[44] Item observabo formam infrascriptorum consciliorum que talis est: MCCLXXXXII, die XV mensis novembris, capta fuit pars in Maiori Conscilio quod nulla persona audeat ludere inter diem et noctem in aliquo loco in episcopatu Veneciarum et Torcelli a soldis X grossorum supra ad aliquem ludum, preterquam ad scachos et tabulas, sub penna librarum XXV pro quolibet, tam illorum qui luderent quam illius qui permitteret ludi in domo sua; et nichilominus ille qui lucratus fuerit teneatur restituere totum id quod lucratus erit ei qui perdiderit; et iniungatur illis de nocte quod debeant excuttere dictas peccunias et facere fieri dictas restituciones ei qui perdiderit infra tercium diem, et propter hoc habea[n]t [tercium et] tercium accusator, si per eius accusacionem veritas cognoscetur, et reliquum sit Comunis; et in hoc non intelligantur galioti nec publici baraterii a columpnis, et si conscilium est contra sit revocatum quantum in hoc.

[45] Item eodem millesimo, die XV ianuarii, capta fuit pars in Maiori Conscilio quod conscilium, per quod prohibetur ne ludatur ultra soldos X grossorum, iniungatur omnibus duchis, baiulis, comitibus, consulibus, capitaneisg et omnibus rectoribus qui sunt et erunt per dominum ducem et Commune Veneciarum ut ipsum faciant publicari et observari per sua regimina in omnibus sicut continetur, excepto quod si Venetus ludet cum forinseco non teneatur facere restituere Venetum id quod lucratus fuerit forinseco, in quo casu cadat Venetus in penna librarum L, medietas cuius pene deveniat in accusatorem, si per eius accusationem veritas cognoscetur, et alia medietas deveniat in nostrum Comune; et si aliquis lusisset extra Veneciis in quocumque loco et non esset punitus per istum modum, iniungatur illis de nocte quod debeant excuttere dictas pennas et facere fieri dictas restitutiones postquam id sciverint, vel eis fuerint accusati sicut faciunt illis et ab illis qui ludunt in Veneciis; et si aliquis luserit in aliquo  navigio contra dictum ordinamentum, cadat in dictam penam; et teneantur omnes rectores ad quorum noticiam primo pervenerint, facere fierih [dictas restitutiones et exigere dictas penas, et si dicte restitutiones et pene non fuerint facte et excusse per rectores, ut dictum est, exigi et fieri debeant per illos de nocte, postquam id sciverint, sicut faciunt et exigunt ab illis qui ludunt in Veneciis.]i


[A1] Item observabo quantum ad me spectat consilium captum in М°IIIXVIIII°, die XIIII° februarii, continens quod iniungatur in commissionibus omnium rectorum Comunis Veneciarum quod in eorum recessu a regimine consignent eorum successoribus per singulum omnia arma Comunis nostri que erunt in suo regimine, que dicti successores faciant notari in quaterno sicut fuerint consignata, et nichilominus per suas litteras rescribant domino duci ipsa arma et ad conservandum ipsa ne devastentur fuerint studiosi; et si consilium et ceteraj.

[A2] Item observabo formam infrascripti consilii capti in MCCCVI, die XVII augusti, tenor cuius talis est: cum potestates et capitanei istrie aliquando conducant secum equos, tam iuvenes quam non sunt alicuius valoris, capta fuit pars quod addatur in commissionibus potestatum et capitaneorum istrie qui decetero ibunt, quod debeant et teneantur secum ducere et habere equos quos tenentur habere pro suo capitulari, videlicet non minoris quatuor annis, sub pena librarum L pro quolibet equo contra hanc partem conducto; et addatur in capitulari consiliariorum et capitum de XL quod non possint ponere ad aliquod consilium de revocare suprascriptam partem sub pena librarum l pro quolibet consiliario et capite de XL; et addatur in capitulari advocatorum Comunis quod teneantur inquirere et excutere predictas penas, tam consiliariorum quam etiam capitum ac etiam equorum sic conductorum; et habeant advocatores terciam partem pene et [***], terciam accusator si per eius accusationem veritas scietur, et terciam partem habeat Comune nostrum; et si consilium est contra sit revocatum quantum in hoc et cetera.

[A3] Item observabo formam infrascripti consilii capti in M° CCCXVIII, indicione 2a, die XIII februarii in Maiori Consilio, continens quod iniungatur in commissionibus rectorum qui mittuntur per Comune Veneciarum quod decetero in partibus sui regiminis non compellant nec compelli faciant per se vel alium aliquem piscatorem vel venditores piscium quod sibi vendat pisces, nec conduca[n]t eos ad domum suam ipsorum rectorum, nec paciantur quod aliquis de sua familia vel aliis faciat eis violenciam aliquam vel gravamen, sed permittant quoslibet vendere libere et sine impedimento in locis publice solitis sicut voluerunt suos pisces. et si consilium vel commissio vel capitulare est contra et cetera.

[A4] Item observabo formam consilii que talis est: quod si quicumque rectorum vel alia specialis persona invenerit et ceperit aliquod contrabannum salis vel aliarum rerum que portarentur in Foroiulium contrabannum, quod id quod invenerint sit suum, videlicet quod, presentatis rebus Comuni, habeant extimationem earum.

[A5] Item quia multi rectores faciebant expensas per consuetudinem quam dicebant servatam per suos precessores, captum fuit et ordinatum fuit quod officiales nostri non recipiant aliquas expensas rectorum et ambaxatorum de quibus non habeant libertatem in suis commissionibus, nec in collegio possint recipi nisi usque ad summam librarum XX parvorum, et sic addatur in commissionibus. [***]

[A6] Item observabo formam huius infrascripti consilii capti in consilio de XL in M°CCC°XXV, die XV° iulii, VIII indicione, videlicet quod committatur nostris rectoribus et officialibus quod magistrum Iacobum, qui, existens notarius in Insula cum ser Marco Mauroceno ibidem potestate, commisit falsitatem in quibusdam quaternis sententiarum et in aliis, non debeant tenere nec recipere pro notario.

[A7] Item observabo formam consilii capti in MCCCXXVIII, inditione XI°, die secundo iulii, videlicet quod addatur in commissione comitis Gradi, potestatis Caprulis et omnium potestatum Istrie quod amodo ullo modo ferrum nec grisos extrahi vel portari permittant de suis partibus ad alias partes quam Venecias, sub pena medietatis valoris tocius ferri, et insuper ad penam quarti valoris ligni, burchi vel barche vel cuiuslibet alterius navigii in quo ferrum conductum vel caricatum esset. et siquis contra predicta vel aliquod predictorum reperientur, quod quartum dictarum penarum habeant dicti potestates sive comites, et reliquum per tercium dividatur, verum tercium habeat Comune, tercium officiales et tercium accusator, si per eius accusationem veritas habitur, de quibus penis non possit fieri gratiam alicui nisi per V consiliarios, XXXII de XL et tres partes Maioris Consilii, et si capitulare est contra et cetera.k

[A8] Quod iniungatur potestati iustinopulis tunc [et] ituro quod faciat et provideat quod omnes stipendiarii equestres vel pedestres stent et habitent [infra terminos] alias stabilitos non obstante aliqua concessione facta de aliquibus domibus que non possint accipi pro soldatis; et addatur omni[bus] futuris potestatibus quod predicta debeant observare; et hec pars revocari non possit nec domus aliqua a dicto onere liberari, nisi per V consiliarios et duas partes Consilii Rogatorum et de XL; et si consilium vel capitulare est contra, sit revocatum quantum in hoc. Captum in Rogatis in 1329, die XXVIIII iulii.

[A9] Item sciendum est quod in MCCLXV, die XIIII exeunte mense maii, capta fuit pars in Maiori Consilio quod quicumque decetero ibit seu modo est in regimine, ambaxariis, capitanariis vel aliquo alio officio pro Comuni Veneciarum et convictus fuerit per dominum ducem et eius consiliarios de XL, vel per XL cum domino duce et eius consilio, vel per Maius Consilium aut pro placitare advocatorum Comunis quod furatus fuerit de bonis et havere Comunis vel aliter ab aliis contra suam commissionem et suum capitularem acceperint, libras L illi de extra et libras XXV illi de intus debent solvere, [et] quod sententiatum fuerit in dupplum usque ad VIII dies tunc proximos; et si non solverit capitale et penam duppli non possit habere officium in Veneciis nec extra, nec esse de Maiori Consiliol usque ad V annos proximos; et nichilominus dominus dux et consiliarii teneantur exigere et capitale et dupplum ab eis et quicumque donaverit vel dederit alicui de bonis Comunis contra suum capitularem vel commissionem debeant restaurare de suo proprio infra VIII dies tantum quantum dederit; et si non solveri[n]t cadant in dictas penas duppli et privationis officiorum et Maioris Consilii, ut est dictum; pretera si illi de ratione dixerint quod de predictis [facere eorum ratione], habeant de havere Comunis libras XXV illi de extra vel inde supra precipiant quod eis solvant et libras X illi de intus vel inde supra [precipiant eis quod] solvant usque ad VIII dies; et si non solverint cadant in penam duppli, et non possint usque ad [V annos] habere officium Comunis [nec] esse de Maiori Consilio, salvo in omnibus officio advocatorum Comunis; et hec omnia debeant addi in commissionibus rectorum secundum quod captum est in Maiori Consilio, MCCCXXX, die X iulii.

[A10] Item observabo formam consilii capti in Consilio Rogatorum in M°CCCXXX, die XXVI iunii, que talis est: quod stipendiarii iustinopolis tam equites quam pedites qui decetero accipientur ad soldum ibidem, esse debeant de annis XX et inde supra et de annis L vel inde infra; et si consilium est contra et cetera.

[A11] Item observabo formam consilii capti in consilio Rogatorum millesimo CCCXXVIIII, indicione XII, die VIIII novembris, que talis est: cum nobilis vir Bartholomeus Gradonico dicat quod utile et necessario reputat quod murari debeat quantum circumdat seu girrat palus de Iustinopoli, capta fuit pars quod pro securitate dicte terre iniungatur potestatibus Iustinopolis quod decetero teneantur omni anno facere murari de bonis Comunis deinde passus XXV ad minus de palude prefata.

[A12] Item observabo formam infrascripti consilii capti in Consilio Rogatorum et XL in M°CCC°XXX°II°, indictione XV, die XIII° maii, cuius tenor per omnia talis est: quod addatur in commissione potestatis Iustinopolis nunc ituri et aliorum, quod decetero non possint dare ultra unam postam alicui ab equo vel a pede, nec coniunctim ab equo et pede sine licentia dominationis; et si consilium et cetera.

[A13] Pretera ordinatum est secundum provisionem nostri Consilii Minoris, Rogatorum et XL firmatam die secundo aprilis MCCCXXXIIII quod addantur de salario in anno potestatibus Iustinopolis futuris libre XX grossorum, quas solvere debet Comune Iustinopolis, sicut solvit aliud salarium; et teneantur potestates secum conducere unum sacerdotem qui sit notarius Veneciarum cui de[n]tur expensas oris, sed habeat ipse presbiter soldum quem habet cappellanum deinde qui celebrat in palatio potestatis, et sit loco ipsius.

[A14] Item observabo formam consilii capti in Consilio de XL in MCCCXXXVIII, indictione sexta, die ultimo iullii, ut in commissione capitanei Paysanatici continetur sub hoc signo (S). [click here to read it]

Cum malefitium perpetratum per Marcum Vallaresso – filium ser Bellini in personam Nicoleti Maripetro eius cugnati, existentibus ipsis circumstantiis mattando et occidendo eum cum una secure et prohiciendo eum in una[m latrinam] – sit orribile et crudelissimum, capta fuit pars ut de ipso facto fiat quod spectat pro honore Dominii, et quod requirunt iustitia et orribilitas maleficii, quod gridetur publice, quod quicumque dederit ipsum Marcum in manibus et fortia Dominii vel manifestaverit Dominio taliter quod per eius accusationem vel manifestationem habere possit, habeat a nostro Comuni libras CC grossorum; et si quis dederit eum mortuum vel interfectum, probando ita esse, habeat a nostro Comuni libras C grossorum; et scribatur omnibus nostris rectoribus et addatur in eorum commissionibus et capitaneorum quod dent operam de capiendo dictum Marcum, si inventus fuerit in suis rationibus, et de mittendo celeriter nobis sub bona custodia et in ferris; et quod dictum bannum fatiant notum et publicum semel ad minus tempore suorum regiminum que suis parebit, intelligendo quod tam rectores quam omnes de sua familia et habentes salarium vel soldum Comunis quam omnes alii quicumque sint, si eum dederunt mortuum vel vivum, habeant dictam pecuniam in casibus antedictis. [This part is read from the oath of the count of Dubrovnik and the oath of the count of Pula; the former edited by Nella Lonza, “Prisege i naputak – pravni okvir za djelovanje mletačkog kneza na čelu srednjovjekovnog Dubrovnika,” Rad Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti: Razred za društvene znanosti 535 (2018): pp. 90–91; the latter edited in Rizzi (ed.), op. cit. in edition field, doc. 3, pp. 101–2.]

[A15] Est itaque tibi sciendum quod ad petitionem ambaxatorum Comunis Iustinopolis ordinavimus imponi certa dacia in dicta terra pro necessitatibus eidem incumbentibus secundum quod distintius captum est in Consilio Rogatorum et XL in MCCCXL mensis iulii die XV°, que datia durare debent quousque Comune Iustinopolis fuerit suis debitis affranchatum; que debita ordinate scripta sunt in cancellaria Comunis Iustinopolis, et quantumquem de ipsis debitis aliquid solveretur, debes facere ordinate notari ut videri possit continuo restum ipsorum, et, si contingerit quod tempore tui regiminis complerentur de solvendo debita prelibata, comittimus tibi quod tunc nobis ordinate rescribere debeas quomodo et qualiter responderint per dacia imposita antedicta et tuum consilium super inde, ut de confirmatione vel revocatione ipsorum dehinc facere  et ordinare secundum quod nobis videbitur valeamus.

[A16] Preterea observabis formam infrascripti consilii capti in consilio Rogatorum 1341, mensis marci, die primo: quod addatur in commissione potestatum Iustinopolis presentis et futurorum quod non possint dare licentiam alicui stipendiario vel connestabili dimittendi aliquem loco sui quando vadunt extra; et quod quando alicui nostrorum data fuerit licentia per nos, vel per potestates, vel alio modo eundi extra Iustinopolim, perdant soldum non dimettendo aliquo loco sui; et si consilium et cetera.

[A17] Et ad obviandum fraudibus que committi possent per conducentes ribolium de partibus Istrie in damnum et fraudem dacii nostri Comunis, quod iniungatur nostris rectoribus iustinopolis, insule et Pirani et aliorum nostrorum locorum unde ribolium conducitur, quod decetero ipsi potestates et rectores habere debeant unum bonum et sufficientem hominem qui sit deputatus ad sigillandum omnes buttas vini que caricabuntur de suo proprio sigillo ipsius potestatis. et postquam ipse botte sigillate fuerint, ultra in ipso navigio recipi non possit de vino, sub pena perdendi totum vinum quod ultra recceptum foret, et habeatur pro contrabano. et postmodum ipsi potestates scribant officialibus nostris dacii vini per suas patentes litteras de numero ipsarum bottarum et quantitate urnarum vini secundum extimacionem et computacionem ipsarum buttarum que facta fuerint dicto modo, et accipiant pleçariam a conducentibus de conducendo dictum vinum Venetias secundum usum; et ipsi officiales dacii vini dilligenter perquirere debeant si dictum vinum cum integritate fuerit adductum Venetias et sigillatum cum ordine supradicto; et si inveniretur fore caricatum ultra buttas sigillatas sigillo potestatum perdat[ur] illud, de quo potestates predicti seu rectores alii et custodes invenientes habeant tercium, Comune tercium, et accusator tercium si inde fuerit, et teneatur de credencia; et similiter dicti officiales dacii si invenerint habere debeant partem; et rectores et potestates predicta faciant proclamari in suis terris, ut omnes possint scire predicta et sibi precavere ne contrafaciant; et committatur etiam capitaneo riperie istrie quod in predictis et circha predicta bonam curam et vigilem custodiam habeat, sicut facere tenetur de aliis contrabanis.

[A18] Item observabo formam duorum consiliorum ut in commissione potestatis Valis continetur sub hoc signo (S). [click here to read it]

[a] Item observabo quod qui fuerit notarius, cancellarius, iudex vel socius mei precessoris seu in aliquo officio non possit esse in aliquo officio in dicto regimine usque ad duos annos post complementum rectoris cum quo fuerit.
[b] Item observabo consilium continens quod si aliquis habens cancellariam, scribaniam vel postam pedestrem vel equestrem vel aliam postam, capitanariam barceriorum seu aliud officium vel consilium in aliqua terra nobis subiecta, per pecuniam vel aliam provissionem fecerit vel tractaverit taliter quod aliquod eorum sibi detur vel in alium transferatur, ipsa dacio vel translatio non valeat nec teneat, sed de presenti revocatur, et loco ipsius alius per ducale dominium subrogetur; et nichilominus, totum quod dedisset vel habuisset, vel alius pro eo, occasione predicta, restituatur in totum ei qui dederit; et insuper incurrat ille qui tractaverit et fecerit in pena medietatis eius quod habuerit vel habere debuerit vel alius pro eo, que penna exigatur per advocatores Comunis, de qua habeant medietatem et alia sit Comunis; et illi qui darent vel promitterent cadant de medietate eius quod dederint vel promisserint pro penna que dividatur ut supra, et si accusator fuerit in predictis, dividatur pena per tercium; et iniungatur nostris rectoribus quod predicta observent et faciant observari et contrafacientes denotent advocatoribus Comunis. [The parts are read from the instructions to the podestàs of Balle; edited in Rizzi (ed.), op. cit. in edition field, doc. 4, pp. 106–7.]

[A19] Item observabo partem captam in Rogatis prout in commissione Vallis continetur sub hoc signo (S). [click here to read it]

Preterea cum sit quoddam consilium quod nullum havere subtile possit adduci Venetias contra ordines videlicet cum navigio disarmato, et per ipsum nostra intencio non impleatur ad plenum, quia adducentes illud obtinent guerram largo modo, et non verentur continue adducere de havere predicto in dannum tocius terre, ideo capta fuit pars in Consilio Rogatorum, quod nullum havere subtile exceptis auro, perllis et eo quod intelligeretur havere capselle, ullo modo conduci Venecias possit cum navigio disarmato vel contra ordines, sub pena perdendi totum quod contra hoc adduceretur, sine ulla remissione; et propterea comittimus tibi quod in omnibus navigiis disarmatis, que ad partes tui regiminis declinarent, dilligenter facies inquiri et circhari si in eis aliquid adduceretur de dicto havere subtili, et si inveneris aliquid contra predicta, illud accipies et divides per tercium, videlicet tercium erit tuum, tercium dabis acusatori, si inde fuerit et tenebis eum in credencia, et tercium mittes nostri camerariis Comunis, quibus commissimus quod illud in Rivoalto plubice faciant incantari et vendi cum licencia nostra; et si accusator non esset, duas partes eius quod inveneris mittes camerariis civitatis; et de predictis non potest fieri gratia, donum, suspensio, provisio vel recompensacio aut revocacio sub pena librarum M pro quolibet consiliario, capite de xl vel alio qui possit ponere partem, in quam penam incurrant omnes qui consentirent poni partem predictam. [The part is read from the instructions to the podestàs of Balle; edited in Rizzi (ed.), op. cit. in edition field, doc. 4, p. 107.]

[A20] Item observabo partem infrascriptam captam in consilio Rogatorum MCCCXLVII, die XII marcii, que talis est: cum illi de Norimbergo arrestaverint ballas nostrorum mercatorum, taliter quod ipsas non potuerunt habere in damnun et preiudicium eorum, et subveniendum sit nostris fidelibus remediis oportunis, capta fuit pars quod usque ad VII dies proximos omnes illi de Norimbergo, cum suis bonis omnibus et mercimoniis, debeant de Veneciis recesisse et de omni terra ducali dominio subiecta; et si elapso dicto termino aliquis de Norimbergo aut de bonis suis inveniretur Veneciis seu aliqua terra subiecta Veneciis, capi debeat et detineri et havere suum intromitti et accipi usque ad satisfationem nostrorum; et si aliquis tanxaret havere eorumm, ultra amissionem eius quod tanxaret, cadat de suo proprio de [libris] L pro C, quod havere dividatur inter mercatores, dividendo eum per soldum et per libram secundum damnum quod recepissent; de qua pena non valeat ei fieri gratiam, sub pena librarum C pro quolibet consiliario, capite seu alio qui posset ponere partem in contrarium. Que omnia comittantur officialibus fontici Teotonicorum, quod de predictis inquirere debeant; et de illo quod inveniretur, tam de eo quod taxaretur quam de pena libarum L pro C, habere debeant quartum, et accusator – si fuerit et per eius accusationem habeatur veritas – quartum et teneatur de credencia, reliquum verum deveniat in mercatores dampnificatos; verum si accusator non fuerit, habebant officiales quartum et reliquum mercatores; et addantur hec omnia in comissione omnium nostrorum rectorum et sibi committatur quod de predictis inquirere debeant, et de eo quod invenirent habeant talem partem qualem habent predicti nostri officiales.n

[A21] Item observabis partem captam in Consilio Rogatorum, ut in commissione comitis Pole continetur sub hoc signo (S).1

[A22] Item observabo partem captam in Maiori Consilio, sicut in commissione capitanei Paysenatici continetur sub hoc signo (S). [click here to read it]

<1354, 5 februarii in Maiori Consilio> Et non potes sub debito sacramenti per totum tempus tui regiminis et per unum annum post contrahere vel contrahi facere matrimonium nec impetrare seu impetrari facere aliquam prebendam vel beneficium in locis tui regiminis pro te, filiis vel aliis, nec procurare au tractare quod hoc fiat pro te vel aliis ullo modo. [The part is read from the oath of the captains of Sv. Lovreč; edited in Rizzi (ed.), op. cit. in edition field, doc. 2, p. 95.]

[A23] Item observabo partem captam in Minori Consilio et XL sicut in commissione capitanei Paysinatici continetur sub hoc signo (S). [click here to read it]

1355, die 25 septembris. Scire debes quod propter horrendum excessum commissum in personam Hermellini de Musto civis nostri, ex tractatu Zanini Supera[n]cio campsoris Sancti Severi, qui, diabolico spiritu istigatus, ipsum assassinari et occidi nequiter fecit per Blasium marangonum, de quo Blasio iam debita iusticia facta est, captum est per nos et nostra Consilia Minus et XL quod dictus Zaninus baniatur perpetuo de omnibus terris et locis subiectis nostro Dominio, et quod quicumque ipsum dabit vivum in fortia dominii habeat a nosto Comuni ducatos IIIIC auri. Quare committimus tibi quod dare debeas operam ad capi faciendum ipsum Zaninum in partibus tui regiminis, et ipsum sub bona custodia in catenis ferreis mittas ad nos secundum iusticiam puniendum . [The part is crossed out; it is read from the oath of the captains of Sv. Lovreč; edited in Rizzi (ed.), op. cit. in edition field, doc. 2, p. 96.]

[A24] Item observabo formam consilii infrascripti capti in Maiori Consilio MCCCXVIII, indicione secunda, die XXVI septembris, que talis est: quod de facto permittendi stipendiarios vendere vinum infra signa et terminos ordinatos civitatis Iustinopolis, potestas presens et futuri fatiant et permittant sicut eis melius et utilius apparebit, non obstante aliquo puncto sue commissionis quod quantum in hoc extitit revocatum.

[A25] Item observabo consilium loquens quod rectores non compellant piscatores sibi vendere suos pisces, quod invenies in commissione Gradi hoc signo signatum (S).2


[A26] Item observabis infrascriptam partem captam in nostris Consilis Minori, Rogatorum et XL in millesimo CCCL, indicione IIII: cum secundum ordines nostros omnes intrantes mare a portu Badeloni usque ad Pulmentorias cum victualibus et rebus teneantur venire Venetias ut civitas nostra magis habundet, et ne etiam datia defraudentur et contra dictos ordines maxime fiat de nostris terris per nostros subditos et fideles quod omnino presenti tempore est vitandum, addatur in commissione omnium rectorum nostrorum Istrie quod debeant apponere diligentem curam et custodiam ne sal, vinum, oleum et caseus et alie res extrahantur de terris suis pro deferendo alio quam Venetias, salvis semper et reservatis omnibus privilegiis et beneficiis que pertinerent aliquibus terris de portando salem vel alia per mare per formam commissionis rectorum nostrorum; et quandocumque aliqui aliquid per mare voluerint extrahere pro conducendo Venetias, teneantur ipsi rectores eis dare litteras suas in quibus contineantur quantitates rerum oneratarum in navigio; et ipsi conductores teneantur ducere contralitteras infra unum mensem, sub pena librarum XXV; et ob hoc ab eis accipiant bonam et ydoneam pleçariam, non intelligendo propterea quod sal possit venire Venetias nisi cum ordinibus nostris; et si aliquid extractum fuerit de dictis terris nostris et inveniretur, contrabampna nostra debeant dicti rectores notificare nostris officialibus de catavere, intromittendo nichilominus personas et bona, tam principalium quam fideiussorum, illorum qui facerent contrabanna, usque ad integram satisfactionem eius quod commiserint. et dicti rectores et inventores et accusatores habeant illam partem quam in similibus casibus habeant rectores et custodes nostri a Grado ad Caputaggeris; et insuper commictatur dictis rectoribus quod fatiant et ordinent, sub illis penis et modis qui sibi videbuntur, quod illi qui levant vel levari faciunt salem in terris et regiminibus suis teneantur et debeant sibi dare in scriptis totam quantitatem salis levati, et de ipso non vendere sine licentia rectorum nostrorum.

[A27] Ceterum cum Zaninus Vidal, condam ser Clementis Sancti Raphaelis, enormia delicta commisit in civitate nostra, captum fuit in nostris Consilis Minori et XL, 1353, mensis novembris, quod sit banitus de omnibus terris et locis subiectis nostro Dominio; et propterea tibi committimus quod, si in partibus tui regiminis reperiri contingerit, eum capi facias et ad nos sub fida custodia in catenis fereis mittas Venecias, ut de eo fieri possit iusticia ordinata.

[A28] Ceterum scire debes quod propter enormes excessos commissos per Alvisium Bedoloto contra nostrum honorem, captum est per nos et nostra Consilia Minus et XL, 1357, 29 septembris, quod idem Aloysius perpetue banniatur de omnibus terris et locis subiectis Comuni Veneciarum; et si umquam venerit, in fortiam nostram amputetur sibi manus sinistra, et ultra hoc finiat vitam suam in uno carcere inferiore; et quod si venerit in aliquem nostrum locum, rector illius loci ipsum capi fatiat et fatiat amputari sibi dictam manum, et ipsum postea mittat Venecias sub bona custodia; et quicumque dederit ipsum in fortiam dominationis vel rectorum nostrorum, vel accusaverit eum, ita quod veniat in fortiam nostram vel rectorum nostrorum, habeat a nostro Comuni libras IIIC. Quare comittimus tibi quatenus predicta in quantum ad te spectant observare et observari facere debeas.

[A29] Item observabis partem captam in Rogatis, 1360, die 12 maii: quod nostri rectores teneantur et debeant in introytu suorum regiminum scribere Dominio particulariter et distincte omnes munitiones bladorum, armorum et aliarum rerum sibi assignatarum per suos precessores et conditionem et bonitatem ac qualitatem earum. et dominus et consiliarii teneantur istas litteras mittere officialibus rationum, quibus committatur quod habeant unum quaternum in quo scribantur munitiones cuiuslibet loci per se et designationes que facte fuerunt de tempore in tempus. et quod quandocumque sibi presentabuntur littere designationum, debeant diligenter examinare de rebus deficientibus vel devastatis, et si propter defectum vel negligenciam rectorum aliquid defecerit vel devastatum fuerit, habeant libertatem sententiandi et terminandi quod reficiant et solvant de suo id quod eis iustum videbitur pro emenda Comunis, et imponendi pro hoc eis penam et penas sicut eis videbitur, salvo semper officio advocatorum Comunis; et de toto eo quod dicti officiales sententiaverint dictis rectoreset exegerint pro emenda et satisfactione, debeant habere soldos duos pro libra.

[A30] Item scire debes quod in nostris Consiliis Minori, Rogatorum et de XL, ordinati sunt infrascripti processus contra infrascriptos iustinopolitanos rebelles nostros propter inobedientiam et demerita eorum, prout inferius per ordinem declaratur:

[a] In primis processimus contra Pasqualinum de Vitando de Iustinopoli in hunc modum, verum quod omnia bona sua confiscata intelligantur et deveniant in Comune nostrum Iustinopolis; et quicumque dederit dictum Pasqualinum vivum in forciam dominacionis, vel ipsum denunciaverit aut aliter operam dederit, ita quod per ipsius denunciationem vel operam ipse Pasqualinus habeatur vivus in manibus dominacionis, habeat libras mille parvorum, que solvantur de bonis dicti Pasqualini et aliorum rebellium confiscatis in Comuni Iustinopolis, que si ad dictam sumam deficerent, suppleatur et satisfiat quod restaret de bonis nostri Comunis cum ordinibus terre. et siquis ex rebellibus et bannitis nostris pro novitatibus Iustinopolis, unus seu plures, dederunt ipsum Pasqualinum vivum in forciam dominacionis vel denunciaret seu daret operam per modum predictum, remittantur eis omnes culpe preterite et liberentur a quolibet processu facto per nos contra eos occasione dictarum novitatum; et bona sua que confiscata forent restituantur eisdem; et insuper habeant libras ducentas parvorum, solvendas ut supra.p <Enim quod dictus Pasqualinus suspensus fuit per patriarcham Aquilegie in Foroiulio.>

[b] Item processimus contra Laudadeum Thoro et Andreolum ep[iscop]i de Gregorio de iustinopoli in hunc modum, verum quod omnia bona dicti Laudadei et Andreoli confiscata intelligantur et veniant in Comune Iustinopolis. Et quod quicumque dederit aliquem eorum vivum in fortiam dominacionis vel denunciaverit aut aliter operam dederit, ita quod per denunciacionem vel operam eorum aliquis eorum venerit vivus in forciam dominacionis, habeat libras quingentas parvorum, solvendas de bona ipsorum et aliorum rebellium confiscatis in Comuni Iustinopolis, que si deficerent ad dictam summam, suppleatur et satisfiat quod restaret de bonis nostri Comunis cum ordinibus terre. et siquis ex rebellibus et bannitis nostris pro novitatibus iustinopolis, unus vel plures, dederint aliquem predictorum Laudadei et Andreoli vivum in forciam dominacionis vel denunciaverint seu operam dederint per modum premissum, remittantur eis omnes culpe et offense preterite et liberentur a quolibet processu facto per nos contra eos occasione dictarum novitatum. et insuper habeant a nostro Comuni libras centum parvorum solvendas per modum predictum, et bona sua confiscata restituantur eisdem, exceptando in hoc Pasqualinum de Vitando, quem in hoc beneficio nolumus includi vel intelligi ullo modo.q

[c] Item processimus contra Voltole de iustinopoli, Georgium de Almergogna et Bernardum dictum de Spealdo, cives iustinopolis, in hunc modum, verum quod ipsi et eorum quilibet banniatur de omnibus terris et locis subiectis nostro Dominio, et omnia bona sua confiscata intelligantur et deveniant in Comune Iustinopolis.r

Kritički aparat

a) Should have been apparebit.
b) Should have been unum.
c) The line from illam to ibidem is a correction of the originally written rationem de triginta denariis pro grosso.
d) This entire paragraph is crossed out.
e) Should have been sive
f) This entire paragraph is crossed out with the word vacat is written next to it.
g) consulibus repeated
h) The sentence is left incomplete; it is completed here with the lines in angle brackets that are taken from the minutes of the Great Council of Venice that refer to the referenced proposal (Archivio di Stato di Venezia, Maggior Consiglio, Deliberazioni, reg. X, fols. XY; as edited in Roberto Cessi, Le deliberazioni, vol. 3, p. 330).
i) The last two paragraphs, numbered 44 and 45 in this edition, are crossed out with the word vacat written next to them.
j) parvus written by another hand above the line.
k) The words tu contundis aquam in tipsenario, which obviously have nothing to do with these instructions, are added below this paragraph.
l) esse repeated again by mistake.
m) havere eorum repeated again by mistake.
n) The entire paragraph is crossed out.
o) Should have been rectoribus
p) The entire paragraph is crossed out since Pasqualino had in the meantime met his end.
q) From exceptando to modo crossed out since Pasqualino had in the meantime met his end; also, the entire paragraph is crossed out, meaning that justice had been administered to the accused rebels as well.
r) The entire paragraph is crossed out, meaning that justice had been administered to the accused rebels.


1) This deliberation cannot be found in any of the surviving oaths or instructions; the instructions to the delegated counts of Pula that included this addition must have been lost.
2) This deliberation refers to the addition A3 featured in this very oath.

Odabrana bibliografija
Alessandra Rizzi, “‘Committimus tibi [...] quod de nostro mandato vadas:’ le ‘commissioni’ ai rettori veneziani in Istria e Dalmazia: Nota introduttiva,” in Alessandra Rizzi (ed.), Le commissioni ducali ai rettori d’istria e Dalmazia (1289-1361), Deputazione di storia patria per le Venezie: Testi 2 (Rome 2015), pp. 7–28.
Opaske urednika

Explain the breaks!

Kako citirati
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 4: A 1209 usque ad 1300, doc. 1293_CPI, fontesistrie.eu/1293_CPI (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 4: doc. 1293_CPI.