Kasiodor, pretorijanski prefekt, naređuje obalnim tribunima da pripreme prebačaj namirnica iz Istre u Ravennu morskim putem.
Tribunis maritimorum senator praefectus praetorio.
Data quid iussione censuimus ut Histria vini, olei vel tritici species, quarum presenti anno copia indulta perfruitur, ad Ravennatem feliciter dirigeret mansionem. Sed vos, qui numerosa navigia in eius confìnio possidetis, pari devotionis gratia providete, ut quod illa parata est tradere, vos studeatis sub celeritate portare. Similis erit quippe utrisque gratia perfectìonis, quando unum ex his dissociatum implori non permittit effectum. Estote ergo promptissimi ad vicina, qui sepe spaciaa transmittitis infinita.
Per hospicia quodammodo vestra discurritis, qui per patriam navigatis. Accedit eciam commodis vestris, quod vobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum. Nam cum ventis sevientibus mare fuerit clausum, via vobis panditur per amenissima fluviorum. Carine vestre flatus asperos non pavescunt: terram cum summa felicitate contingunt et perire nesciunt, que frequenter inpingunt. Putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alveum non videri. Tracte funibus ambulant, que stare rudentibus consuerunt et condicione mutata pedibus iuvant homines naves suas: vectrices sine labore trahunt et pro pavore velorum utuntur passu prosperiore nautarum.
Iuvat referre quemadmodum habitationes vestras sitas respeximusb. Venecie predicabiles quondam plene moribusc ab austro Ravennam Padumque ab oriente contingunt iucunditate Ionii litoris perfruuntur: ubi alternus estus egrediens modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. Hic vobis aquatilium avium more domus est. Nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis estimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas.
Earum quippe similitudine per equora longe patencia domicilia videntur sparsa, que natura protulit, sed hominum cura fundavit. Viminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis municio non dubitatur opponi, scilicet quando vadosum litus moles eicere nescit undarum et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non iuvatur.
Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. Paupertas ibi cum divitibus sub equalitate convivit. Unus cibus omnes reficit, habitacio similis universa concludit, nesciunt de penatibus invidere et, sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum constat esse obnoxium.
In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus chilindros volvitis: inde vobis fructus onmis enascitur, quando in ipsis et que non facitis possidetis. Moneta illic quodammodo percutitur victualis. Arti vestre omnis fluctus addictus est. Potest aurum minus aliquis querere, nemo est qui salem non desideret invenire, merito, quando isti debet omnis cibus quod potest esse gratissimus.
Proinde naves, quas more animalium vestrisd parietibus illigatis, diligenti cura reficite, ut, cum vos vir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est, commonere temptaverit, festinetis excurrere, quatenus expensas necessarias nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium vobis eligere potestis itineris.
a) apatia ed. Mommsen. b) esse perspeximus ed. Mommsen. c) nobilibus ed. Mommsen. d) tuis sup. l. add. al. man.
Završni dio serije pisama o poljoprivrednoj situaciji u ostrogotskoj Istri VI. stoljeća. Pogledajte više ovdje.
Slike su preuzete sa službene mrežne stranice Bibliothèque nationale de France.
Urednik je naknadno umetnuo dvije crvene strelice na folije kako bi označio dijelove rukopisa koji se odnose upravo na ovo pismo koje se tu priređuje.
Faksimili rukopisa ostaju pod isključivim autorskim pravima nadležne institucije.