Kasiodor, pretorijanski prefekt, šalje Lovru u Istru da pregleda žetve i pripremi izvješće o prinosima kako bi se odredili porezi.
Laurentio viro experientissimo senator praefectus praetorio.
Deliberacio iudicis probatos viros debet publicis actionibus adhibere, ut facile possit impleri quod sub sterilitate temporis videtur inquiri. In habundancia rerum quaelibet se potest expedire persona: electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. Atque ideo experientiam tuam frequentibus nobisque tali devocione gratissimam ad Histriam provinciam iubemus excurrere, ut in tot solidos vini, olei vel tritici species de tributario solido debeas procurare. In aliis vero tot solidis, quos a nostro archario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta noticia.
Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. Ammoneat te prioris conversacionis exemplum, quia nimis grave est emeritum delinquere, quem tyronem nullatenus constat errasse. Qualis autem supra dictarum specierum ubertas se optata laxaverit, veraci nobis, ut de te credimus, relacione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec provinciales ledat nec publicas gravare possit expensas.
Pismo je dio serije pisama Kasiodora, pretorijanskog prefekta, o stanju poljoprivrede u Istri. Pogledajte više ovdje.
Slike su preuzete sa službene mrežne stranice Bibliothèque nationale de France.
Urednik je naknadno umetnuo crvenu strelicu na foliju kako bi označio točan dio rukopisa koji sadrži pismo koje se ovdje priređuje.
Faksimili rukopisa ostaju pod isključivim autorskim pravima nadležne institucije.