Kasiodor, kao pretorijanski prefekt, obavještava žiteljstvo provincije Istre da će im se dio novčanog poreza na koji su dužni preračunati u naturalnu daću.
Provincialibus Hystrie senator praefectus praetorio.
Expense publice diversa temporum varietate titubantes hac ratione se poterunt continere, si proventum locorum sequatur salubritas iussionum. Illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. Nam si indicatur quod sterilitas ieiuna denegavit, tunc et provincia leditur et effectus obtabilis non habetur. Commeancium igitur atestacione didicimus Histriam provinciam matribusa egregiis fructibus sub laude nominatam, divino munere gravidam vini, olei vel tritici, presenti anno fecunditate gratulari. Et ideo memorate species in tot solidos date pro tributaria functione qui vobis de presenti prima indictione reputentur: reliqua vero propter sollempnes expensas relinquimus devote provincie.
Sed quoniam nobis in maioreb summa sunt querenda que diximus, tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessarie sine vestro dispendio uberrime debeant congregari. Frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere, soletis dampna sentire, eo presertim tempore, cum vobis peregrinus emptor erectusc est et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse. Quanto vero melius est parere dominis quam prestare longinquis et debita fructibus solvere quam ementum fastidia sustinere!
Prodimus etiam amore iusticie quod nobis suggerere poteratis, quia in pretio ledere non debemus, unde naulorum prebitionibus non gravamur. Est enim proxima nobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta, segetibus ornata, vite copiosa, ubi quasi tribus uberibus egregia ubertate largitisd omnis fructus obtabili fecunditate profluxit. Que non immerito dicitur Ravenne Campania, urbis regie cella penaria, voluptuosa nimis et deliciosa digressio. Fruitur in septentrione progressa celi admiranda temperie.
Habet et quasdam, non absurde dixerim, Baias suas, ubi undosum mare terrenas concavitates ingrediens in faciem decoram stagni equalitate deponitur. Hec loca et garismacia plura nutriunt et piscium ubertate gloriantur. Avernus ibi non unus est. Numerose conspiciuntur ibi piscine Neptunie, quibus eciam cessante industria passim ostrea nascuntur iniussa. Sic nec studium in capiendis nec in nutriendis nec dubietas in capiendise probatur esse deliciis.
Pretoria longe lateque lucencia in margaritarum speciem putes esse disposita, ut hinc appareat, qualia fuerint illius provincie maiorum iudicia, quam tantis fabricis constat ornatam. Additur etiam illi litori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus et a periculis vindicat naves, et ditat magna ubertate cultores. Reficit plane comitatenses excubias, Ithalie ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis et quod illic nascitur, pene totum in urbe regia possidetur. Prestet nunc copias suas sponte magis devota provincia: amplius pareat, dum speratur, quando gratissime faciebat, dum minime quereretur.
Sed ne aliqua dubietas iussionibus nostris nasceretur, Laurentium virum experientissimum et magnis nobis in re publica laboribus comprobatum cum presenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis iniunctum esse cognoscit. Nunc procurate que iussa sunt. Vos enim facitis devotum militem, cum libenter suscipitis iussionem.
Pretia vero vobis moderata sequenti occasione declaramus, cum nobis gerulus presentium nativitatis modum missa relacione suggesserit. Taxaref enim aliquid non potest iuste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari. Inequalis quippe est arbiter, qui sententiam mittit in cassum et mali sibi probatur conscius, qui est indeliberata dicturus.
a) a tribus ed. Mommsen. b) ex amore corr. B. c) ereptus ed. Mommsen. d) largatis ed. Mommsen. e) nutriendis nec dubietas in capiendis inv. ed. Mommsen. f) Taxari ed. Mommsen.
Pismo je dio serije pisama Kasiodora, pretorijanskog prefekta, o stanju poljoprivrede u Istri. Pogledajte više ovdje.
Slike su preuzete sa službene mrežne stranice Bibliothèque nationale de France.
Urednik je naknadno umetnuo dvije crvene strelice na folije kako bi označio dijelove rukopisa koji se odnose upravo na ovo pismo koje se tu priređuje.
Faksimili rukopisa ostaju pod isključivim autorskim pravima nadležne institucije.