1077_HIV

Razdoblje
Vol. 3: A 1077 usque ad 1209
Datum
11. lipnja, 1077.
Mjesto
Regest

Rimski kralj Henrik IV. donira Grofoviju Istru Akvilejskom patrijarhatu.

Izvornik
Notarska kopija iz 12. ili 13. stoljeća iz Državnog arhiva u Veneciji
Izdanje
Dietrich von Gladiss - Alfred Gawlik (ur.), Heinrici IV. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae, vol. 6/2 (Hannover 1941-1978), dok. br. 295, str. 387-89.
Transkripcija

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Henricus Dei gratia rex.

Experimento didicimus quam preclaram et permansuram adepti sint famam reges seu imperatores, nostri videlicet antecessores, quia suorum fidelium clementer cognoscentes servicia regali eos ditaverunt munificentia, quanto magia aeclesias Dei sua sublimantes habundantia.

Quorum vero exempla nos aeque potentes aeque divites secuti, fideli nostro Sigeardo patriarche et suae sancte Aquilegensi Aeclesie ad honorem Dei genitricis Virginis Marie et Sancti Hermachore inibi requiescentis per peticionem dilectae nostrae regni ac thori nostri consortis Berthtae reginae, subvenientibus quoque ad hoc familiaribus nostris Embricone Augustensi, Wothalrico Eihcstensi, Eppone Niwenburgensi, Bennone Osinabruggensi, Gebeardo Pragensi episcopis, ducibus autem Writizlao Boemie ac Livdolfo Carintie, Cuonone quoque palatino comite et Tieboldo marchione aliisque nostris quampluribus amicis, Comitatum Histrie tradimus ac perpetua proprietate dicamus, ea quippe racione ut idem prefatus patriarcha Sigeardus liberam potestatem habeat eundem Comitatum possidendi, obtinendi vel cuicumque velit dandi.

Hanc ergo potestatem sibi suisque concedentes successoribus regalem nostram auctoritatem in hoc et tradicionem per hanc cartam inde conscriptam et propria manu corroboratam ac sigilli nostri impressione insignitam omnibus seculis notificamus.
Signum domini Henrici quarti regis invictissimi. (SM)

Gebeardus Pragensis episcopus et cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi.

Data III idus iunii anno Dominice incarnationis millesimo LXXVII, indictione XV, anno autem ordinationis domini Henrici regis XXIII, regni vero XXI.

Actum Nuerenberc.

In nomine domini Iesu Christi feliciter amen.

Kako citirati
Prvo navođenje: Josip Banic (ur.), Fontes Istrie medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, doc. 1077_HIV, fontesistrie.eu/1077_HIV (zadnji pristup: datum).
Naredna citiranje: FIM, 3: dok. 1077_HIV.