1039_HET

Datum
30. prosinca 1039.
Mjesto
Regest

Henrik III., Kralj Rimljana, potvrđuje donacije svojih prethodnika tršćanskoj biskupiji, kao i sve imunitete i privilegije koje ta Crkva uživa, te donira Umag i "Fontanu Georgicu" u Istri rečenoj biskupiji i njenom biskupu Adalgeru.

Izvornik
Kopija iz 14. stoljeća u Archivio di Stato di Venezia.
Izdanje
Harry Bresslau - Paul Kehr (ur.), Heinrici III. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata 5 (Berlin 1931), dok. br. 12, str. 14-16.
Transkripcija

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Henricus divina favente clementia rex. 
Si sanctis ac venerabilibus locis digna concessimus munera, tam anime nostre quam corpori proficuum esse minime ambigimus. 
Quocirca omnium sancte Ecclesie Dei fidelium presentium scilicet et futurorum comperiat universitas, qualiter nos interventu ac peticione nostri dilecti fidelis Poponis patriarche nec non et Cadeloy nostri dilectissimi cancellarii atque ob remedium anime nostre parentumque nostrorum Adalgero sancte Tergestine sedis presuli suoque episcopio in honore Sancte Dei genitricis Marie Sanctique Iusti martiris ibi corporaliter quiescentis constructo ac dedicato omnia illa, scilicet res, predia, possessiones, familias, quae ab antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus per totam Istrie provintiam seu loca eidem Ecclesie preceptaliter concessa seu confirmata fuerunt, tam Humagum sive Fontanam Georgicam quamque cetera loca simili modo donamus, confirmamus atque coroboramus, prout iuste et legaliter possumus, per hanc nostram regalem sive preceptalem paginam statuentes et modis omnibus precipientes firmiterque iubemus, ut in prescripta sancte Tergestine sedis Ecclesia sive episcopio tam in eius plebibus quam monasteriis, titulis aliisve ecclesiis domibus seu urbanis sive rusticanis vel in prenominatis locis aut in aliquibus eiusdem episcopii possessionibus nullus dux, marchio, comes, vicecomes nullaque regni nostri magna parvaque persona placitum tenere audeat aut eiusdem Ecclesie massarios excusatos vel commendatos, colonos, liberos, aldiones, servos seu quosque super prefate Ecclesie proprietatem residentes quoquo modo distringere, pignorare, angariare nec non ad pretorium comitis ad laborem constringere aut census reddibitiones donaria aliquo ingenio exigere presumat, sed liberos, massarios, excusatos vel commendatos, quos legalis coactio ad placitum querere exigit, sine patrono aut advocato suo nullus venire compellat, ut legalis intentio legali examine diffiniatur. 
Hec eadem etiam in omnibus liberis et erimannis prefate Ecclesie massariis quippe excusatis vel commendatis et colonis omnimodis observari iubemus, videlicet ut ab eis nec donaria, reddibitiones, pignorationes vel iniuste districtiones exigantur, sed unus quisque, quem regalis censura exigit, a patrono suo ad placitum deducatur, – terciam partem, quam rei publice debuerunt, nulli comiti dent, nisi eorum pontifici – ne pignorationis occasio aditum rapine depredatoribus in aliquo prestet.
Insuper concedimus autem iam dicto Adalgero episcopo suisque successoribus, ut licentiam habeant unde cumque potuerint homines atrahere et colocare super eiusdem Ecclesie terras ad comanendum et delaborandum. 
Si quis igitur huius nostri precepti violator extiterit, mille libras auri optimi se compositurum noverit, dimidium camere nostre et dimidium sepe dicto episcopo sueque Ecclesie.
Et ut hec nostra regalis institutio stabilis et inconvulsa permaneat, hoc preceptum manu propria roborantes sigillo nostro iussimus insigniri.
Signum domini Henrici tercii (SM) serenissimi et invictissimi regis.
Kadelohus cancellarius vice Herimanni archicancellarii recognovit.
Datum est tercio kalendas ianuarii indictione octava, anno Dominice incarnationis millesimo quadragesimo, anno domini Henrici ordinationis duodecimo, [regnante] quoque primo; actum in civitate Ratisbona; feliciter amen.

Kako citirati
Prvo citiranje: Josip Banić (ur.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, dok. 1039_HET, fontesistrie.eu/1039_HET (zadnji pristup: datum).
Naredna citiranja: FIM, 2: dok. 1039_HET.