1030_EE

Datum
7. kolovoza 1030.
Regest

Engelmar, porečki biskup, donira samostan Sv. Kasijana u Poreču samostanu arhanđela Mihaela u Puli.

Izvornik
Nepoznat
Izdanje
Nicola Coleti (ur.), Italia sacra, ed. II, vol. X: Appendix (Venezia 1722), stupci 315-16.
Transkripcija

Nutu Dei eterni regnante domno Chonrado Romanorum imperatore anno quarto regni eius die vero VII mensis augusti, indictione XIII, Christo gubernanteque omnia. 
Ego quidem domnus Engelmarus sancte Parentine Ecclesie antistes hanc erumnosam huius seculi vitam considerans fragilem esse atque caducam, magis celestia amare cupiens, quam terrenis frui, dum aliquod facere volui, Domino auxiliante, per quod non essem dignum excidi vel mitti in ignem, sciens ex Dominico ore processisse, omnis arbor que non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur; ideoque Sanctum Michaelem Archangelum auxiliatorem mei habere volui, sciens illum magni meriti esse apud Dominum, tradens tradidi cenobio Sancti Archangeli Michaelis, quod prope civitatem Polensem consistit cum advocatore meo Waltramo Ioanni abbati omnibusque eius successoribus monasterium Sancti Martyris Cassiani situm, et fundatum infra muros civitatis Parentine cum omnibus suis pertinentiis, scilicet cum domibus, vineis, ortis, pratis, ac cum omnibus finiis, que sunt in contrata montis Petrosi, scilicet intra viam Sclavam, per quam itur Pisinum castrum et viam per quam itur ad castrum Sancti Laurentii, que sunt fiscalia predicte Ecclesie nostre, idest nobis medietatem censi, ac etiam cum omnibus pascuis tam animalium, quam porcorum, et cum silvis, et glandaticum earum, ac capulum, et omnibus redditibus, iuribus predicto monasterio pertinentibus.
Que omnia concedimus et damus vobis domno Iohanni abbati sancti Michaelis predicti, et monacis vestris orantibus, et intercedentibus pro nobis, et animabus nostrorum antecessorum episcoporum reddendo episcopio nostro, scilicet in solemnitate Sanctissimi Mauri Martyris patroni nostri quinque arietes triennes pingues, et non genitalia habentes; quinque etiam honorabiles panes, modios farinule albe quinque cum quinque modiis electi vini. Preterea supradictam benedictionem monasterio Sancti Micheli concessimus, ut fratres mundi servitio ibi comorantes necessaria habere queant, atque pro fidelibus defunctis Dominum assidue exorare possint. 
Si vero quocumque tempore ego domnus Engelmarus supranominatus episcopus, vel aliquis in Ecclesia ordinatus, aut laicus, sive magna parvaque persona contra hanc nostre traditionis chartulam ire temptaverit, vel per aliquod pravum ingenium qualicumque modo infringere seu molestare presumpserit monasterium Sancti Michaelis, de supra nominata, quam sibi dedimus, benedictionem in die extremi examinis, et etiam anathematis maledictionem consequatur eternam cum eis, qui dixerunt filio Dei, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus, atque cum Iuda, qui filium Virginis pretio vendidit, maledictionem Ecclesie Dei consequatur eternam. Et ut omnibus omnis turbatio auferatur, nos hanc cartulam fieri iussimus. Egomet omnes meos successores rogo, ut hanc cartulam nostre traditionis affirment, et auxiliatorem Sanctum Michaelem apud Deum sentiant.
Ego domnus Engelmarus episcopus hanc cartulam una cum advocatore meo fieri iussimus, atque fratres nostros et fideles mei astantes testes de hac re esse rogavi.
Signum (SC) manus Constantini filii Ecilii comitis testis.
Signum (SC) manus Vincentii testis.
Signum (SC) manus Ripaldi locopositi testis.
Signum (SC) manus Ediverii de civitate Polensi testis.
Signum (SC) manus Benecarii de Duobus castellis testis.
Signum (SC) manus Stati filii Catulonis testis.
Actum in curia Parentina anno et die, et imperatore vel indictione supradicta feliciter.
Ego Ioannes tabellio de civitate Parentina rogatus scripsi complevi atque firmavi.
Ego Arpus episcopus sancte Parentine ecclesie hanc cartulam firmavi.
Ego Ursus episcopus hanc cartam firmavi.
Ego Cadolus Parentinus episcopus hanc cartulam firmavi.
Ego Paganus episcopus Parentinus hanc cartulam firmavi.

Kako citirati
Prvo citiranje: Josip Banić (ur.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 2: A 804 ab 1077, dok. 1030_EE, fontesistrie.eu/1030_EE (zadnji pristup: datum).
Naredna citiranja: FIM, 2: dok. 1030_EE.