973_MC1

Date
23d of November, 973
Regestum

Otto II, Emperor of the Holy Roman Empire, donates properties in the March of Carniola to Abraham, the bishop of Freising.

Source
Munich, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Freisinger Handschriften, HU Freising 9. Original charter.
Edition
Theodor von Sickel (ed.), Ottonis II. et III. diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata regum et imperatorum Germaniae 2 (Hannover 1893), doc. 66, pp. 78-79.
Transcription

(SC) In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis.

Otto divina favente clementia imperator Augustus.

Noverit igitur omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria; qaliter a nos dignis et admodum honestis petitionibus dilectissimae coniugis nostrae Theophanu nec non cari nepotis nostri Baioariorum ducis Heinrici suppliciter obsequendo rogati venerabili et totius religionis viro Abrahae sanctae Frigisingensis Acclesiae praesuli nostrae familiaritati digne adiuncto quandam nostrae proprietatis partem in regione vulgari vocabulo Chreine et in Marcha et in Comitatu Paponis comitis sitam, id est ubi rivulus Sabniza originem producere incipit, deinde statim occidentem versus cacumina montium silvasque interiacentes usque ad Bocsanam ipsasque alpes Bocsanam et sic ad fines earundem alpium, deinde ubi rivulus Cotabla originem sumit; usque ad hunc locum ubi hostium in Zovra fluvium mittit, sicque trans Zovram usque ad summitatem ipsius montis Zovrae adiacentis qui extenditur orientem versus, et ita per eundem montem perque convalles usque ad castrum quod vulgo Bosisen vocatur, et sic deorsum de ripa quantum extenditur unius iugeri longitudo usque ad vadum quem vulgo Stresovbrod vocant, ibique ultra eundem fluvium occidentem versus usque in viam quae vocatur via Chreinariorum, et sursum per eandem viam quicquid campi in australi eiusdem viae parte iacet, ita ut Primet territorium et silvula quae Szovrska Dubravua sub eadem comprehensione teneatur et spatium quod iacet inter Primet et Vuizilinesteti per medium dividatur, et sic usque in praefatum rivulum Sabniza – nostra imperiali potentia in proprium et perpetuum usum concessimus firmiterque donavimus, cum terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, aedificiis, aquis aquarumve decursibus ipsoque iam dicto foresto, venationibus, piscationibus, molendinis, mobilibus et inmobilibus, viis et inviis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis et cum omnibus iure legaliterque ad haec pertinentibus.

Praecipimus etiam et noviter constituimus eisdem in locis bannum nostrum a rivulo Sabniza versus occidentem usque ad finem Bosanga et inde usque ad iam dictum rivulum Chotabla indeque usque in Zovra fluvium et quicquid intra haec eadem praefata undique secus compraehens[u]m videtur loca, et regio imperatorioque more iubemus; eo tenore ut, si quis quarumlibet personarum in quibuslibet iam dictis silvularum vel forestorum locis cuiuslibet generis feras, canibus vel qualicumque modo compraehenderit, bannum huiusmodi culpa nostro debitum fisco psi episcopo omni dubietate postposita, si hoc absque eius fecerit licentia, dominica aestimatione persolvat. Haec vero et cetera iam dicta tali consistant ratione ut ipse iam dictus episcopus libero deinceps perfruatur arbitrio haec omnia tenendi, dandi, vendendi, commutandi seu quicquid inde voluerit faciendi.

Et ut haec nostrae largitionis auctoritas firmior stabiliorque cunctis sanctae Dei Aecclesiae filiis perpetim credatur, hanc cartam inscribi iussimus anuloque nostro signatam manu propria subtus eam firmavimus. Praecipimus etiam ut nullus comes nec iudex sive deanus a neque aliqua persona ius habeat se intromittendi absque licentia episcopi aut eius cuicumque ipse commendaverit.

Signum domni Ottonis imperatoris (SM) Augusti.

Vuilligisus cancellarius vice Ruodberti archicappellani subscripsi. (SN)

Data VIIII kalendas decembris anno incarnationis Dominicae DCCCCLXXIIII, indictione II, anno regni domni Ottonis XIII, imperii VII.

Actum Heiligenstat.

Amen.

Selected Bibliography
Peter Štih, "Diplomatične in paleografske opombe k listinama Otona II. o podelitvi loškega ozemlja škofiji v Freisingu (DO II 47 in DO II 66)," Zgodovinski časopis 51/3 (1997): pp. 301-321.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 973_MC1, fontesistrie.eu/973_MC1 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 973_MC1.