Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Series
Date
c. 970 to c. 1045 (written in the second half of the 11th century)
Place
Regestum

Excerpts from the family chronicle of the counts of Sempt-Ebersberg regarding Ulrich I, the count of the march of Carniola; his heirs Adalbero II, Eberhard II and Williburga II; and Hademoud II, the daughter of Williburga II and the only surviving direct heir of House Sempt-Ebersberg. Hademoud II would marry Poppo II of Weimar-Orlamünde with whom she would have Ulrich I, the first margrave of Istria.

Source
Munich, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, KL Ebersberg 2; 11th century original, written by an anonymous chronicler, most probably abbot Williram (1048-1085) (A).
Edition
Wilhelm Arndt (ed.), “Chronicon Eberspergense,” in Supplementa tomorum I, V, VI, XII. Chronica aevi Suevici, Monumenta Germaniae historica, Scriptores (in folio) 20 (Hannover 1869), pp. 9-15.
Transcription

[...]

Frater autem eius [Eberhardi, i.e. Adalbero I] moenia consummavit; qui septem filios habuit elegantes, et octavum, quem sanctus Oudalricus baptizans equivocum sibi fecit, occultavit hospitibus propter ignaviam suam et deformitatem.

[...]

Post haec [970] Oudalricus genuit Adalperonem, Eberhardum, Willibirgam et alias tres filias. Adalpero duxit uxorem Rihlindem, filiam Rudolfi Suevi, sororem Welfhardi comitis, qui rebellavit Heinrico regi secundo; haec sterilis fuit. Eberhardus vero duxit Adelheidem Saxonem, quae tres genuit filios.

[...]

[circa 1013] Oudalricus ergo nullam ex filiis prolem videns preter unam virginem Hadamuoden vocabulo, neptem suam de filia Willibirga, predia haec: Sevun, Otacheresperc, Aecclesiam dotatam in villa quae dicitur ad Niuunchirchun cum decimis, et duos mansos ad Huntilpach Sancto Sebastiano dedit, ut eius interventu benigno Deus inpune sibi prolique suae con cederet usum predii Ahaheim, quod patruus suus divinis devovit servitiis, et ut felicem mereretur posteritatem; quam petitionem cum effectum consequi non posse videret, vel in senecta sua peccatis suis deputans quod exaudiri non meruit, toto nisu in amorem Dei monasteriis et egenis pecunias distribuit, posteaque pauper ipse pauperibus ministravit, mundum etiam relinquere peregreque proficisci voluit.

[...]

Obiit [Oudalricus] senex 4. idus martii anno Dominicae incarnationis 1029, indictione 11, et sepultus est Ebersperc iuxta coniugem.

[...]

Anno 1045. Obiit [Adalbero] in castro Persinpiuga, omnia committens coniugi recte tractanda, quae pro anima eius Sancto Sebastiano dedit comiciam in Persinpeuga cum omnibus attinentiis suis, pro qua suscipienda Altmannus abbas ivit cum Rihlinde, quae contra consilium Oudalrici caesarem convocat domum in Persinpiuga, ut beneficia comitatumque Adalperonis committeret Welfhardo duci, filio fratris sui, quod ad explendum cum caesar ferulam abbatis Welfhardo porrigeret, de loco cedente columna lignei caenaculi, in quo sederunt, ceciderunt in locum balnei, quod aqua super montem ducta congruo tempore complevit.

[...]

Medieval Recollections

This chronicle was adapted in the second half of the 13th century by an anonymous author, most probably a member of the Ebersberg monastic community. This chronicle, which features numerous additions and interpolations - some drawn from monastic records such as the libri traditionum, some simply stemming from fama - is called Chronicon Eberspergense posterius. The passaged quoted above are somewhat changed in this adaptation of Ebersberg chronicle:

[...]

Mortuo Eberhardo, frater eius Adalpero succedit. Adalpero autem Eberspergensis castri menia consummavit. Qui septem filios habuit elegantes ex uxore sua dicta Leuckart et insuper octavum, quem Sanctum Udalricus Augustensis episcopus de sacro baptismatis fonte levavit, equivocum sibi fect – invulnerabilis semper extitit.

[...]

Post hec Udalricus genuit Adalperonem et Eberhardum et Willibirgam et alias tres filias, qui fuerunt de regio semine Hainrici cesaris et Karoli Magni regis invictissimi. Adalpero duxit uxorem Richlindem, filiam Rudolfi Suevi, sororem Welfhardi comitis, qui rebellavit Heinrico regi secundo. Hec sterilis fuit et infecunda. Eberhardus vero duxit Adalhaidem de Saxonia, que tres genuit filios.

[...]

[The chapter on Ulrich’s lamentation for not having any grandchildren other than Williburga’s daughter Hademoud is omitted in this chronicle.]

[...]

De conversacione Willibirgis, sororis Adalperonis et Eberhardi: In eodem eciam monasterio sanctimonialium [in Geyssenveldt] Willibirgis, soror eorum, pro eterna vita terrena despiciens, monastice religioni sancteque conversacioni se ibidem in amore Christi subdidit, ac beatissimam vitam ducens, usque quo de laborioso certamine presentis seculi ad emerite remuneracionis mercedem a Domino fuisset evocata.

[...]

De testamento Adalperonis: Anno igitur incarnacionis Dominice 1045 obiit Adalpero in castro Porsenpeuge, omnia committens Richlindi sue coniugi recte tractanda, et quod omnia sua predia post eiusdem sue uxoris obitum, que in terminis haberet circa Inchoven sita, pro sue remedio anime Deo et Sancto Sebastiano donaret, ut eius interventu Christum haberet propiciabilem et placatum, que omnia, sicut dixit, adimplevit.

Insuper comiciam in Porsenpeug cum omnibus suis adherenciis, quam Adalpero adhuc vivens de consilio sui fratris Eberhardi Sancto Sebastiano legaverat, Richlind sua coniunx liberaliter et absolute Ecclesie Eberspergensi resignavit. Abbas autem Altmannus, ut hanc comiciam susciperet, ivit cum Richlinde. Que, spreto consilio quondam Udalrici invitat cesarem in castrum Porsenpeug, ut beneficia cum comicia Adalperonis conmitteret abbas Altmannus presente cesare Welfhardo duci, filio fratris sui.

[...]

Edition: Georg Waitz, ed., “Chronicon Eberspergense posterius,” in Gesta saeculi XIII, Monumenta Germaniae historica, Scriptores 25 (Hannover 1880), pp. 868–872.

Selected Bibliography
Ludwig Holzfurtner, "Ebersberg – Dießen – Scheyern: Zur Entwicklung der oberbayerischen Grafschaft in der Salierzeit," in Die Salier und das Reich, vol. 1: Salier, Adel und Reichsverfassung, ed. Stefan Weinfurter (Sigmaringen 1991), pp. 550–555.
Günther Flohrschütz, Der Adel des Ebersberger Raumes im Hochmittelalter (Munich 1989), esp. pp. 96–123.
Editor's Notes

The entries from the Sempt-Ebersberg family chronicle demonstrate that the male line of the house died out with the death of Adelbero II in 1045. Richlind, the wife and heir of Adalbero II, bestowed the heirloom upon her nephew Welf III, the son of her brother Welf II and the duke of Carinthia from 1047 to 1055. This was protested by an Ulrich (contra consilium Oudalrici) and this Ulrich can either refer to the deceased Ulrich I of Sempt-Ebersberg or to the eponymous son of Hademoud II, the daughter of Williburga II, and the only direct heir of Ulrich I (see the sources attesting to this here).

Ulrich I of Sempt-Ebersberg was count of the March of Carniola in 1011 (i.e. margrave) (see the source here);
he was succeeded by his son Eberhard II, brother of Adalbero II (see the source here);
finally, the March of Carniola passed on to Ulrich I of Weimar-Oralmünde (see the source here).

It was most probably during this time that the original jurisdictions of Carniolan margraves grew to include the County of Istria as well and Ulrich I was thusly titled marchio Istriensis (see the source here).

See the family tree here.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 ab 1077, doc. 970_SE, fontesistrie.eu/970_SE (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 970_SE.