857_LMD

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
3rd of April, 857
Place
Regestum

Emperor Louis II confirms to St. Michael's monastery in Diliano and abbot Felmo the right to have two lay advocates - the brothers Petronasius and Talasius - to defend their rights.

Source
Original in Brescia, Archivio storico civico, Codice diplomatico bresciano, doc. 61.
Edition
Konrad Wanner (ed.), Die Urkunden Ludwigs II. / Ludovici II diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata Karolinorum 4 (Munich 1994), doc. 24, pp. 111-112.
Transcription

(SC) In nomine domini nostri Iesu Christi Dei aeterni.

Hludowicus gratia Dei imperator augustus.

Si locis Deo dicatis munus benivolentiae impendimus Deoque inibi militantibus studium tuitionis conferimus, compotes orationum nos esse confidimus et ad beatitudinem capessendam prodesse minime ambigimus.

Ideoque omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae ac nostrorum praesentium videlicet futurorumque comperiat sagacitas, quia Dructemirus sacri palatii nostri archicancellarius una cum Hittone dilecto vasso nostro adientes excellentiam culminis nostri innotuerunt, qualiter [Felm]o abbas congregationis Sancti Michaelis in Diliana fecisset quandam cartam cum consensu fratrum ibi degentium Petronasio et Talasio germanis, ut missi eorum existerent et ub[icu]mque necessarium eis foret, aminiculum ferrent, et quia iam olim nos ipsum coenobium sub nostro receptum habebamus mundeburdo et inopia pressi nostram frequentare et pulsare nequibant praesentiam, eorum nostra auctoritate freti auxilio non solum pro nobis, sed et pro ipsis domini clementiam propensius expeterent.

Nec non petierunt idem fideles nostri sublimitatem excellentiae nostrae, ut, quia isde[m] abbas iam dictum monasterium proprio fundaverat sumptu, nostra auctoritate concederetur ex se ipsis abbatem eligere simul cum ipsis missis, ne quorumlibet pressione aut pulsationi saeculari premeretur aut potestati episcopali subdita videretur, sed potius nostro privilegio illud consistens monasterium hereditarium maneret ubique sicut anteriores Aecclesiae, tam in pabulis animalium quamque in precisione lignorum ac captione piscium, liceretque eis advocatum habere ab omnibus liberum sicut reliqua monasteria.

Nos itaque iustas considerantes petitiones eorum precibus libenter adquievimus et presens praeceptum nostrum fieri iussimus, per quod memoratis germanis Petronasio scilicet ac Talasio, sicut in carta a prefato abbate Felmone facta continetur, omnem missaticum de predicto conferimus monasterio, ut nostro mundeburdo et nostra auctoritate sub eorum maneat tuitione et electionis defensione salvo ritu religionis monastici.

Statuimus etiam, ut mox praesens abbas vita excesserit, monachi ibi degentes una cum consensu memoratorum Petronasii et Talasii ex se ipsis abbatem eligant episcopusque ipsius civitatis, id est [P]arentinae, absque aliqua retardatione ipsum consecret abbatem.

Concedimus quoque advocatum eis habere imm[unem ab] expeditione reliqua, ut profect[ibus ecclesi]ae invigilet, ut nullus quislib[et ... re]bus eorum vel possessionibus invasionem aut oppressionem faciat, non episcopus, non alius quispiam, sed tantum [... ia]m dictorum germanorum consistat defensione.

Quod si quis contra ho[c nostrum] praeceptum agere temptans in rebus vel hominibus ipsius mo[nasterii m]olestiam fecerit aut cartam superius nominatam irrumpere quaesierit, duo milia mancosos auri cogatur componere, medietatem nostrae parti, medietatem, cui litem intulerit.

Si quoque quaerimonia contra advocatum vel missis iam dictis de causis coenobii ipsius orta fuerit, quae ipsis gravis apparuerit, si ipsi elegerint, ad nostram presentiam ratio deducatur, ut ibi finem percipiat.

Et ut haec nostra auctoritas firmior maneat, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

(SC) Signum (SM) Hlodowici serenissimi imperatoris.

(SC) Plato notarius advicem Dructemiri recognovi et [subscripsi] (SN)

Data III nonas aprilis, anno imperii domni Hludowici pii imperatoris in Italia VII, indictione V.

Actum Mantua civitate et palatio regio.

In Dei nomine feliciter. Amen.

Selected Bibliography
Fulvio Colombo, "Note di storia altomedievale istriana: I due diplomi imperiali di Ludovico II a facore del monastero di San Michele in Diliano," Atti del Centro di ricerche storiche di Rovigno, 26 (1996): pp. 313-330.
Editor's Notes

Identically to doc. 852_LMD, the charter's eschatocol features an interpolation: the signatio of the emperor that could not have been done with a monogram; even the formula corroborationis features only the impression of the seal, not the monogram. The charter is otherwise authentic and presents one of the oldest public documents preserved in original that are related to Istria.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, Vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 857_LMD, fontesistrie.eu/857_LMD (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 857_LMD.