855_LPA

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
30th of October, 855
Place
Regestum

Emperor Louis II confirms the charter of Lothair I to the Patriarchate of Aquileia regarding the dispute with the Patriarchate of Grado that was settled at the Synod of Mantua in 827: the patriarchs of Aquileia are to enjoy the metropolitan jurisdiction over all the Istrian bishoprics.

Source
Copy from 3rd of September, 1261, done by John of Lupico currently in Venice, Biblioteca Marciana, Lat. CC. XIV, cod. 101 (=2804).
Edition
Konrad Wanner (ed.), Die Urkunden Ludwigs II. / Ludovici II diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata Karolinorum 4 (Munich 1994), doc. 17, pp. 97-99.
Transcription

In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni.

Ludovicus gratia Dei imperator augustus.

Si petitionibus servorum Dei clementie nostre comodamus assensum et ea, que per viros ecclesiasticos sugeruntur, ad condignum perducimus effectum, profecto non solum divinum nobis regnoque nostro conciliamus auxilium, sed et fidelium nostrorum animos in nostrum promptiores reddimus famulatum.

Proinde omnium fidelium sancte Dei Ecclesie et nostrorum presentium futurorumque cognoscat devotio, quia vir venerabilis et religiosus Teutmarus Aquilegensis sive Foroiuliensis Ecclesie patriarcha per Eurardum illustrissimum comitem dilectumque compatrem nostrum magnificentie nostre antiquas auctoritates ostendit, quibus manifestissime comprobatur, quod Aquilegia civitas ab initio fidei Catholice per Italiam, Germaniam, Venetiam Istriamque regionem disseminate principatum in omni Istria patriarchalis obtinuerit dignitatis; et post eversionem suam aliquandiu Aquilegensis Ecclesia prereptum iterum studio suorum presulum Romanorumque pontificum favore et maiorum nostrorum auxilio reparaverit.

Siquidem cum cogentibus peccatis habitatorum suorum eadem civitas Attile sevissimi Hunorum regis esset iam manibus tradita, quo in tempore plures quoque civitates Italie obsidionem vastationemque gentilium passe esse noscuntur, accidit, ut eiusdem urbis Beatus Paulus antistes ad insulam, que Gradus nuncupatur, cum omni ecclesie thesauro confugeret; Honoratus etiam Mediolanensis archiepiscopus eodem metu Ianuensem urbem expeteret.

Et hec sola fuit occasio, qua propter longissimam Aquilegie vastationem defuncto Paulo pontifice ipsius Gradensis antistes patriarchatus dignitatem assumpsisse cognoscitur.

Et ne longum sit singula prosequi, pluribus postmodum conciliis decretum confirmatumque est, ut sicut Mediolanensis Ecclesia post redditam pacem pristinam receperatu dignitatem et Ianuensis episcopus sub Mediolanensi in suffraganei ordine manserat, ita etiam Aquilegensis sive Foroiuliensis antistes in omni Istria patriarchatus more priscorum suorum sibi vindicaret auctoritatem.

Quod maxime perfectum definitumque est temporibus beati pape Eugenii, qui ad sugestionem pie recordationis Ludowici avi nostri atque domni et genitoris nostri gloriose memorie domni Lotharii prestantissimi augusti petitione synodale concilium Mantue congregari precepit, in quo sub presentia legatorum sancte Romane Ecclesie adsistente coram Maxentio Aquilegensi beate recordationis antistite supra dicta controversia Aquilegensis et Gradensis Ecclesie sententiis episcoporum penitus est absoluta.

Deinceps quoque temporibus beatissimi pape Gregorii interpellante iterum contra Gradensem episcopum supra dicto Maxentio Foroiuliensi pontifice eadem est questio retractata et eorum iudicio ad finem usque perducta.

Sed propter quorumdam cupiditatem et temeritatem, quia metuere potuerat, ne iterum sepe dicta questio posset emergere et redivivas denuo Ecclesiis inducere concertationes, per Ebrehardum comitem supra memoratus patriarcha Andreas domni et genitoris nostri expetiit celsitudinem, ut antiquissimum ius Ecclesie eius denuo confirmaretur auctoritate.

Id ipsum etiam prefatus et venerabilis Teutmarus patriarcha per iam dictum Eurardum illustrem comitem dilectumque compatrem nostrum nostram exoratus est celsitudinem, ut et easdem definitiones ac domni et genitoris nostri auctoritatem more precessorum sequentes corroborare non denegaremus.

Cuius postulationi assensum nostrum libenter accomodantes hos magnificentiae nostre decrevimus apices fieri, per quos statuimus atque in perpetuum sancimus, ut antistes Aquilegensis sive Foroiuliensis omni tempore patriarchalem et metropolitanam dignitatem in ordinandis regendisque Istriae episcopis et Ecclesiis absque ullius omnino contradictione et interpellatione possideat, neque aliquis umquam supra dictam adversus Aquilegensem Ecclesiam renovare valeat questionem.

Et ut hec nostre confirmationis auctoritas stabilem perpetuis temporibus obtineat inconvulsumque vigorem, manu nostra subter confirmavimus et anuli nostri impressione sigillari precepimus.

Signum (SM) manus Hludowici serenissimi imperatoris.

(SC) Dructemirus archicancellarius recognovi. 

Data III kalendas novembris, anno Christo propitio imperii domni Ludowici piissimi augusti V, indictione III.

Actum Papia civitate palatio regio.

In Dei nomine feliciter. Amen.

Editor's Notes

The charter is preserved only in copies from much later periods, the earliest of which was made by John of Lupico who lived and worked in the second half of the 13th century. As such, the original charter was subsequently contaminated with various "corrections": the signatio and promulgatio both show marked deviations from the standardized formulae of Louis II's chancery; the arenga and corroboratio are, on the other hand, perfectly authentic.

An interesting feature of the charter is its own rewriting of history: the decrees of the Synod of Mantua (read them here) are cited in the charter, but the passage regarding the patriarch's flight from Aquileia to Grado is modified: the prelate no longer ran from the invading Lombards (as stated in the minutes of the Mantuan synod), but from Attila and the Huns instead!

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 855_LPA, fontesistrie.eu/855_LPA (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 855_LPA.