Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
23rd of February, 840
Place
Regestum

The first pact between the Western Roman Empire, represented by Emperor Lothair I, and the Duchy of Venice, represented by Doge Pietro Tradonico, sanctioning mutual aid in campaigns against the Slavs and defining the rights over the use of land as well as the modalities of justice administration. This is the first "international" treaty in which Venice partook as an autonomous polity, independent of the Byzantine Empire.

Source
Copy in Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Liber Blancus, fol. 1.
Edition
Roberto Cessi (ed.), Documenti relativi alla storia di Venezia anteriori al mille, vol. 1: Secoli V-IX, Testi e documenti di storia e di letteratura latina medioevale 1 (Padua 1940), doc. 55, pp. 101-108.
Transcription

In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni, anno incarnationis Domini octigentesimo quadragesimo.

Lotarius divina ordinante providentia imperator augustus, anno Imperii eius vigesimo, indictione III, octavo kalendas marcii, Papie civitatis palacio.

Hoc pactum – suggerente ac supplicante Petro gloriosissimo duce Veneticorum – inter Veneticos et vicinos eorum constituit, ac describere iussit, ut ex utraque parte de observandis hiis constitutionibus sacramenta dentur et postea per observationem harum constitutionum pax firma inter illos perseveret.

Vicini vero Veneticorum sunt, ad quos huius pacti ratio pertinet: Histrienses, Foroiulienses, Cenetenses, Tarvisanenses, Vincentinenses, Montessilicenses, Gavelenses, Comaclenses, Ravennenses, Cesentenses, Ariminenses, Pisaurenses, Fanenses, Sanegallenses, Anchonenses, Ilumanenses, Firmenses, Quinenses, quibus locis presenti tempore constituti sunt, vel in futuro constituti fuerint, maiores et minores, quos constituit ipse imperator, ut cum Petro duce Veneticorum et cum ipso populo Veneticorum, idest cum habitatoribus Rovoalti, castri Helibolis, Amurianae, Mathamauci, Albiolae, Cluiae, Brunduli, Fossionis, Laureti, Torceli, Amianae, Burani, Civitatis Novae, Finis, Equili, Caprularum, Gradi, Caput Argeris, et cum omnibus hiis locis habitantibus tam episcopis ac sacerdotibus quam et primatibus seu reliquo populo et cuncta generalitate ad Ducatum Venetiae pertinentibus hoc pactum observare deberent per annos constitutos numero quinque, ut nulla malitia nec lesio inter partes perveniat, et si, quod absit, aliquod malum inter partes commissum fuerit, secundum pacti huius seriem emendare et iusticiam conservare ad invicem repromittunt.

[1] Et si excursus in finibus vestris Veneciarum factus fuerit, personam ipsam, quae in capite fuerit ad eandem malitiam faciendam, intra sexaginta dies parti vestrae tradamus, et omnia quae fuerint ablata, in duplum restituamus, et si ipsum duplum vobis non composuerimus, aut si personam ipsam manibus vestris non dederimus infra sexaginta dies, pro unaquaque persona, quae ipsam malitiam perpetraverit, auri solidos quingentos componamus.
[2] Et addimus ut homines vestros, postquam pactum anterius factum fuit Ravennae, qui ad nos confugium fecerunt, si eos invenire potuerimus, ad partem vestram restituamus.
[3] Similiter repromittimus vobis ut homines Christianos de potestate vel Regno dominationis vestrae scienter non emamus nec venundamus nec pro quolibet ingenio transponamus, ut captivitatem paciantur aut eos suus dominus perdat, sed neque aliquem Christianum alicubi qualibet occasione transponamus, ad hoc ut propterea in potestate paganorum deveniat, et si invenerimus quod aliquis eos in ducalibus nostris adduxerit, modis omnibus ad partem vestram reddamus. Qui ipsa mancipia Christiana adduxerit venundanda et omnia, quae secum adduxerit, ipse, qui eos adprehenderit, habeat concessa.
[4] De captivis vero, si inventi fuerint in ducatibus nostris, ipsas personas, quae ipsos captivos transposuerint, cum omnibus rebus et familiis ad partem vestram reddamus. Et si hoc factum non fuerit, tunc praebeat sacramentum iudex loci illius, ubi ipsa mancipia requiruntur, cum quinque electis quales pars vestra elegerit, quod ea mancipia illis non fuissent suscepta nec inde transposita.
[5] Et hoc spondimus, ut quicumque post renovationem huius pacti ad nos confugium fecerit, cum rebus eorum parti vestrae reddantur.
[6] Si autem aliqua scamera aut hostis vel qualiscumque persona per fines nostros contra vos ad vestram lesionem vel ad vestra loca venire temptaverit et ad nostram pervenerit notitiam, mox sine aliqua tarditate vobis nunciamus, ita ut per nos nullam lesionem habeatis.
[7] Et hoc statuimus ut, quodcumque mandatum domini imperatoris Lotharii clarissimi augusti vel missorum nobis nuntiatum fuerit inter utrasque partes, ad vestrum solatium cum navali exercitu contra generationes Sclavorum inimicos scilicet vestros, in quo potuerimus, solatium praestare debeamus absque ulla occasione.
[8] Spondimus quoque, ut nullis inimicorum, qui contra vos vestrasque partes sunt vel fuerint, nos – qui modo sumus, vel qui fuerint – adiutorium ad vestram lesionem faciendam praebere debeamus sub quolibet ingenio infra hoc spatium pacti.
[9] Si enim furtum inter partes factum ferit, in quadruplum restituatur.
[10] Si servi aut ancillae infra hoc spatium inter partes confugerint cum omnibus rebus, quas detulerint secum, reddantur. Et iudex, qui ipsos fugitivos reddiderit, pro unoquoque singulos auri solidos recipiat, sic tamen ut, si amplius requiritur, per sacramentum idoneum dominis illorum satisfactum sit.
[11] Si vero iudex ipsos fugitivos susceperit et eos reddere negaverit et exinde aliud confugium fecerint, pro unoquoque fugitivo auri soldi septuaginta duo componantur.
[12] Et hoc statuimus de fugitivis, de quibus constat, ad quos iudices vel loca ipsi fugitivi fugerint, quod si dubium fuerit et denegaverint iudex et actor loci illius, in quo liberi et servi requiruntur, tunc praebeant sacramentum duodecim electi, quod ibi nec suscepti fuerint nec illos habeant, nec in conscientia eorum sint, nec aliquas res eorum secum habuerint. Si autem hoc distulerit facere post primam et secundam contestationem, praesentia testium peracta, per iussionem iudicis sui liceat eum pignerare hominem de ipso loco, ubi causa requiritur, ita tamen ut ipsum pignus post peractam iustitiam in integro reddatur, et nullatenus liceat alicui per alia loca pignus accipere, nisi ubi fugitivi aut causa requiritur, aut pignoretur, et si pigneratio pervenerit, [non presumat alia pars pro pignere aliam pignerare, sed expectet ad audiendum ita sane, ut cause in sex mensium spatio fiant et sint finite cause, reddens prius quod ex iuditio condempnatus fuit], et pignus suum recipiat. Si autem infra sex menses proposuerit ipse iudex aut alia persona, qui pignus tulit, iudicium habere, post transactos illos sex menses in duplum iudex loci illius omni modo ipsa pignera reddat. Nam, si quis de alio loco pignus tollere praesumpserit, aut sine causa tulerit, vel aliquem pro pignere pignerare praesumpserit, in duplo, quod tulerit, restituat.
[13] Si vero equi vel equae aut armentum aut aliqua quadrupedia fuerint ablata aut semet ipsa aberraverint, modis omnibus parti vestrae reddantur. Quod si post primam et secundum contestationem minime reddita fuerint, tunc perveniat pigneratio de loco, ubi hoc requiritur, usque dum pars parti satisfaciat, et post satisfactionem ipsa pignera reddantur.
[14] Et hoc stetit, ut si fugitivi seu res redditae fuerint, et per sacramentum satisfactio adimpleta fuerit, modis omnibus pars parti sive reddendi sive iurandi securitatem faciat.
[15] Si quis vero infra hoc spatium pignerare praesumpserit excepto memorato capitulo, causam perdat, et, quod tulerit, restituat.
[16] Negociis autem inter partes liceat dare, quod inter eas convenerit, vel invenire potuerint sine aliqua violentia aut contrarietate exceptis ab aliis, ita ut aequa conditio utrarumque partium negociis, in quibus fuerit, conservetur.
[17] De ripatico vero et transituris fluminum stetit, ut secundum antiquam consuetudinem debeamus tollere per portus nostros et flumina, et nullum gravamen vel violentiam faciamus. Et si factum fuerit, et ad nostram notitiam pervenerit, eis faciamus exinde iustitiam facere. Et homines vestri licentiam habeant per terram ambulandi vel flumina transeundi, ubi voluerint; similiter et homines nostri per mare.
[18] Sed et hoc convenit, ut, si qua lesio inter partes evenerit, legatarii non detineantur, sed securi ad propria redeant. Similiter et epislolarii, si detenti fuerint, relaxentur et componantur eis solidi trecenti, et si, quod absit, occisi fuerint, componantur parentibus eorum pro ipsis solidi mille, et ipsa persona tradatur in manibus eorum.
[19] Si quis inter partes causas habuerit, vadat semel vel bis cum epistula iudicis sui, et, si ei iustitia minime facta fuerit infra dies quatuordecim, si ipse homo, unde iustitia requiritur, infra ipsum locum fuerit, infra dies septem licentiam habeat pignerare iudicem, qui in ipso tempore ordinatus fuerit, infra casam suam, quantum ipsum debitum fuerit, et ipsum pignus salvum sit usque ad supra nominatas noctes; et si ipsum pignus ante steterit, componantur solidos XII causa manente, ut in antea et iterumpigneratio non fiat, ubi potuerit, in fines ubi causa requiritur. Sic tamen ut, ubi iudicium ambabus partibus denunciatum fuerit, resedentes duo de utraque parte de loco, ubi causa requiritur, [prestent iuramentum], et quod ipsi per evangelia determinaverint, pars parti satisfaciat.
[20] Addimus etenim, si quis homicidium perpetraverit, stante pacto modis omnibus partibus vestris ligati tradantur, quanti in ipso homicidio mixti fuerint, et si distulerit eos tradere, pro unaquaque persona componat auri solidos trecentos. Et si aliquis in silva pignerationem facere voluerit, sic fiat sine homicidio; et si, quod absit, homicidium factum fuerit in libero homine, componat pro ipso auri solidos trecentos, et pro servo solidos quinquaginta; et si plaga peracta fuerit in libero homine, componat solidos quinquaginta, et pro servo solidos XXX.
[21] Et hoc stetit, ut de feminis ac mulieribus seu puellis vel gregibus equarum vel gregibus porcorum indomitorum nulla pigneratio fieri debeat, et, si qua pars facere praesumpserit, componat solidos quinquaginta, et ipsa pigneratio salva restituatur.
[22] Similiter stetit, ut in res sanctarum Ecclesiarumque Dei nulla pigneratio fieri debeat, excepto si cum sacerdotibus Ecclesiarum ipsarum causas habuerit, et antea compellatio fiat semel aut bis, postea fieri debeat pigneratio; nam qui aliter facere praesumpserit, duplum componat, et, si nescius pignoraverit, praebeat sacramentum, et sit sollicitus, ut ipsum pignus salvum restituat.
[23] Et hoc stetit de cautionibus sive de quibuslibet commendationibus, ut, si quis aliquid dederit ad negociandum sive aliqua pignera posuerit et solidos mutuaverit, scilicet qui scriptum fiduciationis aut pignus habuerit, ipse faciat iuramentum; et tunc secundum legem et iustitiam incedat iudicium et iustitiam faciat pars parti de hiis et similibus causis, de quibus in anteriori pacto continetur.
[24] Et hoc stetit, ut de capulo Rivoaltenses, Olivolenses, Amorianenses, Methamaucenses, Albiolenses, Torcellenses commanentes fecerunt ab hodie in annos XXX, ubi copulaverunt, habeant licentiam capulandi, sicut supradictos annos habuerunt consuetudinem, sive per flumina sive per mare; et flumina, quae aperta habuerunt in fine Tarvisiana ab hodie in annos triginta, reaperiantur.
[25] Equilensis vero capulare debeat in ripa Sanctis Zenonis usque ad fossam Methamauri et Gentionis secundum consuetudinem omnem arborem non portantem, et vehere cum carro aut ad collum aut quantum sibi placuerit, anteposita fossa Gentionis, ubi minime praesumat introire. Et arbores non portantes infra ipsos fines designatos licentiam habeat, quantum sibi ad collum portare potuerit, lignamem faciendum non ad pectus trahendum nec amplius per nullum capitulum arbores portantes delere; et qui praesumpserit arbores portantes delere, componat solidos centum, et, si aliter introire praesumpserit, suprascriptae subiaceat poenae. Et licentiam habeat peculia vestra in ipsos fines pascere.
[26] De finibus autem Civitatis Novae statuimus, ut, sicut a tempore Liuthprandi regis terminatio facta est inter Paulitionem ducem et Marcellum magistrum militum, ita permanere debeat, secundum quod Aistulfus ad vos Civitatinos Novos largitus est.
[27] Placuit autem super haec omnia, ut missi domini Lotharii imperatoris omni tempore parati sint iustitiam facere, ita ut unusquisque ex utraque parte suam pleniter recipiat iustitiam, et ipsi missi a parte domini nostri, quidquid iussum fuerit, recipiant.
[28] Peculiarumque vestrarum partium greges pascere debeat cum securitate usque in terminum, quem posuit Paulitius dux cum Civitatinis Novis, sicut in pacto legitur de Plave maiore usque in Plavem siccam, quod est terminus vel proprietas vestra.
[29] Caprisani vero in silva, ubi capulaverunt, in fines Foroiulianos semper faciant reditum, et eam capulent, sicut ante capulaverunt.
[30] Et stetit, ut de Gradensi civitate secundum antiquam consuetudinem debeat dare [reditum] et capulas facere, ubi antea fecerunt, in fines Foroiulianos sicut antiquitus fecistis.
[31] Reservamus in eodem pacto, ut pars parti de causis Ecclesiarum et monasteriorum iustitias faciant.
[32] Et hoc stetit de Clugiensibus, ut revertantur per loca sua ad habitandum.
[33] De eunuchis vero statuimus, ut, si quis eos ab hinc in antea facere praesumpserit secundum inolitam consuetudinem, ut ipsam poenam substineat ipse, aut se de nobis redimat; et si hoc negaverit se fecisse, cum duodecim ellectis se inculpabilem reddat, sin autem poenam sustineat.
[34] Volumus, ut per sex mancusos solidos ab uno homine sacramentum recipiatur, et, si plus fuerit, usque ad duodecim mancusos duorum hominum iuramentum sit satisfactum, et ita usque ad duodecim libras Veneticorum, semper addendum per duodecim electos iuratores perveniat, ut, quantae sint librae, tanti sint etiam iuratores; nam si ultra duodecim librarum [summam] questio fuerit, iuratores ultra XII non excedant.
[35] Statuimus enim de pigneribus, quae inter partes posita fuerint, ut, si qua contentio de his orta fuerit, illi tribuatur arbitrium iurandi, qui pignus habuerit.

Selected Bibliography
Roberto Cessi, "Il 'pactum Lotharii' del 840," Atti del Reale Istituto veneto di scienze, lettere ed arti: Classe di scienze morali e lettere 94 (1939-40): pp. 1111-1149.
Gerhard Rösch, Das Pactum Lotharii von 840 und die Beziehungen Venedigs zum fränkischen Reich im 9. Jahrhundert (Marburg 1984).
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 840_PL, fontesistrie.eu/840_PL (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 840_PL.