832_LPA

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
30th of November, 832
Place
Regestum

Emperor Lothair I confirms the immunities enjoyed by the Church of Aquileia and its right to canonically elect their patriarchs.

Source
1) 10th-century copy from the Archivio di Stato di Verona.
2) 15th-century copy in Archivio di Stato di Venezia, Consultori in iure, codex 345/3, fol. 21.
Edition
Theodor Schieffer (ed.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II. / Lotharii I et Lotharii II diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata Karolinorum 3 (Berlin-Zürich 1966), doc. 9, pp. 70-73.
Transcription

(SC) In nomine domini nostri Iesu Christi Dei ęterni.

Hlotharius augustus invictissimi domni imperatoris Hludowici filius.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eiusque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, praemium nobis apud dominum aeternę remunerationis rependi non diffidimus.

Igitur notum sit omnibus fidelibus Sanctae Dei Ecclesię et nostris pręsentibus scilicet et futuris, quia adiens serenitatem nostram vire venerabilis Maxentius Aquiligensis Ecclesię patriarcha, quę est in honore Sanctę Dei genetricis Marię et Sancti Petri principis apostolorum seu et Sancti Marci constructa, detulit nobis quasdam praeceptiones auctoritatum domni et genitoris nostri Hludowici prestantissimi imperatoris, in quibus continebatur, eo quod bonę memoriae Karolus piissimus augustus idemque domnus et genitor noster praefatam Ecclesiam cum cellulis et rebus sibi subiectis sub inmunitatis suae defensione consistere fecissent, et quod licentiam dedissent eiusdem civitatis clero et populo secundum canonicam institutionem de pontifice sibi elegendo et in praefata sede substituendo.

Continebatur etiam in eisdem ab eis sancitum, ut nec homines eiusdem Ecclesiae de anona et peculio suo decimam in partem fisci darent nec de peculio ipsius Ecclesię, quod in partes Histrienses in pascuis mittebatur, ullum solverentur herbaticum, et quod a pręfate Ecclesiae hominibus mansionatici vel fodorus nullatenus acciperetur vel exigeretur, nisi quando eorum aut filiis suis adventus ad eandem fierent civitatem, vel quando praesidium illic propter inimicorum insidias arcendas poneretur.

Pro firmitatis namque studio postulavit nobis idem venerabilis patriarcha, ut morem praedecessorum sequentes nostram etiam auctoritatem circa ipsum sanctum locum fieri decerneremus, cuius petitioni ob amorem Dei et animę nostrę salutem libenter annuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum circa ipsum sanctum locum fieri censuimus, per quod constituimus atque perenniter firmum fore volumus, ut memoratę civitatis clerus et populus licentiam habeant secundum institutionem canonicam eligendi sibi pontificem.

Praecipimus etiam atque iubemus, ut nemo fidelium nostrorum vel quilibet exactor aut aliquis ex iudiciaria potestate nec de peculio praefate Ecclesię herbaticum nec de anona et peculio hominum ipsius Ecclesię decimam nec ab eis mansionaticus aut fodorus penitus accipere vel exigere praesumat, nisi forte quando noster aut alicuius filii nostri illuc fuerit adventus, vel quando illic praesidium positum fuerit ad inimicorum infestationem propellendam, sed et nullus quilibet ex fidelibus nostris vel iudex publicus in monasteria praefatae Ecclesiae subiecta et xenodochia et Ecclesias parrochiales et titulos earum vel ceterorum possessiones, quas moderno iuste et rationabiliter in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem Imperii nostri memorata tenet vel possidet Ecclesia tam ex munere regum vel ducum quamque ex conlatione ceterorum fidelium nec non et ex oblationibus, emptionibus et commutationibus vel in eas res, quas deinceps eidem a Catholicis viris conlatę fuerint Ecclesiae, ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos nec homines ipsius Ecclesiae tam ingenuos quam servos super terram eiusdem commanentes distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat praefato pontifici suisque successoribus res praedicte Ecclesiae sub inmunitatis nostrę tuitione quięto ordine possidere et nostro fideliter parere Imperio atque pro incolomitate nostra, coniugis ac prolis vel totius Imperii a Deo nobis conlati atque per inmensum conservandi stabilitate una cum clero et populo sibi subiecto Dei misericordiam iugiter exorare.

Et quicquid de rebus praefate Ecclesiae fiscus exigere poterat, in integrum prędictę concessimus Ecclesiae, ut nostris futurisque temporibus in eodem loco ibidem Deo famulantibus ad Dei servitium peragendum augmentum et supplementum fiat.

Hanc vero auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine optineat vigorem et a fidelibus Sanctae Dei Ecclesię et nostris verius certiusque credatur, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri inpressione sigillari iussimus.

Signum (SM) Hlotharii gloriosissimi augusti.

(SC) Liuthadus advicem Ermenfridi recognovi et [subscripsi]. (SN)

Data II kalendas decembris, anno Christo propitio Imperii domni Hludowici serenissimi imperatoris XX regnique Hlotharii gloriosissimi augusti in Italia tertio decimo, indictione XI.

Actum Papia civitate palatio publico.

In Dei nomine feliciter. Amen.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, Vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 832_LPA, fontesistrie.eu/832_LPA (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 832_LPA.