826_LPE

Era
Vol. 2: A 804 usque ad 1077
Date
826
Regestum

Emperor Louis the Pious and his son Lothair write to Venerio, the patriarch of Grado, confirming the possessions of his Church, including the Patriarchate's jurisdictions in Istria.

Source
Copy in Archivio di Stato di Venezia, Codex Trevisaneus (first half of the 16th century), fols. 31v-32r.
Previous Editions
Theo Kölzer (ed), Die Urkunden Ludwigs des Frommen / Hludowici Pii diplomata, Monumenta Germaniae historica, Diplomata Karolinorum 2, 3 vols., vol. 2 (Wiesbaden 2016), doc. B 13, pp. 1219-1220.
Transcription

In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.

Hlodouicus et Hlotarius divina ordinante providentia imperatores augusti Venerio venerabili patriarchę aeternam in domino salutem.

Suscepimus litteras sanctitatis tuę, quas nobis per Petrum diaconum direxisti, easque coram nobis relegi fecimus, in qua reperimus, quod nobis suggesisti, ut preceptum, quod pie recordationis dominus genitor noster rogante domino Ioanne antecessore tuo Ecclesię Gradensi conscribere iussit, nostrę auctoritatis oraculo confirmassemus.

Quod pro reverentia atque honore beatissimorum martyrum Marci et Hermagorę statim ita fieri precepimus, necnon et cętera capitula, quae idem diaconus ore proprio proferendo nobis intimavit, propter honorem et venerationem memoratorum sanctorum martyrum, quibus vestra sancta devotio deservire dinoscitur, et libenter audivimus et, ut ad effectum pervenirent, epistolas nostras, quas vos vel idem diaconus indicaverat, conscribere iussimus, videlicet ad dominum apostolicum propter usum pallii, propter servos Ecclesię tuę qui in ministerio ipsius sunt constringendos et possessiones ad eandem Ecclesiam in Istria pertinentes defendendas, necnon et ad Bosonem comitem missum nostrum de rebus Ecclesię tuę, quas antecessor tuus Fortunatus Dominico nepoti suo dederat, ut inquisitionem inde faceret et secundum hoc, quod iustum esse inveniret, ex nostra iussione eidem Dominico preciperet.

Tu vero nobis significasti pro nobis et coniuge ac prole et domo nostra orando intercedere, ut nos Deus omnipotens et hic et in futuro sęculo conservare et custodire dignatur.

Optamus sanctitatem tuam bene valere et semper nostri meminisse.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 2: A 804 usque ad 1077, doc. 826_LPE, fontesistrie.eu/826_LPE (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 2: doc. 826_LPE.