Pope Gregory III writes to archbishop Anthony of Grado and to his suffragans, inviting them to the church synod to be held in Rome in the coming November where the issue of icon veneration will be discussed.
Gregorius tertius pontifex dilectissimo fratri Antonino Gradensi archiepiscopo seu dilectissimis nobis episcopis eiusdem ordinationea seu concilio pertinenti[bus]b.
Inter diversas continuationum erumnas, quęc nos hinc inde in sęculo positos circumstant et obruunt, orta est vana et perniciosa calamitas, quae graviter semper Eclesiam quasi quibusdam ventosis procellis conturbat inaniter attemptata. Est enim infelix impietas apud regiam urbem, ut – credimus – notumd habetis et per diversas provincias, ita ut, quod lugentes dicimus et voce promimus lachrymosae, sanctorum imagines abf ipsius Domini et Redemptoris nostri instar omnes proiciantur, Ecclesię delacerentur atque ipsius Dei Ecclesię, quod fatale malumg est et intollerabile exitium, habitationes hominum, viliah utique efficientei armamentorumj, ut iam in eis nulla debeat laus Deo cantari. Unde cum profeta lamentabili voce dicendum est: “Quis dabit capiti meo aquas aut oculis meis lachrymarumk fontes, ut tantum defleamus exitum?”1
Proinde, carissime frater atque dilectissimi nobis ecclesiarum Dei rectoresl, hortamur dilectionem vestram, ut pro domini nostri Iesu Christi nomine iuxta apostolicam vocem cunctas subiectas vobis ecclesias commonere atque instruere magnopere debeatis. Attendite, inquitm, dilectissimi fratres, vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine Suo, ut iuxta traditionem sanctorum patrum et etaten antiquitatis omnes veram fidem defendentes sanctam, si contigerit, corpora ponant et sanguinem fundant, quia ecce venit dies acceptabilis, ecce nunc dies salutis.2 Nostis, carissimi, quod sancti per fidem vicere regna. Haec vestra sit, fratres, ad omnem populum Christi commonitio, ut ipsi proprię saluti legem christianum defendentes possint constantia fidei prodire.
Vos vero, carissimi, omnes, qui domos Domini diligentiam geritis, ad defendendam et confirmandam veritatem Kalendas novembris succedentis quintedecimę inditioniso apud hanc Apostolicam Sedem convenite omnes oppositap negligentia, ut communi conventu atque tractatu auctoritate beati Petri apostolorum principis super tale capitulum sententia promulgatiq atque statuatur, qualiter rabiem adversantium preveniamus et nostrarum procuremus animarum vel subiectorum salutem, consortes quoque mereamur pio intuitu sanctorum fieri precessorum et quorum clara nos post Christi pręsidium fovet doctrina.
Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi nobis.
a) ordinationi ed. Cessi. b) pertinenti T; pertinentibus em. Gundlach. c) quae em. Gundlach et Cessi et saepe sic -ę in -ae mutaverunt. d) iter. T. e) sic T; lacrimosa em. Gundlach. f) sic T; ad em. Gundlach. g) add. sup. l. T. h) sic T; vilium em. Gundlach. i) sic T; efficiantur em. Gundlach. j) sic T; armentorum em. Gundlach. k) lacrimarum em. Gundlach. l) seq. verbum (orht?) canc. T. m) sic T; inquam em. Gundlach. n) lect. dub. ; sancte em. Gundlach; sanctae em. Cessi; fort. pro ętatis. o) indit. T; indictionis em. Gundlach. p) sic T; seposita em. Gundlach. q) sic, nisi promulgari, T; promulgetur em. Gundlach.
1) Vulg, Ierem. 9, 1.
2) Vulg, 2 Cor. 6, 1.
The pope’s invitation directed the high clergy of the ecclesiastical province of Grado to attend the 731 Synod of Rome and discuss the iconoclastic movement supported by Emperor Leo III. Archbishop/patriarch Anthony heeded the call and he indeed attended the Roman Synod of 731 - see 731_SR.
The publication of the facsimile of T (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Codex Trevisaneus, fol. 24r–v) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.