Pope Honorius incites all the bishops of the ecclesiastical province Venetia et Histria to profess disobedience to the deposed patriarch Fortunatus of Grado and to accept subdeacon Primogenius, to whom the pope had already sent the pallium, as their new lawful head of the ecclesiastical province; moreover, the pope promises to open diplomatic negotiations with the Lombard king, with whom the deposed Fortunatus sought refuge, with the goal of restoring all the ecclesiastical goods stolen by the said Fortunatus.
Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis fratribus, universis episcopisa per Venetiam et Ystriamb constitutis.c
Quicquidd ad ea quęe per clericos Gradensis ecclesię nobis scripta sunt fraternitati vestrę censuimus respondendum, quibus pęnisf quibusqueg interdictionis canonicę aculeis Fortunatum olim sacerdotio exuendum decrevimus et feriendum et nunc iterato paginalis auctoritatis decreto eius perfidiam innodantes, damnamus.
Oportuit igitur fraternitatem vestram ea ipsa nobiscum sentire et gratias Deo omnipotenti peragere, quia lupum ovili pelle fucatum e medio gregis Dei iuxta perfidiam sui meriti in precipitium erroris abiecit, quatenus ne is, qui diu sęviensh subinductam hypocrisimi videbatur ocultej medulitus latitare in baratrum suęk cecitatis corruens, latere potuisset et gregem Dei sicut antea dente perfido sauciare. Gaudendum est igitur et vehementer lętanduml, quia unius ruina omnium sunt aedificata ac restaurata constantis fidei fundamentam.n
Suademus itaqueo et decretales apices fraternitati vestrep dirigimus, per quos expetimus, ut in loco Iude alius vite probabilis ad regendum gregem Dominicum promoveatur. Et non inmeritoq is qui deiectus est et Iude actibus comperaturr et moribus: nam quod ille in capite, hoc iste videtur exercuisse in corpore.
Nos quidem discreta mentis trutina considerantess, Primogenium itaquet subdiaconum et regionarium nostre sedis Gradensi ecclesie episcopali ordine cum paliiu benedictione direximus consecrandum. Oportebit ergo fraternitatem vestram iuxta legem ecclesiasticam cuncta disponere capitique vestro sinceram obedientiam exhibere.
Nos enim dirigentes homines nostros ad excellentissimum Longobardorum regem, iniunximus, ut eundem Fortunatum, uti relectav ab eo republica agentes quew prolapsum et, ab negata concordie unitate, Deo rebellem et perfidum, necnon res quascunque secum adfugiensx abstullisey monstratur, expetterez et repetere non morentura', ut et hii, a quibus hec repetuntur, a partibus christianissime reipublice parem iusticiam consequantur.
[Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.]
[Data XII kalendas martii, regnantibusb' dd.c' piisimo augusto Heraclio anno XVIII.]d'
a) servus—episcopis] om. T. b) Istriam em. Gundlach et saepe sic. c) seq. et infra add. D. d) quidquid ed. Cessi. e) quae ed. Cessi et saepe -ę et -e in -ae mutavit. f) sic T; paenis em. Gundlach; prius ed. Cessi. g) sic T; om. Gundlach et Cessi. h) seviens ed. Gundlach. i) subinductam hypocrisim] subinducta hyopscrisi ed. Cessi. j) occulte ed. Cessi. k) sue ed. Gundlach. l) letandum ed. Gundlach. m) documenta ed. Gundlach. n) quicquid ad ea—fidei documenta] om. D. o) des. T. p) vestrae ed. Gundlach et saepe sic -e in -ae mutavit. q) immerito ed. Gundlach. r) comparatur ed. Gundlach. s) nos—considerantes] om. D. t) om. Gundlach et Cessi. u) pallii ed. Gundlach. v) relicta ed. Gundlach. w) agentes que] ad gentesque ed. Gundlach. x) aufugiens ed. Gundlach. y) abtulisse ed. Gundlach. z) sic D; expetere ed. Gundlach. a') moretur ed. Gundlach. b') sic M; regnante em. Gundlach. c') sic M; domino em. Gundlach. d') Deus vos—anno XVIII] om. D et solum in M leg.
"Fortunatus quidam hereticus pontificatum arripuit; qui quintam synodum minime credens, ob sui erroris piaculum pavens, totam ęcclesiam Gradensem metropolitanam denudans in auro et vestibus vel ornamento, simul et ecclesias baptismales provincię Histrię et sinochagia que ad eandem ęcclesiam Gradensem pertinere videbantur, fugam in Longobardiam petiit apud castrum Cormones super civitatem Aquileiam miliario XV contra cuius nequitiam et heresim episcopi Venetiarum et Histriensium et clerici Aquileiensi, qui etiam Gradensis ęcclesię, scripta sua ad Honorium papam direxerunt. Idem vero papa providens utilitati sancte Dei Ęcclesię, Primogenium diaconum et regionarium sedis apostolicę ad eandem metropolim regendam direxit, dans et epistolam auctoritatis apostolicę innodantem memorati Fortunati heresim. Idem autem Primogenius per visionem ammonitus corpora beati Hermachore et martiris atque pontifìcis et sancti Felicis et Fortunati, sita miliario tercio, in Gradensem civitatem adduxit ibique diligenti cura deposuit, et usque hodie pontifex civitatis Gradensis pallei benedictionem a summa sede apostolica promeruit." – Cronica de singulis patriarchis nove Aquileie, ed. Giovanni Monticolo, Cronache veneziane antichissime, vol. 1 (Rome 1890), pp. 10–11.
The publication of the facsimile of T (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Pacta e aggregati, Codex Trevisaneus, fol. 18r) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.