Era
Vol. 1: A seculo VI usque ad 803
Series
Date
591 (after the synod of Marano)
Regestum

The bishops of the ecclesiastical province of Aquileia write to emperor Maurice, beseeching him not to allow their metropolitan, Archbishop Severus of Aquileia, who was forcefully taken to the pope in Rome, to be put on trial and judged by the adversaries of the Three Chapters, that is, the non-schismatic clergy; the bishops expound their viewpoints on the theological controversy, their fealty to the Ecumenical Council of Chalcedon, and why they refuse to denounce the so-called Three Chapters condemned by Emperor Justinian I and the Ecumenical Council of Constantinople in 553.

Source
The original is lost; the oldest surviving in extenso copy is the following:
P = Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 1682, fols. 27v-28r; copy from the first half of the 9th century.
The copies that Caesar Baronius and Jean Hardouin used for their editions are also presumed lost today: Baronius used a copy allegedly from an old codex from the Pithou family library (which is nowadays for the most part in the Bibliothèque Nationale in Paris), but at the time forming part of Colbert’s family private library, the so-called Bibliotheca Colbertina, auctioned in 1728; the same manuscript that Baronius used was also copied by Jacques Sirmond and this Sirmond’s copy, judged to be better than the one made by Baronius, was used by Jean Hardouin for his edition; already the MGH edition, published by Ewald and Hartmann in 1891, was nothing more than an adapted replica of Baronius’ and Harduinus’ editions as the editors could find neither the referenced Pithou codex nor the Sirmond’s copy.
Previous Editions
Caesar Baronius, Annales ecclesiastici, 2nd ed., ed. Augustin Theiner, vol. 10: 546–599 (Paris 1867), nos. 38–42, pp. 468–70.
Jean Hardouin, Acta conciliorum et epistolae decretales, ac constitutiones summorum pontificum vol. 3: Ab anno DLI ad annum DCCLXXXVII (Paris 1714), cols. 524–27.
Paul Ewald and Ludwig Hartmann (eds.), Gregorii I papae Registrum epistolarum, vol. 1: Libri I–VII, Monumenta Germaniae historica, Epistolae 1, (Berlin 1891), doc. 1/16a, pp. 17–21.
Edward Schwartz (ed.), Acta conciliorum oecumenicorum: Concilium Universale Constantinopolitanum sub Iustiniano habitum, vol. 2: Iohannis Maxentii libelli - Collectio codicis Novariensis XXX - Collectio codicis Parisini 1682 - Procli tomus ad Armenios - Iohannis Papae II epistula ad viros illustres (Strasbourg 1914), pp. 135–36 (reconstructive edition based on P).
FIM Edition
Diplomatic edition based on B with readings from Baronius' and Hardouin's editions referenced in the critical apparatus as B and H respectively.
Transcription

Suggerendum domino nostro clementissimo ac piisimo domno Mauricio Tiberio humiles Venetiarum vel Secundae Retiae Ingenuinus, Maxentius, Agnellus, Fonteius, Laurentius, Agnellus, Felix, Augustus, Iunior et Horontius episcopi.a

Pietatis vestrae est, clementissime dominator, preces humilium sacerdotum imperiali dignatione suscipere, quod etiam supplices deprecamur per dominum Deum nostrum Iesum Christum, salvatorem omnium, per fidem catholicam et regnum quod meruistis a Deo concessum, atque salutem dominorum filiorum vestrorum, quibusb perpetuum imperium Deo gubernante permanet, ut aditum inveniat supplicatio nostra apud pias aures vestras, et cum fiducia recurrentes ad principalia remedia, mereamur quae petimus impetrare.

Nam etsi nos peccata nostra ad tempus gravissimo iugo gentiumc summiserunt, auxiliante nobis Domino, nullo pondere pressurarum ab integritate catholicae fidei invenimur ullo modo titubare. Deinde nec obliti sumus sanctam rem publicam vestram, sub qua olim quieti viximus, et adiuvante Domino redire totis viribus festinamus.

Suggerimus etenim, domine piissime princeps, scandalum Ecclesiae, quod tempore divae memoriae Iustiniani principis totius mundi Ecclesias conturbavit, nostrarum quoque provinciarum partibus ex tunc iam esso compertum, damnationem scilicet trium capitulorum, id est: epistolae venerabilis Ibae episcopi Edessenae civitatis, personae quoque Theodori Mopsuestiae episcopi, atque scriptorum Theodoritid episcopi Cyri, quae in sancta synodo Chalcedonensi recepta sunt, et Vigilio tunc Romano praesuli, atque omnibus pene sacerdotibus damnatio ipsa, sicut revera contraria sancto Chalcedonensi concilioe, execrabilis noscitur extisisse. Qui etiam Vigilius scripta sua per omnes provincias mittens, anathematis vinculis omnem populum obligavit, si quis damnationi trium capitulorum praeberet aliquando consensum. Et licet postea imperiali pondere ad consensum damnationis capitulorum ipsorum paulatim singuli tunc fuerint coarctati, nostrarum tamen provinciarum venerandi decessores, quibus indigni successimus, praedicti quondam Vigilii instructionibus informati, ad hoc inclinare nullo modo potuerunt. Quorum nos exempla Deo propitiante servantes cum universo populo nobis credito, sequentes etiam in omnibus definitionem sancti Chalcedonensis concilii, defensioni capitulorum ipsorum et reverentiam exhibemus, et a communione damnantium cum divina gratia abstinere dinoscimur.

Et dum Smaragdus, gloriosus chartularius, patrem nostrum sanctae memoriae Heliam, archiepiscopum Aquileiensis Ecclesiae, pro causa ipsa pluribus vicibus contristaret, cum nostro omnium consilio atque consensu direxit ad pia vestigia principatus vestri preces, supplicans, ut exspectata Dei misericordia, revocatis omnibus consacerdotibus synodi nostrae, in potestatef sanctae rei publicae ad vestrae clementiae praesentiam veniretur, et vestrum in causa ipsa exspectaretur iudicium. Quod pietas vestrae mansuetudinis ad mercedem et laudem imperii sui clementi dignatione suscipiens, iussionem suam dedit ad praedictum gloriosum Smaragdum, ut nullatenus quemquam sacerdotum pro causa communionis inquietare praesumeret, sed Dei misericordia operante sustineretur, quousque compressis gentibus, ad libertatem omnes sacerdotes concilii sub sancta re publica pervenirent. Deinde defunctus est memoratus archiepiscopus noster Helias.

Nos vero pro impetratisg precibus eiusdem cum omnibus populis nostrish ardentibus devotiores effecti, si fieri potuisset, eisdem diebus ad vestra certabamus redire vestigia, et gratias Deo retulimus, et pro vita imperii vestri, sicut ipse novit Dominus, assiduas preces eius obtulimus maiestati.

Post hoc, ordinato in sancta Aquileiensi Ecclesia beatissimo archiepiscopo nostro Severo, quae contumeliae illatae sint, et quibus iniuriis ac caede corporali fustium, et qua violentia ad Ravennatem fuerit civitatem perductus atque redactus in custodiai quibusque necessitatibus oppressus atque contritus fuerit, potuit ad domini nostri pias aures sine dubio pervenire. Nos autem tam inauditis calamitatibus patrem et archiepiscopum nostrum, quod numquam sub christianis principibusj factum dinoscitur, cognoscentes afflictum, insanabilium dolorum sumus stimulis vulnerati.

Nam in hoc tempore iterum cognovimus, reverendum papam Gregorium ad eiusdem patris nostri exhibitionem misisse cum sacratissima vestrae pietatis iussione, ut pro causa ipsa communionis ad Romanam deberet civitatem deduci. Quod audientes, quamvis certi essemus, talem iussionem domini nostri specialiter adversariorum improba importunitate subreptam, contabuimus, et contriti atque luctu gravissimo sauciati, ad ultimam desperationem pervenimus, ut ad illius iudicium metropolita noster cogeretur occurrere, cum quo causa ipsa esse dinoscitur, et cuius communionem ab initio motionis causae huius usque nunc decessores nostri et nos cum omni populo evitamus. Et quidem memoratum beatissimum archiepiscopum nostrum frequenti contestatione convenimus, ne nobis absentibus et a se ad praesens divisis, de communi causa Ecclesiae aliquid audeat definire, quoniam, piissime domine, sic accensi sunt omnes homines plebium nostrarum in causa ista, ut ante mortem perpeti, quam ab antiqua catholica patiantur communione divelli.

Revera, clementissime dominator, fidem catholicam conservantes et Chalcedonensis concilii definitiones in omnibus venerantes, ut quibuslibet occasionibus contristentur, nec Deo, nec vestrae pietati placere credendum est. Ergo, mitissime dominator, totius concilii nostrae parvitatis haec est deliberatio, sicut et eidem patri et archiepiscopo nostro scripsimus, ut pro reddenda ratione communionis nostrae, contritok Dei iudiciol iugo barbarico, opportuno tempore ad vestrae pietatis vestigia occurramus, habentes prae oculis exempla fidelia quibus edocti sumus, cum omnes intentiones sopitae sunt. Sic Theodosii senioris Constantinopolitana synodus Deo propitiante sedatis est scandalis confirmata, sic deinde Ephesina prima synodus, divae memoriae Theodosio iunioro disponente, bene noscitur definita, sic ad postremum praesentia Marcianim divi principis, abscissis omnibus scandalis, pax catholica in Chalcedonensi concilio reformata est. Nam per absentiam christianissimorum principum in Ephesina secunda episcoporum congregatione an Dioscoro Alexandrino Flavianus sanctissimus regiae vestrae urbis episcopus veritatem catholicae fidei defendens occisus est, aliique episcopi assertores orthodoxae fidei iniusteo deiecti sunt, et scandalum Ecclesiae pessimum generatum est, quod cum magno labore postea divae memoriae Marcianus imperator, avus vestrae pietatis, sua praesentia in sanctop Chalcedonensi concilio amputans, catholicam pacem universaliq Ecclesiae restauravit.

Hoc tantum prostrati deposcimus, ut quia misericordia Dei circa sanctam rem publicam operante, in meliorir statu Italiae partes, laborante fideliter glorioso Romano patricio dignanter perduxit, et credimus nos celeriter devictis gentibus ad pristinam libertatem reducis, cesset violentia militaris, quam vestro felicissimo temporo Deus fieri non permittat, sint induciae, et cum iussione sacratissimi imperii vestri parati erimus ad pedes vestrae pietatis occurrere, et nostrae fidei atque communionis plenam reddere rationem. Nam cum quo nobis ipsa causa est, et quem in communione vitamus, iudicem experiri non possumus. Quod etiam sacratissimis legibus vestris statutum est, nullum posse iudicem esse in causa, qua adversarius comprobatur.1 Sed sicut semper Deus praesentia Christianorum principum intentiones ecclesiasticas sedare dignatur, hoc et nunc fieri supplicamus. Etenim si aliter, clementissime domine, actum fuerit, ut archiepiscopum nostrum, quod absit, ad Romanam contingat violenter exhiberi Ecclesiam, spes iam nulla erit conservandae iustitiae, sed tantum pondus gravissimae violentiae.

Suggerimus etenim, pie dominator, quia tempore ordinationis nostrae unusquisque sacerdos in sancta sede Aquileiensi cautionem scriptis emittimus studiose det fide ordinatoris nostri: nos fidem integram sanctae rei publicae servaturos. Quod ipse novit Dominus nos fideliter toto corde etu servasse, et huc usque iugiter conservare. Si conturbatio ista et compulsio praesentibusv iussionibus vestris remota non fuerit, si quem de nobis, qui nunc esse videmur, defungi contigeritw, nullus plebium nostrarum ad ordinationem Aquileiensis Ecclesiae post hoc patieturx accedere. Sed quia Galliarum archiepiscopi vicini sunt, ad ipsorum sine dubio ordinationem accurrenty, et dissolvetur metropolitana Aquileiensis Ecclesia sub vestro imperio constituta, per quam Deo propitio Ecclesias in gentibus possidetisz, quod ante annos iam fieri coeperat, et in tribus Ecclesiis nostri concilii, id est, Beconensiaa, Tiburniensi et Augustana Galliarum episcopi constituerant sacerdotes. Et nisi eiusdem tunc divae memoriae Iustiniani principis iussione commotio partium nostrarum remota fuisset, pro nostris iniquitatibus pene omnes Ecclesias ad Aquileiensem synodum pertinentes, Galliarum sacerdotes pervaserant.

Ergo, domine pie, quia semper piissimorum principum fides pro tranquillitate Ecclesiae vigilavit, et hoc studio repensante Deo, contrariae gentes divina manu compressae sunt, mereamur nos humillimi sacerdotes supplicationis nostrae sortiri effectum. Nam qui aliter piobb domino nostro subrepere cupiunt, nec Dei iudicium habent prae oculis, nec utilitatem sanctae rei publicae vestrae, seu opinionem pii imperii, quam lacerari non metuunt de murmuratione totius populi partium istarum, qui persecutionem evidenter christianis fieri suspicantur.

Praesentem igitur supplicem relationem confidenter direximus, quam pia clementia dignetur placida aure recipere, ut effectum nostrae supplicationis Deo vobis aspirante sortiri, pro quiete matris nostrae Aquileiensis Ecclesiae, sacratissimis iussionibus reveleturcc, et pro incolumitate domini nostri, ac dominorum filiorum vestrorum domino Deo nostro iugiter supplicemus.

Etdd subscriptio:
Ingenuinus, episcopus sanctae Ecclesiae Sabionensisee hanc relationem a nobis factam subscripsi.
Maxentius, episcopus sanctae Ecclesiae Iuliensis, ut supra.
Laurentius, episcopus sanctae catholicaeff Ecclesiae Bellunatae, ut supra.
Augustus, episcopus sanctae catholicae Concordiensis Ecclesiae, ut supra.
Agnellus, episcopus sanctae Treientinaegg Ecclesiae, ut supra
Agnellushh, episcopus sanctae Acelinaeii Ecclesiae, ut supra.
Iunior episcopus sanctae Ecclesiae catholicae Veronensis, ut supra.
Fonteius, episcopus sanctae Feltrinae Ecclesiae, ut supra.
Felix, episcopus sanctae Tervisianae Ecclesiae9, ut supra.
Horontius, episcopus sanctae catholicae Ecclesiae Vetetinaejj, ut supra.

Critical apparatus

atituli praemittunt: Sub Gregorio papa schismaticorum libellus supplex episcoporum ad Mauricium imperatorem B; Suggestio episcoporum Istriae qui pro tribus capitulis ab Ecclesia Romana dissidebant ad Mauricium imperatorem H. b) cum quibus H. com. B. d) Theodoreti B. e) sancto Chalcedonensi concilio] sancti Chalcedonensis concilii H. f) potestatem B. g) imperatis BH. hom. B. i) custodiam B. j) christianis principibus] christiano principe B. k) contenti B. lseq. in add. BH. m) Martiani B. n) in B. o) in custodia H. pom. H. q) universalis B. r) meliore H. s) deduci B. t) studiose de] studio sed H. uom. H. v) piis B. w) contingeret B. x) pateretur B. y) occurrent H. z) possidet ut B. aa) Bremensi B. bbom. H. cc) relevetur BH. ddom. B. eesic ed. Ewald et Hartmann sec. apographum Sirmondi; Secundae Retiae BH. ffom. B. gg) Traientinae et add. in marg. Parentinae B; add in marg. Tridentinae H. hh) Agnellus — supra om. B. ii) Aquilinae add. in marg. H. jjsic H: pro Vincentinae; Venetinae B.


1) Cf. Codex iuris civilis, lib. 3, chap. 5/1: “Generali lege decernimus neminem sibi esse iudicem vel ius sibi dicere debere. In re enim propria iniquum admodum est alicui licentiam tribuere sententiae.”

Medieval Recollections
Selected Bibliography
Giuseppe Cuscito, "Aquileia e Bisanzio nella controversia dei Tre Capitoli," in Antichità Altoadriatiche 12: Aquileia e l'Oriente Mediterraneo (Trieste 1976), pp. 231-62.
Editor's Notes

An episode in the long story-arc that is the Schism of the Three Chapters in the ecclesiastical province of Aquileia. See more on the schism here.

The bishops evoked the violent treatment of Exarch Smaragdus, narrated by Paul the Deacon in his History of the Lombards as well (see the edition here).

The bishops' pleas to emperor Maurice (of which this is only one as the others are not preserved) were eventually successful as the emperor wrote to Pope Gregory I shortly thereafter, counseling him not to treat the "Istrian bishops" (that is, the schismatic clergy of the ecclesiastical province of Aquileia) violently (see the source here).

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 1: A seculo VI usque ad 803, doc. 591_EHM, fontesistrie.eu/591_EHM (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 1: doc. 591_EHM.