Era
Vol. 1: A seculo VI usque ad 803
Date
Between 585 and 586
Place
Regestum

Pope Pelagius II writes to Helias, the patriarch of Aquileia, and all the bishops of Istria, the province whose prelates still persevered in their refusal to condemn the three chapters denounced by the Fifth Ecumenical Council (Constantinople II) of 553, urging them to desist from their schismatic ways and return to the embrace of the Catholic Church.

Source
B = Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 1682, fols. 3r–5v; 9th-century copy.
Previous Editions
Edward Schwartz (ed.), Acta conciliorum oecumenicorum: Concilium Universale Constantinopolitanum sub Iustiniano habitum, vol. 2: Iohannis Maxentii libelli - Collectio codicis Novariensis XXX - Collectio codicis Parisini 1682 - Procli tomus ad Armenios - Iohannis Papae II epistula ad viros illustres (Strasbourg 1914), pp. 105–8.
FIM Edition
Diplomatic edition based on B.
Transcription

Dilectissimis fratribus Heliae aliisque episcopis vel universis filiis Ecclesiae Histriae partibus constitutis.

Pelagius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae.

Quod ad dilectionem vestram, fratres filiique karissimi, nostra tardius scripta dirigimus, non malivolae voluntatis aut dissimulationis vel neglegentiae fuisse credatis, sed, sicut nostis, temporalis qualitas et hostilis necessitas hactenus impedivit.

Nam sicut ait dominus per prophetam: “numquid obliviscitur mulier filium uteri sui?”1 Non ergo credatis nos viscerum nostrorum divisionem non cum gravi fletu ac gemitu doluisse, sed utinam, karissimi, inluminet dominus oculos cordis vestri, ut nostri cordis gemitum pro vobis videre possit.

“Quis”—enim, sicut ait beatus apostolus—“infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?”2 Et alibi quia “si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra.”3

Postea ergo quam Deus omnipotens pro felicitate Christianissimorum principum per labores atque sollicitudinem filii nostri excellentissimi domni Zmaragdi exarchi et chartularii sacri palatii pacem nobis interim vel quietem donare dignatus est, cum omni sollicitudine festinamus praesentia ad vos scripta dirigere, hortantes et obsecrantes ne in divisionem Ecclesiae ulterius quisquam studeat permanere.

Nos enim secundum evangelicam vocem studemus fraternitati ac dilectioni vestrae, in quantum fragilitas nostra sufficit, quae nobis iussa sunt, cum sinceritate cordis humiliter exhibere; nostis enim in evangelio dominum proclamantema: “Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te patrem, ut non deficiat fides tua, et tu conversus confirma fratres tuos.”4

Considerate, karissimi, quia veritas mentiri non potuit nec fides Petri in aeternum quassari poterit vel mutari. Nam cum omnes discipulos Diabolus ad cribrandum poposcerit, pro solo Petro se dominus rogasse testatur et ab eo ceteros voluit confirmari; cui etiam pro maiori dilectione quam pro ceteris domino exhibebat, pascendarum ovium sollicitudo commissa est; cui et claves regni caelorum tradidit et super quem suam Ecclesiam aedificaturum esse promisit nec portas inferni adversus eam praevalere testatus est.5

Sed quia inimicus humani generis usque in finem saeculi non quiescit in Domini Ecclesiam bono seminis superseminare zizaniam, ideoque, ne forte quisquam maligno studio aliqua de fidei nostrae integritate Diaboli instigatione fingere praesumpserit [et] augmentari et ex hoc vestri fortasse videantur animi perturbari, necessarium iudicavimus per praesentem epistolam nostram et ad viscera vos matris Ecclesiae ut reverti debeatis, cum lacrimis exhortari et de nostrae fidei integritate vobis satisfactionem nostram mittere, quatenus nulla possit in vestris cordibus de nobis remanere suspicio, ut in divini tremendique iudicii die de taciturnitate mea reus inveniri non possim.

Nos enim illam fidem praedicamus, tenemus et cum omni puritate conscientiae usque ad sanguinis effusionem defendimus, quae ab apostolis tradita et per successores eorum inviolabiliter custodita reverenda Nicaena synodus trecentorum decem et octo patrum suscepit atque redegit in symbolum, sed et Constantinopolitanam centum quinquaginta patrum sub piae memoriae Theodosio seniore principe factam; etiam Ephesenam primam, cuius praesides fuerunt beatae recordationis prodecessor noster Caelestinus Romanae urbis antistes et Kyrillus Ecclesiae Alexandrinae episcopus; sed et Chalcedonensis sexcentorum triginta patrum, quae sub piae memoriae Marciano imperatore conuenit cuique sanctae recordationis prodecessor noster papa Leo per legatos suos vicariosque praesedit, et ut diversarum haeresum damnanda exigebat adversitas, eandem fidem uno eodemque sensu declamantes latius ediderunt. Sed et epistolam praedicti beatae recordationis Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum datam, quae et tomus appellatur, per omnia veneramur, tenemus, defendimus atque secundum eius tenorem adiuvante Domino praedicamus. Et sicut saepe dictus prodecessorb noster beatae memoriae papa Leo synodum Chalcedonense suscepit atque firmavit, ita et nos per omnia, operante divina gratia, veneramur custodimus atque defendimus.

Si quis autem contra hanc fidem aut sapit aut credit aut docere praesumit, secundum eorundem patrum sententiam damnatum atque anathematizatum se esse cognoscat. Non ergo patiamini falsis suspicionibus aut rumoribus denuo agitari et in divisione Ecclesiae malorum hominum persuasionibus, quod avertat Dominus, remanere. Quid enim vos a sanctae Ecclesiae unitate dividitis, quando nihil novi, nihil, quod absit, contrarium in Dei Ecclesia praedicare cognoscitis vel teneri, sed unam eamdemque fidem, quae ab apostolis tradita et a sanctis patribus in praedictis quattuor synodis explanata atque confirmata dinoscitur, sincerissime teneri atque defendi modis omnibus conprobatisc?

Ubi ergo de fidei firmitate nulla vobis poterit quaestio vel suspicio generari, in unitate fidei atque in sinum sanctae matris catholicae et apostolicae Ecclesiae permanentes, si quid forte causae est, unde vestri scandalizari animi videantur, manentes in unitatis caritate, eligite de fratribus ac filiis nostris, quos ad nos ad inquirenda de quibus movemini, transmittere debeatis: et parati sumus secundum praeceptionem apostolicam et cum caritate eos suscipere et cum humilitate Deo placita satisfactionis reddere rationem et sine aliquo impedimento cum omni dilectione, quando reverti voluerint, voluntate sincerissima relaxare.

Audiamus autem doctorem gentium clamantem: “Sicut accepistis Christum Iesum Dominum, in ipsum ambulate, radicati et superaedificati in ipsum, et confirmated in fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actionem. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, nec ad contentiones aut superfluas quaestiones vestra ulterius studia convertatis.”6

Vocem eiusdem apostolicam humilitate cordis adtendite; sie enim scribens ad Timotheum ait: “Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant litese; servum autem domini non oportet litigare.”7 Et iterum ad Corinthios: “Si quis autem videtur inter vos contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque Ecclesia Dei.”8 Et iterum post alia: “Non est Deus dissensionis, sed pacis.”9

Considerate ergo quia quicumque in pace et unitate Ecclesiae non fuerit, Deum habere non poterit.

Item ad Galatas scribens ait: “Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.”10

Quam ergo excusationem apud Deum post praesentem satisfactionem nostram ulterius habere potestis, quando nulla vobis def fidei nostrae sinceritate et puritate contraria suspicio remanebit?

Audite protestantem et commonentem eundem apostolum: “Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala.”11 Non ergo circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius.

Cum dilectione ergo fraterna et humilitate Deo placita, si cuius forte animi scandalizareg videntur in aliquo, manens in unitatis caritate perquirat atque cognoscat.

Nam sicut beatus Iacobus apostolus ait: “Ubi zelus et contentio, ibi et inconstantia et omne opus pravum.”12 Et iterum doctor gentium: “Quis vos impedivit caritati non oboedire? Persuasio non est ex eo qui vocavit vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit.”13 Et alibi: “Ego confido in Domino quod nihil aliud sapiatis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium quicumque est ille.”14 Et in subsequenti ait: “Utinam abscidantur qui vos conturbant.”15 Et rursus ammonens dicit: “Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consummamini.”16 Et iterum: “Si spiritu vivimus, spirituet ambulemus; non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Alter alterius onera portemus, et sic adimplebimus legem Christi.”17 Et alibi idem apostolus ait: “Flectum genua mea ad Deum patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem, corroborari per spiritum eius in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris; in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis.”18 Et post alia: “Obsecro itaque vos ego vinctus [in] Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia subportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis.”19

Et dum tales exhortationes et ammonitiones apostolicas habeamus, “quis nos separabit a caritate,”20 quae est in Christo Iesu domino nostro?

Si enim cum humilitate et fletu diligenter intendimus, consideramus et intellegimus quod ille sit insidiator noster de quo dictum est “quia adversarius vester Diabolus sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret,”21 cui secundum eiusdem apostoli exhortationem cum omni nos concordia et unitate in fortitudine fidei resistere atque obviare necesse est.

Exemplo enim omnes didicimus, karissimi fratres ac filii, quanta mala quantaque flagella divisionem Ecclesiae fuerint subsecuta; unde in ipsius misericordia, licet indigni, confidimus quia si Ecclesiam suam adunari atque pacificareh concesserit, omnia a nobis quae pro delictis nostris suscepimus flagella celerius removentur et unitas ac firmitas pacis Ecclesiae pacem nobis et temporalem optinet et aeternam.

Tantummodo rogamus et obsecramus et per divinum vos tremendumque Dei iudicium obtestamur, ubi sibi nullus hominum poterit argumentis vel excusationibus subvenire, ne ulterius per vos Dei dividatur Ecclesia, sed hereditatem Domini communi teneamus et possideamus studio.

Quae autem sit Eius hereditas, Ipsius verba quae ad discipulos dicta sunt, audiamus: “Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.”22 Et iterum: “In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.”23 “Id ipsum autem”—sicut ait vas electionis, dicamus—“omnes et non sint in nobis schismata,” simus “autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia,”24 ut in sinu matris Ecclesiae congregati efficiamur unus grex, ut unius Christi pastoris custodia ab omnibus externi internique hostis insidiis Eius protectione atque defensione servemur inlaesi.

Haec autem ad vos direximus per fratrem et coepiscopum nostrum Redemptum et Quodvultdeum abbasi monasterii maioris basilicae beati Petri apostoli; quodj vestra dilectio et complacita Deo caritate suscipiat et ad nos cum unitatis vestrae gaudio sine mora reverti demittat, quatenus cognoscentes dilectionem atque oboedientiam caritatis vestrae, cum sanctis angelis communiter atque veraciterk dicere mereamur: “Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.”25

Critical apparatus

aex pręclamantem corr. B. bex prędecessor corr. B. csic: pro conprobatur. dsic: pro confirmati. ea sciens ab lites sup. l. add. B. fsup. l. add. B. gsic: pro scandalizari. hsic: pro pacificari. i) sic: pro abbatem. jsic: pro quos. k) atque veraciter] sup. l. add. B.


1) Vulg. Ies. 49, 15. 2) Vulg. Cor. 11, 29. 3) Vulg. Cor. 12, 26. 4) Vulg. Luc. 22, 31. 32. 5) Cf. Vulg. Matth. 16, 18. 6) Vulg. Coloss. 2, 6-8. 7) Vulg. 2 Tim. 2, 23. 24. 8) Vulg. 1 Cor. 11, 16. 9) Vulg. 1 Cor. 14, 33. 10) Vulg. 5. Gal, 3, 7-9. 11) Vulg. 1 Cor. 15, 33. 12) Vulg. Iac. 3, 16. 13) Vulg. Gal. 5, 7-9. 14) Vulg. Gal. 5, 10. 15) Vulg. Gal. 5, 12. 16) Vulg. Gal. 5, 15. 17) Vulg. Gal. 5, 25, 26; 6, 2. 18) Vulg. Ephes. 3, 14-18. 19) Vulg. Ephes. 4, 1-6. 20) Vulg. Rom. 8, 35. 21) Vulg. 1 Pet. 5, 9. 22) Vulg. Ioh. 14, 27. 23) Vulg. Ioh. 13, 35. 24) Vulg. 1. Cor. 1, 10. 25) Vulg. Luc. 2, 14.

Medieval Recollections

"Denique post Benedictum papam Pelagius Romanae Ecclesiae pontifex absque iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam a Roma progredi. Hic Pelagius Heliae Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula Calchidonensis synodi suspicere, epistulam satis utilem misit, quam beatus Gregorius, cum esset adhuc diaconus, conscripsit." - Paul the Deacon, History of the Lombards, book 3, chap. 20 (ed. Ludwig Konrad Bethmann and Georg Waitz (eds.), Pauli Historia Langobardorum, Monumenta Germaniae historica, Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 48 (Hannover 1878), p. 126).

Selected Bibliography
Giuseppe Cuscito, "Aquileia e Bisanzio nella controversia dei Tre Capitoli," in Antichità Altoadriatiche 12: Aquileia e l'Oriente Mediterraneo (Trieste 1976), pp. 231-62, esp. pp. 234-36.
Editor's Notes

This is the first of the three letters addressed to Helias and the bishops of Istria issued by Pope Pelagius II and composed by Gregory Anicius, the future Pope Gregory I the Great (see the second letter here and the third letter here). On the Schism of Three Chapters, referred to as Istrian schism as well, see more here.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 1: A seculo VI usque ad 803, doc. 585_PPH1, fontesistrie.eu/585_PPH1 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 1: doc. 585_PPH1.