Date
Between September 558 and 560
Regestum

A fragment of a letter from Pope Pelagius I to Narses regarding the Schism of the Three Chapters.

Source
v. editio
Edition
Jacques Paul Migne (ed.), Patrologiae Cursus Completus: Series Latina, vol. 69 (Paris 1865), pp. 393-994.
Transcription

Pelagius Narsae patricio et duci in Italia.
Quali nos de gloriae vestrae studio iudicio gratulemur, non solum vestram, sed multorum ac pene omnium credimus habere notitiam; et idcirco nunc de his quae vobis praesentibus ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam nostram duximus conquerendum. Thracius siquidem atque Maximilianus nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas res suis usibus applicare: intantum ut contra unum eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter, necessitate compellente, quidam infatigabiliter venientes, praeces offerrent.
Ob quam causam Petrum presbyterum sedis nostrae, sed et Projectum notarium ad eadem loca duximus destinandos, ut ea quae canonicis statutis a praedictis pseudoepiscopis compererint commissa, vel digna debeant ibi ultione compescere, vel eosdem ad nos usque perducere. Et ideo salutantes paterno affectu gloriam vestram, petimus ut praefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus praebeatis auxilium; nec putetis alicuius esse peccati si huiusmodi homines comprimuntur. Hoc enim et divinae et humanae leges statuerunt, ut ab Ecclesiae unitate divisi, et eius pacem iniquissime perturbantes, a secularibus etiam potestatibus comprimantur. Nec quidquam maius est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si id ordinetis, ut hi qui in suam et aliorum perniciem debacchantur, competenti debeant vigore compesci.

Editor's Notes

The dating of the letter is based on Philipp Jaffé (ed.), Regesta Pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum 1198, vol. 1: A S. Petro ad a. MCXLIII (Leipzig 1885), p. 132.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 1: A seculo VI ab 803, doc. 558_PL1, fontesistrie.eu/558_PL1 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 1: doc. 558_PL1.