Date
Between September 558 and 560
Regestum

A fragment of a letter by Pope Pelagius I to Narses regarding the the Schism of the Three Chapters.

Source
v. editio
Edition
Jacques Paul Migne (ed.), Patrologiae Cursus Completus: Series Latina, vol. 69 (Paris 1865), pp. 396-98.
Transcription

Pelgaius Narsae patricio.
Relegentes litteras excellentiae vestrae, de iniuria quidem quam vobis iniquorum hominum praesumptio ingessit, valde doluimus. Sed quia scimus occulto Dei iudicio animam vestram, etsi per aliorum iniquitatem et superbiam et a contaminatione schismatis custoditam; egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consuevit. Nec enim sine illius providentia factum esse credendum est, ut insensati et perversi homines ad hoc usque prosilirent, ut suam divisionem catholicam esse credentes Ecclesiam, a sua vos pollutione prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei, etiam nescientibus illis hoc factum est, ut a schismaticorum factione eruti, catholicae, quam diligitis, servari vos contigisset Ecclesiae. Quamvis igitur vestra per illorum scelus utilitas facta sit, nolite tamen impunitam praesumptionem iniquorum hominum grassari permittere. Si enim hoc, quod in vestram gloriam praesumpserunt, non fuerit vindicta compressum, quod in minoribus non valeant puniri ambigi ultra non debet. Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem et ne eis amplius talia comittendi spiritus crescat, vestris coercitionibus reprimantur. Ad hoc siquidem Dei nutu etiam contra vos talia praesumpserint, ut talia vobis corrigentibus, ab eodem scelere alios possitis, Deo propitiante, munire. Quales autem sint, qui Ecclesiam fugiunt, Eufrasii vos scelera (quae amplius occulta Deus esse noluit) evidenter informant: qui in homicidio quidem nec hominis necessitudinem, nec fratris caritatem, nec sacerdotii reverentiam cogitavit. Incestuoso autem adulterio etiam ipsius vindictae abstulit modum: quia, si adulterium punias, non remanet in quo vindicetur incestus. Si incestuoso ingeras poenas, inultum crimen adulterii remanebit. Ecce de quo collegio sunt, qui quantum ad superbiam suam, iniuriam vobis inferre moliti sunt; et quantum ad providentiam Dei, impollutos vos Ecclesiae servaverunt. Auferte tales ab ista provincia, utimini oblata vobis a Deo opprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime Ecclesiae Aquileiensis invasor, qui est in schismaste, et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit retinere, nec meritum.

Editor's Notes

The dating of the letter is based on Philipp Jaffé (ed.), Regesta Pontificum Romanorum ab condita ecclesia ad annum post Christum natum 1198, vol. 1: A S. Petro ad a. MCXLIII (Leipzig 1885), p. 132.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie Medievalis, Vol. 1: A seculo VI ab 803, doc. 558_PL, fontesistrie.eu/558_PL (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 1: doc. 558_PL.