Era
Vol. 1: A seculo VI usque ad 803
Date
24th of March, 543 (13th Century Forgery)
Regestum

Euphrasius, the bishop of Poreč, imposes a variety of taxes, including the tithe and the ecclesiastical quartese (the quarter of the tithe) on the citizens of his bishopric. The document aimed at proving the episcopal lordship over the city of Poreč, forged in the first half of the 13th century.

Source
Poreč, Biskupijski arhiv [Diocesan archive], Iurium episcopalium Ecclesie Parentine, liber I, fols. 42-43; 15th century copy of a thirteenth century copy of an alleged 6th century original (C)
Previous Editions
Bernardo Benussi, "Privilegio eufrasiano," Atti e memorie della Società istriana di archeologia e storia patria 8/1-2 (1892): pp. 49-51 (based on C).
FIM Edition
Diplomatic edition based on C.
Transcription

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.

Imperante Flaviano Romanorum imperatore triumphatore augusto, anno imperii eius XVI, die vero XX°IIII mensis martii, indictione VI, feliciter.

Nos quidem Dei gratia Eufrasius Parentine Ecclesie presul cunctorum pupillorum, viduarum et orphanorum pastor in Ecclesia beate Marie virginis et sancti Mauri martiris, qui pro Christi nomine martirii palmam non recusavit accipere, residentibus nobiscum Constantio et Laurentio directis ab urbe Roma a Flaviano imperatore insimul nobis iubentibus et volentibus, presente clero et populo Parentino et Claudio archidiacono et Maximo archipresbitero et Andrea sancti Ioannis abbate atque Ioanne magistro militum advocato Ecclesie sancte Marie et sancti Mauri et aliorum quamplurium, volumus, precipimus, statuimus ut populus Parentinus maiores et minores insimul etiam et Parentini pro eo, quod super terram nostre Ecclesie resident aut mansiones habent vel terras laboratoreas excolunt, tam de vineis quam de agris, quartas persolvant, sicut antea antiqui predecessorum suorum fecerunt, sic faciant ipsi.

Et nullus episcopus successorum nostrorum aliam superpositam eis imponat, sed omnis Parentinus, tam clerus quam populus, et heredes eorum in hunc modum quiete, secure, libere habeat et possideat sine contradictione hominum, et etiam supradictus clerus et populus Parentinus predictas terras, mansiones, vineas et eorum heredes habeant potestatem vendendi, donandi, comutandi, alienandi, seu pro anima iudicandi, vel quicquid eis placuerit faciendi ad censum predictum reddendum Ecclesie sancte Marie et sancti Mauri.

Et insuper, tam per nos quam per successores nostros, statuimus, ordinamus ut Parentini canonici precipue in cathedrali ecclesia Deo et sancte Marie et sancto Mauro martiri servientes decimam omnium habitantium in Parentina civitate sine aliqua conditione habeant, tam de omnibus frugibus terre quam de animalibus, et quiete ac pacifice possideant.

Volumus etiam ut ipsi canonici habeant terciam partem de salinis quas habemus in insula que vocatur Brivona, et habeant terciam partem de piscatione que provenit ad Ecclesiam sancti Mauri de ripa Lemi; insuper habeant terciam partem de molendinis que habemus in aquis que vocantur Gradule.

Iterato volumus et disponimus quod clerus Parentinus, tam maiores quam minores, habeant XII convivia annuatim cum episcopo Parentino:
primum in Festivitate Omnium Sanctorum,
secundum in Sollemnitate Sancti Mauri,
tertium in Nativitate Domini,
quartum in Epiphania,
quintum in Carnis Levamine,
sextum in Dominica de Palma,
septimum in Cena Domini,
octavum in Resurrectione Domini,
nonum in Ascensione Domini,
decimum in Pentecoste,
undecimum in Festivitate Sancti Petri Apostoli,
duodecimum in Assumptione Sancte Marie Virginis.

Volumus etiam, quod nullus episcopus ex successoribus nostris vel aliquis tirannus presumat gravare vel molestare aliquem clericum Parentinum ex confratribus nostris, videlicet de ipsis qui in ecclesia sancte Marie virginis et sancti Mauri martiris serviunt, nec ipsi clerici Parentini quartas vel decimas alicui persone aliquo in tempore dare teneantur.

Nos quidem supranominatus Eufrasius episcopus si in vita nostra vel post obitum nostrum successores nostri aut aliqua submissa persona hominum per aliquod ius vel ingenium aut temporis spacium contra hanc constitutionis nostre paginam ire, corrumpere aut infringere temptare voluerit, maledictionem Dei omnipotentis et beate Marie virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Mauri martiris et aliorum sanctorum se noverit incursurum, et post hec omnia componat auri libras XX clero et populo Parentino, et hoc privilegium nostre ordinationis inperpetuum firmum et inviolatum permaneat.

Ego Petrus diaconus Parentine civitatis tabellio scripsi complevi et roboravi.
Ego Elias episcopus meis temporibus propria manu scripsi.
Ego Ioannes episcopus meis temporibus propria manu scripsi.
Ego Raschivus episcopus meis temporibus propria manu scripsi.
Ego Angelus meis temporibus.
Ego Stauratius episcopus temporibus mea manu scripsi.
Ego Laurentius episcopus et cetera.
Ego Iulianus episcopus et cetera.
Ego Dominicus episcopus manu mea scripsi.
Ego Antonius episcopus meis temporibus et cetera.
Ego Staudemimdus episcopus meis temporibus mea manu.
Ego Eripertus episcopus meis temporibus et cetera.
Ego Andreas episcopus meis temporibus mea manu scripsi.
Ego Adam episcopus et cetera.
Ego Andreas episcopus et cetera.
Ego Sigimpuldus episcopus et cetera.
Ego Engilmerus episcopus et cetera.
Ego Arnus episcopus meis temporibus et cetera.
Ego Ursus episcopus et cetera.
Ego Adalmarus episcopus et cetera.
Ego Cadolus episcopus et cetera.
Ego Paganus episcopus et cetera.
Ego Bertoldus episcopus et cetera.
Ego Terungus episcopus propria manu et cetera.
Ego Rodemundus episcopus meis temporibus et cetera.
Ego Vincentius episcopus.
Ego Ubertus episcopus.
Ego Petrus episcopus totum istud confirmavi.
Ego Ioannes episcopus temporibus meis mea manu.
Ego Fulgerius episcopus temporibus meis mea manu.

[additio saec. XIII]

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.

Nos quidem Adalper divina providentia Parentinus episcopus licet indignus notum fieri cupimus tam presentibus quam futuris, quod videntes, considerantes et diligenter adtendentes privilegium pie recordationis Eufrasii predecessoris nostri et aliorum predecessorum nostrorum vetustate consumptum, ne Ecclesia Parentina vel ipsum Capitulum Parentinum in posterum suo iure vel dignitate privaretur, auxiliante Domino ipsum privilegium bona fide renovari fecimus et ut habetur in isto, ita continebatur in illo.

Selected Bibliography
Bernardo Benussi, "Privilegio eufrasiano," Atti e memorie della Società istriana di archeologia e storia patria 8/1-2 (1892): pp. 49-86.
Editor's Notes

The document is clearly a forgery, most probably made in the first half of the 13th century during the term of bishop Adalper. It remains a debated question whether the entire document was forged or whether this is a case of a heavily interpolated original. According to Benussi, the basis of the 13th century forgery is indeed an authentic 6th century document. In any case, it is very difficult to discern which parts, if any, could indeed stem from an alleged 6th century original.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 1: A seculo VI usque ad 803, doc. 543_EP, fontesistrie.eu/543_EP (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 1: doc. 543_EP.