1460_CXVP

Era
Vol. 6: A 1421 usque ad 1535
Date
27th of February, 1460 (1459 more Veneto)
Place
Regestum

The Venetian Senate commissions the drawing of detailed maps of all their subject territories, highlighting their boundaries with adjacent dominions and lordships.

Source
Venice, Archivio di Stato di Venezia, Consiglio di dieci, Deliberazioni miste, reg. 15, fol. 198r (A). Consultable online: Here: Divenire (page 395).
Previous Editions
Giuliana Mazzi, "Governo del territorio e cartografia veneta tra Quattrocento e Cinquecento," in Verona e il suo territorio nel Quattrocento. Studi sulla carta dell'Almagià, ed. Stefano Lodi and Gian Maria Varanini, Nordest nuova serie 122 (Verona 2014), p. 19 fn. 1.
FIM Edition
Diplomatic edition based on A.
Transcription

MCCCCLVIIII, die XVII februarii.

<Ser Petrus Mozanigo, ser Bernardus Iustiniano, ser Marcus Donato doctor>

<Capta (+)>

Cum de civitatibus, castellis et provinciis, que nostro Dominio per Dei gratia suibiecte sunt, nemo est in regimine nostro qui, quando de illis locis consulitur, sciat dare particularem informationem de situ eorum, de latidudine et longitudine et de confinis, et que dominia vicina sunt et qui passus, et si informatio petitur ab aliquibus aliquando et sepe differunt, quia aut ita putant, aut ita vellent, unde pro omni bono respectu providendum est habere in cancellaria nostra aut camera Consilii nostri Decem in vera pictura, formam et exemplum omnium civitatum, terrarum, castellorum, provinciarum et locorum nostrorum, ut quicumque volens consulere et providere super predictis habeat veram et particularem noticiam ad oculum et non ad opinionem alicuius, 
vadit pars, quod auctoritate huius Consilii scribatur et mandetur omnibus rectoribus civitatum, terrarum et castellorum nostrorum, quod habito bono et vero consilio a civibus terre et ab aliis praticis et intelligentibus civitatis aut loci sui designari faciant terram, locum et districtum suum per signa ventorum et orientis et ponentis castella, flumina, planiciem et distanciam de loco ad locum et loca vicina nobis et distanciam eorum et illarum designationem ordinate depictam faciant diligenter a doctis et praticis examinari, si bene et recte depicta est, et hoc facto illam picturam mittere debeant nostro Dominio.

De parte 11
De non 2
Non sinceri 4

Selected Bibliography
Ennio Concina, Tempo novo: Venezia e il Quattrocento (Venice 2006), pp. 35–39
Ennio Concina, “‘In vera pictura’: Venezia, le città del Dominio, il mondo: 1459 ‘more veneto’, in La vita nei libri: Edizioni illustrate a stampa del Quattro e Cinquecento dalla Fondazione Giorgio Cini: Catalogo della mostra, ed. Marino Zorzi (Venice 2003), pp. 151–156.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 6: A 1421 usque ad 1535, doc. 1460_CXVP, fontesistrie.eu/1460_CXVP (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 6: doc. 1460_CXVP.
Image
Image Source and Info

The appended image is a screenshot taken from the official webpages of the State Archive in Venice (Archivio di Stato di Venezia), on their Divenire webpage as referenced in the "Source" field.

The editor has subsequently marked the relative entry with a red rectangle.

The image remains under the copyright of Archivio di Stato di Venezia.