1423_SM215

Era
Vol. 6: A 1421 usque ad 1535
Date
21st of May, 1423
Place
Regestum

The Venetian Senate deliberates on the matter of the four recently annexed communinites in Istria and their unhappiness with the current regimen; the first proposal (P. 1), to modify the existing jurisdictional framework is rejected; the second proposal (P. 2) is accepted, changing absolutely nothing, but only advising the rectors of Koper to delegate literate and suitable persons to these posts.

Source
Venice, Archivio di Stato di Venezia, Senato, Deliberazioni, Miste, reg. 54, fol. 112r-v (A); consultable online at Divenire.
Previous Editions
Josip Banić, "The Venetian Takeover of the Margraviate of Istria (1411–1421): The Modality of a Passage (with Eight Previously Unedited Documents in the Appendix)," History in Flux : Journal of the Department of History, Faculty of Humanities, Juraj Dobrila University of Pula 1 (2019): pp. 65-66, docs. 2-3.
FIM Edition
Diplomatic edition based on A.
Transcription

[P. 1: Non capta]

Die supradicto [MCCCCXXIII, die XXI maii].

<Ser Andreas Contareno, ser Georgius Cornario sapientes terrarum de novo acquisitarum>

Cum ad loca nostra Duorum Castrorum, Bullearum, Portularum et Pinguenti mittantur in potestates de civibus nostris Iustinopolis, qui eliguntur per potestatem et capitaneum nostrum Iustinopolis de tempore in tempus, et multotiens ad ipsa loca mittantur persone insufficientes ad talia non apte ac ipsis comunitatibus non accepte in displicentiam earum, et multe ex ipsis comunitatibus magis contentarentur eligere suos iudices et regere se prout prius facere solebant, dantes nichilominus Dominio nostro id quod dant suis rectoribus,
vadit pars, quod ut ipse fideles comunitates nostre dare cognoscant benignitatem et clementiam nostram, mandetur potestati et capitaneo nostro Iustinopolis et successoribus suis, quod deinceps sibi non debeant eligere nec mittere ad ipsa loca potestates vel rectores, sed permittant eos fideles nostros in eorum libertate;
et ex nunc captum sit, quod ipsis comunitatibus predictis concedatur, quod sit in eorum libertate eligere suos iudices et regendi se prout per antea solebant, vel accipiendi  potestates et rectores, ita tamen quod ille comunitates que eligere voluerint suos iudices et regere se ad commune dare debeant et numerare singulo anno camere nostre Iustinopolis tantum quantum dabat rectoribus suis predictis qui eis mittebantur de Iustinopoli, et illi qui de sententiis per dictos iudices contra eos latis appellare se voluerint, habeant recursum ad nostram capitaneum paysinaticorum Raspruch, cui tales appellationes comittantur.
Ille autem comunitates ex predictis que eligere et habere voluerint rectorem, sint in libertate sua eligendi et eligant ipsimet de fidelibus nostris terrarum nostrarum Istrie in potestates et rectores suos illos, videlicet qui eis videbuntur, ita tamen quod illi quos elegerint in potestates confirmentur eis per rectores unde erunt ipsi electi, qui quidem potestates et rectores per ipsos eligendos sint, cum illo salario et  conditionibus quibus sunt rectores sui presentes eis missi de Iustinopoli, declarantes quod qui fuerit rector in aliquo ipsorum locorum, non possit reeligi in ipso loco in quo fuerit rector usque ad tres annos tunc sequentes.

De parte 45

[P. 2]

Die XXI maii.

<Ser Robertus Mauroceno, ser Fantinus Michael, ser Antonius Contareno procurator sapientes consilii>
(+)

Capta.
Cum considerata constanti et vera fidelitate nostrorum fidelium subditorum civitatis nostre Iustinopolis, fuerit deliberatum per istud consilium et commissum potestati et capitaneo nostro Iustinopolis et successoribus suis, quod de anno in annum mittere debeant duos ex fidelibus nostris Iustinopolis in potestates locorum nostrorum Pinguenti et Portularum, unum videlicet pro quolibet dictorum locorum, et ulterius etiam fuerit provisum et commissum potestati et capitaneo Iustinopolis, quod mittat unum ex civibus nostris Iustinopolis in rectorem communitatis et hominum Duorum Castrorum de partibus Istrie, et est unum rectorem loci Bullearum, et sit bonum etiam adhibere modum, quod dicti nostri potestates et capitanei Iustinopolis in executione predicte nostre deliberationis eligant et mittant personas ydonee condictionis ad factum dictarum potestariarum,
vadit pars, quod mandetur potestati et capitaneo nostro Iustinopolis et successoribus suis, quod de anno in annum mittere debeant ex dictis nostris fidelibus Iustinopolis potestates predictorum quatuor locorum iuxta mandata nostra sibi commissa, destinando ex his qui sint de Consilio dicte nostre civitatis Iustinopolis et qui sciant scribere, ut in dictis potestariis preficiantur;
et habeantur persone electe et ydonee conditionis prout requirit qualitas facti;
ceterum ordinetur, quod qui fuerit uno anno potestas in aliquo ex dictis quatuor locis, non possit usque ad unum alium annum esse potestas alicuius locorum predictorum.

De parte 68
De non 1
Non sinceri 1

Selected Bibliography
Josip Banić, "The Venetian Takeover of the Margraviate of Istria (1411–1421): The Modality of a Passage (with Eight Previously Unedited Documents in the Appendix)," History in Flux : Journal of the Department of History, Faculty of Humanities, Juraj Dobrila University of Pula 1 (2019): pp. 41-77.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol 6: A 1421 usque ad 1535, doc. 1423_SM215, fontesistrie.eu/1423_SM215 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 6: doc. 1423_SM215.
Image
Image Source and Info

The image is a screenshot taken from the official webpages of the State archive in Venice (Archivio di Stato di Venezia) and their Divenire project. The entire register is consultable here.

The editor has subsequently marked the relative entries with vertical red lines, simply to denote the parts of the manuscript that are edited herein.

The image remains under the copyright of Archivio di Stato di Venezia.