1421_SS58

Era
Vol. 6: A 1421 usque ad 1535
Date
2nd and 5th of August, 1421
Place
Regestum

The Venetian Senate debates the future of the newly conquered strongholds in Istria: Oprtalj, Petrapilosa and Buzet. First, the Venetian Senate decided to postpone deliberating on the fate of these three Istrian forts to another date and after lunch (P. 1); then, three days later, it votes on three proposals (P. 2–4), ultimately decreeing to accept the three communities into their dominion and keep their walls intact, authorizing the delegated rectors of Koper to appoint the citizens of Koper to serve as governors of these three places.

Source
Venice, Archivio di Stato di Venezia, Senato, Deliberazioni, Secrete, reg. 8, fol. 27r (26r according to old pagination) (A); consultable online at Divenire.
Previous Editions
Josip Banić, "The Venetian Takeover of the Margraviate of Istria (1411–1421): The Modality of a Passage (with Eight Previously Unedited Documents in the Appendix)," History in Flux : Journal of the Department of History, Faculty of Humanities, Juraj Dobrila University of Pula 1 (2019): pp. 64-65, doc. 1.
FIM Edition
Diplomatic edition based on A.
Transcription

[P. 1]

MCCCCXXI, die II augusti.

<... sapientes consilii et terrarum de novo aquisitarum>
(+)

Cum factum de ruinando aut retinendo ista fortilicia sit magne importantie,
vadit pars, quod istud consilium notari debeat die martis proxime post prandium pro providendo super facto fortiliciarum predictorum, verum ordinetur quod Collegium habeat libertatem faciendi venire Veneciarum pedites ducentos de illis qui sunt in partibus Istrie et Zechinus cum conducta sua et alii pedites remaneant de inde ad custodiam locorum predictorum.
De parte omnes alii
De non 2
Non sinceri 3

[P. 2: Non capta]

Die quinto augusti.

<Ser Fantinus Michael sapiens consilii, ser Laurentius Bragadinus sapiens super terris et cetera>

Cum obtinuerimus in partibus Istrie castra Portularum, Pinguenti et Petrepilose, et dicta castra multum fuerint inimica locis et terris nostris Istrie, et bonum sit providere quod in futurum non possint nocere terris et locis nostris Istrie, 
vadit pars, quod castrum Petrepiloxe ruinari debeat, et muri Portularum similiter ruinari debeant, et campanile dicte terre ruinari debeat usque ad illam partem que videbitur; locus autem Pinguenti remanere debeat ad illam conditionem que continetur in infrascripta parte ser Albani Baduario et sociorum.

De parte 21

[P. 3: Non capta]

<Ser Franciscus Bernardo sapiens consilii>

Cum faciat de nostro Dominio evitare expensam in quantum fieri potest et, sicut notum est, obtinuimus castra Portularum, Pinguenti, et Petrepiloxe,
vadit pars, quod castrum Petrepilose ruinari debeat; de locis autem Portularum et Pinguenti observari debeat, sicut in parte ser Albani Baduario infrascripta et sociorum continetur.

De parte 4

[P. 4]

<Ser Albanus Baduario, ser Marinus Karauello procurator, ser Antonius Contareno procurator, ser Franciscus Fuscari procurator sapientes consilii, ser Marcus Dandulo, sapiens terrarum et cetera>
(+)

Voluit quod locus Petrepilose non debeat ruinari sed custodiri, quia dictus locus est una bastita castris Portularum et Pinguenti, in quo loco Petrepilose poni debeat unus sufficiens comestabilis cum pagis duodecim; et quod loca Portularum et Pinguenti non debeant ruinari, sed remaneant in termino quo sunt ad presens. 
Verum ordinetur quod potestas et capitaneus noster Iustinopolis, et qui per tempora erunt, de anno in annum mittere debeant unum potestatem ex fidelibus nostris Iustinopolis ad quemlibet dictorum locorum; et habeant dicti de Portulis et Pinguenti illas immunitates, et observentur eis ille consuetudines, quas soliti erant habere quando erant sub Ecclesie Aquilegensi; et debeant dicti potestates et capitanei Iustinopolis videre computum ordinate introitum dictorum locorum, de quibus solvi debeant expense custodie castri Petrepilose; et habeat potestas Pinguenti libras sexcentas in anno et potestas Portularum libri quingentas, tenendo illam familiam que videbitur potestati et capitaneo nostro Iustinopolis.

De parte 54
De non 4
Non sinceri 11

Selected Bibliography
Josip Banić, "The Venetian Takeover of the Margraviate of Istria (1411–1421): The Modality of a Passage (with Eight Previously Unedited Documents in the Appendix)," History in Flux : Journal of the Department of History, Faculty of Humanities, Juraj Dobrila University of Pula 1 (2019): pp. 41-77.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol 6: A 1421 usque ad 1535, doc. 1421_SS58, fontesistrie.eu/1421_SS58 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 6: doc. 1421_SS58.
Image
Image Source and Info

The image is a screenshot taken from the official webpages of the State archive in Venice (Archivio di Stato di Venezia) and their Divenire project. The entire register is consultable here.

The editor has subsequently marked the relative entries with a vertical red line, simply to denote the parts of the manuscript that are edited herein.

The image remains under the copyright of Archivio di Stato di Venezia.