Doge Tommaso Mocenigo issues a ducal letter to all the Venetian officials in Istria and to Buzet, officially welcoming the community to Venetian dominion and promising to its citizens the respect of their old laws and custom that they had practiced before being subjected to Venice.
Thomas Mocenico Dei gratia dux Venetiarum et cetera.
Universis et singulis nobilibus et sapientibus viris de suo mandato potestatibus et aliis quibuscumque rectoribus nostris in locis et partibus Istrie existentibus necnon quibuscumque aliis presentes has inspecturis pateat evidenter.
Quod comparentes ad presentiam nostram prudentes viri presbiter Beto, vicarius Henricus presul, Mathias et Thomas iudices castri nostri Pinguenti ambasciatores castri predicti nostro Dominio humiliter supplicaverunt ut dignaremur de commissis per eos contra nos eis misericorditer parcere, et ipsos ad gratiam nostram clementer acceptare, quia intendunt esse boni et fideles servitores nostri.
Nos vero audita eorum supplicatione et volentes erga dictos Pinguentinos benignitatem et gratiam nostram extendere—eis omnia commissa contra nos gratiose remittentes—ipsos ad gratiam nostram acceptavimus et acceptamus, videntes quod illis immunitatibus et consuetudinibus gaudeant quibus soliti erant gaudere et habere antequam pervenirent ad manus nostri Dominii.
Verum volumus quod omnes introitus loci predicti perveneant in nostrum Dominium pro solvendo potestati, qui de nostro mandato illuc mittetur et pro faciendo alias expensas necessarias.
Data in nostro ducali palatio die nono augusti, indictione XIII, MCCCCXXI.