Venetian Doge Michele Steno confirms the enfeoffment done by Patriarch John of Moravia and re-invests Dionysius, son of late Stephen, with the fief he and his ancestors enjoyed from the Patriarchate of Aquileia.
Michael Steno Dei gratia dux Venetiarum et cetera, nobilibus et sapientibus viris ..a de suo mandato potestati Portularum necnon iudicibus, Consilio et Comuni dicti loci, tam presentibus quam futuris, presentes literas inspecturis salutem et dilectionis affectum.
Comparens ad presentiam nostram fidelis noster Dionisius quondam Stefani de Portulis nobis humiliter et devote supplicavit, ut dignaretur nostrum Dominium eidem Dionisio dare et confirmare quoddam feudum quod alias dicto Dionisio et cuidam Simoni quondam Cirgne contulit et dedit reverendissimus dominus Iohannes tunc sancte sedis Aquilegiensis patriarcha, asserens idem Dionisius dictum quondam Simonem mortuum esse, nullis heredibus masculis derelictis.
Nos vero, intellectis his que vir nobilis Iacobus de Rippa miles, capitaneus paysinaticorum Raspurch, nostro Dominio denotavit de bona intentione et voluntate Dionisii predicti, ad honorem et comoda nostri Dominii dictum feudum dicto Dionisio tenore presentium confirmamus, damus et concedimus, volentes quod dictus Dionisius dicto feudo gaudeat et illud teneat et possideat solus, prout hactenus fecerunt et possiderunt dictus quondam Simon et ipse Dionisius suprascriptus, cum omnibus conditionibus in dicto suo privilegio contentis, cuius privilegii tenor talis est, videlicet: [seq. doc. 1389_PI; hic premite ut ostendatur]
Nos Iohannes Dei gratia sancte sedis Aquilegiensis patriarcha tenore presentium notum facimus universis, quod in nostra noviter constituti presentia dilecti fideles et vassali nostri Simon quondam Cirgne et Dionisius natus Stefani de castro nostro Portularum nobis cum instantia humilius supplicarunt, ut cum ipsi et progenitores ipsorum certum feudum, quod feudum appelatur “Tercia pars canipe de Portulis”, pro quo a Comuni et hominibus de Portulis singulis annis percipiunt soldi sexaginta parvorum sive bagatinorum, modia triginta tria frumenti et totidem vini, a predecessoribus nostris et nostra Aquilegiensis ecclesia diucius recognoverint, eosdem Simonem et Dionisium de feudo huiusmodi investire benignius dignaremur.
Nos, visis privilegiis et concessionibus predecessorum nostrorum de dicto feudo, et propterea supplicationibus dictorum Simonis et Dionisii tamquam in hac parte iustis et rationabilibus inclinati volentesque predecessorum nostrorum laudabilia imitari vestigia, nominatos Simonem et Dionisium coram nobis flesis genibus existentes ac pro se suisque heredibus recipientes de supradicto feudo cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, ac eo iure quo ipsi et progenitores ipsorum illud hactenus tenuerunt et possederunt, per nos et successores nostros ac vice et nomine nostre Aquilegiensis ecclesie per fimbr[i]am nostre tunice investivimus et tenore presentium investimus – salvo semper iure nostro, nostre Aquilegiensis ecclesie et alterius cuiuscunque.
Qui quidem Simon et Dionisius tunc nobis fidelitatis debite prestiterunt iuramentum, quod vassalus fidelis quilibet domino suo prestare in talibus consuevit.
Harum sub nostri appensione sigilli testimonio literarum.
Data in nostro patriarchali palatio nostre Civitatis Austrie die decimo februarii, anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo nono, indictione duodecima.
In cuius quidem rei testimonium et evidentiam pleniorem has nostras literas fieri iussimus et bulla nostra plumbea pendente muniri.
Data in nostro ducali palatio die XXVIIIIo augusti, indictione quinta, MCCCCXIIo.
a) sic gemipunctus V.
The ducale issued by Doge Michele Steno shows clearly how Venice aimed to mimic the governmental practices of the patriarchs of Aquileia to foster a sense of continuity for the new Venetian subjects while at the same time taking over the jurisdictional prerogatives of the patriarchs-margraves.
The digital facsimile comes from morevento, the official databank of Archivio di Stato di Venezia, replacing the old Divenire webpages. The entire register can be consulted here.
Image by Archivio di Stato di Venezia.
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.