1401_EVR

Era
Vol. 5: A 1300 usque ad 1421
Date
6th of May, 1401
Place
Regestum

The Venetian Senate agrees to the plea presented by the envoys of Rovinj who asked that the body of Saint Euphemia, the patron saint of the town, be returned to their community since it had been stolen from them by the Genoese during the War of Chioggia and subsequently transferred to Venice.

Source
Archivio di Stato di Venezia, Senato, Deliberazioni, Miste, reg. 45, fol. 76v; 15th-century original (A); consultable online at Divenire
Previous Editions
Višnja Bralić, "The Cult of Saint Euphemia, the Patron Saint of Rovinj, and the Venetian Politics of Co-creating Local Identities in Istrian Communities in the 15th Century," Radovi Instituta za povijest umjetnosti 43 (2019): p. 18 (edition edited by Giorgio Fossaluzza)
Transcription

Die sexto maii [MCCCI, indictione nona].

<Ser Aloysius Iustiniano, ser Michael Maripetro consiliarii>
(+)

Capta.
Cum comparuerint ad presentiam nostri Dominii aliqui fideles nostri de Rubino reverenter exponentes nomine comunitatis sue Rubini quod tempore adversitatis guerre Ianuensis nuper preterite, dum Ianuenses caperent terram illam, abstulerunt corpus Beate Euphomie et conduxerunt illud Clugiam, quod a septingentis annis circa dicti fideles nostri habuerunt in suum caput, ut omnibus est manifestum, et quod postea tempore reccuperationis Clugie per nobilem virum ser Saracenum Dandalo dictum corpus conductum fuit Venetias et positum in ecclesia Sancti Canciani, et humiliter supplicant ut dignetur nostrum Dominium—considerato quod, ut supradictum est, Sancta Euphemia predicta est eorum caput et in dicta terra ecclesia sua est ecclesia principalis et sub nomine et vocabulo sancte predicte facta—dictum corpus eisdem fidelibus nostris restituere et dare;
et pium et iustum sit complacere dictis nostris fidelibus in suis iustis requisitionibus, habita consideratione per quem modum corpus predictum fuit inde extractum et conductum Clugiam, videlicet per guerram deffendendo nostram honorem,
vadit pars, quod dictum corpus Sancte Eufomie predicte eisdem fidelibus nostris detur et restituatur, ita quod illud possint conducere ad terram nostram Rubini ut primo erat et cetera.

De parte 38
De non 6
Non sinceri 31

Selected Bibliography
Višnja Bralić, "The Cult of Saint Euphemia, the Patron Saint of Rovinj, and the Venetian Politics of Co-creating Local Identities in Istrian Communities in the 15th Century," Radovi Instituta za povijest umjetnosti43 (2019): pp. 9-22.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 5: A 1300 usque ad 1421, doc. 1401_EVR, fontesistrie.eu/1401_EVR (last access: date).
Image
Image Source and Info

The image is a screenshot taken from the official webpages of the State archive in Venice (Archivio di Stato di Venezia) and their Divenire project. The entire register is consultable here.

The editor has subsequently marked the relative entry with a vertical red line, simply to denote the part of the manuscript that is edited herein.

The image remains under the copyright of Archivio di Stato di Venezia.