1388_DCMI

Era
Vol. 5: A 1300 usque ad 1421
Date
17th of July, 1388
Place
Regestum

Doge Antonio Venier asks Domnius of Castello to lend his full support to the project of Domenico Bon who would like to acquire the possession of a “certain place” (= Rašpor).

Source
Biblioteca civica "Vincenzo Joppi" di Udine, Fondo principale, Documenti per la storia del Friuli, vol. 53, doc. 5381; 19th-century copy (B). Consultable online here.
Edition
Josip Banić, "Okupacija ili protektorat? Markgrofovija Istra pod Dujmom od Castella osamdesetih godina 14. stoljeća," Zbornik Odsjeka za povijesne znanosti Zavoda za povijesne i društvene znanosti Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti, 37 (2019): p. 33, doc. 6.
Transcription

Egregio et nobili viro Doymo di Castello marchione Istrie.

Antonius Venerio Dei gratia dux Venetiarum et cetera. 

Egregio et nobili viro Doymo de Castello marchioni Istrie amico dilecto salutem et sincere dilectionis affectum.

Cum comparuerit ad nostram presentiam vir nobilis Dominicus Bono dilectus et honorabilis civis noster, dicens quod pro honore nostri Dominii, commodo et utilitate terrarum et locorum nostrorum ac pro bono suo habet modum possendi habere certum locum, ad quem habendum nobilitas vestra potest esse multum propitia et favorabilis, et propterea accedat ad vestram presentiam de voluntate et consilio nostro, eamque affectuose rogamus quod nostro intuitu placeat in hoc facto prebere eidem auxilium, consilium et favorem quemcumque potueritis, quia quidquid eidem favores et auxilia impendetis, habebimus fore factum nobis et perinde ad beneplacita vestra amplius disponimur.

Datum in nostro ducali palatio die XVII iulii, indictione XI.

Selected Bibliography
Josip Banić, "Okupacija ili protektorat? Markgrofovija Istra pod Dujmom od Castella osamdesetih godina 14. stoljeća," Zbornik Odsjeka za povijesne znanosti Zavoda za povijesne i društvene znanosti Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti, 37 (2019): pp. 1-34.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 5: A 1300 usque ad 1421, doc. 1388_DCMI, fontesistrie.eu/1388_DCMI (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 5: doc. 1388_DCMI.