1387_DC151

Era
Vol. 5: A 1300 usque ad 1421
Date
15th of January, 1387 (1386 more Veneto)
Place
Regestum

Doge Antonio Venier asks Domnius of Castello to restitute to German merchants the goods they were robbed of in Friuli and to provide them safe passage to Venice.

Source
Biblioteca civica "Vincenzo Joppi" di Udine, Fondo principale, Documenti per la storia del Friuli, vol. 52, doc. 5245; 19th-century copy (B). Consultable online here.
Edition
Josip Banić, "Okupacija ili protektorat? Markgrofovija Istra pod Dujmom od Castella osamdesetih godina 14. stoljeća," Zbornik Odsjeka za povijesne znanosti Zavoda za povijesne i društvene znanosti Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti, 37 (2019): p. 32, doc. 4.
Transcription

Antonius Venerio Dei gratia dux Venetiarum et cetera.

Egregio et nobili viro Doymo de Castello amico dilecto salutem et sincere dilectionis affectum.

Sicuti nobilitas vestra novit, pridie allata fuerunt maxima damna mercatoribus Theotonicis in partibus Foriiulii, quod nobis summe displicuit. Cum autem mercatores predicti veniant vel mittant pro tenendo illos modos, qui eis videbantur et qui melius poterunt de illis rebus que remanserant, benevolentiam vestram intime rogamus affectu quatenus predictis et cuilibet eorum placeat vobis exhibere et exhiberi facere omne illud auxilium et favorem quem poteritis, tam in mittendo dictas suas res ad iter suum, quam in reducendo eas versus Venetias sicut requisiverint.

Insuper cum dicatur, quod rustici et alii illarum contratarum abstulerint multa de bonis et mercantionibus antedictis, rogamus nobilitatem vestram instanter, quatenus placeat vobis circa recuperationem dictorum bonorum, prestare simile auxilium et favorem cum omni diligentia et efficacia, sicut de probitate vestra confidimus et speramus.

Data in nostro ducali palatio die XV ianuarii, indictione Xa.

Selected Bibliography
Josip Banić, "Okupacija ili protektorat? Markgrofovija Istra pod Dujmom od Castella osamdesetih godina 14. stoljeća," Zbornik Odsjeka za povijesne znanosti Zavoda za povijesne i društvene znanosti Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti, 37 (2019): pp. 1-34.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 5: A 1300 usque ad 1421, doc. 1387_DC151, fontesistrie.eu/1387_DC151 (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 5: doc. 1387_DC151.