Doge Antonio Venier advises Domnius of Castello to remain loyal to the Happy Union and supports its goals with all the means at his disposal.
Antonius Venerio Dei gratia dux Venetiarum.
Egregio et nobili viro domino Doymo de Castello amico dilecto salutem et sincere dilectionis affectum.
Semper tenuimus pro constanti et firmiter tenemus propter laudabilia opera vestra, quod voluntas et propositum vestre nobilitatis semper fuit, est et erit ad perseverandum efficacissime et constantissime in bono proposito defendendi et conservandi vos et in libertatem vestram ac patria Foriiulii, nihilominus qui a nobis continue et amplissime habuistis omnem subventionem et auxilium opportunum et plus modo quoque, sicut satis est notorium, ad abundantem cauthelam nobilitatem et sincerissimam amicitiam vestram rogamus et hortamur ex corde quantum plus possumus quod in hoc puncto, in quo pendet salus, vita, libertas et franchisia vestra et successorum vestrorum, debeatis vos viriliter disponere cum habere et personis, ac diligenter et sollicite adimplere et facere ex parte vestra quidquid fieri potest sicut tenemini et debeatis, ita quod agenda Felicis Unionis et Lige mediante gratia Salvatoris feliciter et laudabiliter ac expedite concludantur, sicut de nobilitate et carissima amicitia vestra plene confidimus et speramus.
Datum in ducali nostro palatio die XX ianuarii, nona indictione.