1385_DCP

Era
Vol. 5: A 1300 usque ad 1421
Date
April of 1385
Place
Regestum

Doge Antonio Venier asks Margrave Domnius of Castello to compensate the mussolati (traders) from Završje who were robbed of their wine in the district of Venetian Koper by his subjects from Petrapilosa. He also asks Domnius to exemplarily punish his subjects who committed this robbery.

Source
Biblioteca civica "Vincenzo Joppi" di Udine, Fondo principale, Documenti per la storia del Friuli, vol. 50, doc. 5059; 19th-century copy (B). Consultable online here.
Edition
Josip Banić, "Okupacija ili protektorat? Markgrofovija Istra pod Dujmom od Castella osamdesetih godina 14. stoljeća," Zbornik Odsjeka za povijesne znanosti Zavoda za povijesne i društvene znanosti Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti, 37 (2019): pp. 30-31, doc. 2.
Transcription

Antonius Venerio Dei gratia dux Venetiarum et cetera.

Egregio et nobili viro domino Doymo de Castello amico dilecto salutem et sincere dilectionis affectum.

Recepimus benevolentie vestre litteras datas die XVII aprilis presentis effectualiter continentes, quod ab certas differentias existentes inter illos de Pedemonte et illos de Petrapilosa predicti de Petrapilosa arrestarunt et intromiserunt quosdam mussolatos super territorio Ecclesie Aquilegensis et subiungitis, quod propter hanc causam nobilis vir ser Laurentius Gradonico potestas et capitaneus noster Iustinopolis accepit cuidam massario vestro decem capita boum, qui se reduxerant pro eorum securitate super territorio nostro Iustonopolis predicte et cetera, prout in dictis litteris distinctius legitur, quibus plenarie intellectis voluimus plenariam informationem suscipere a predicto ser Laurentio Gradonico et revera totum oppositum comperimus.

Nam dum aliqui mussolati numero septem in quadam villa nomine Iopoloviz1 districtus nostri Iustinopolis certam quantitatem vini et caricavissent super servis suis earundem, existentibus ibi presentibus illis de quibus in littera fit mentio, et adiuvantibus illis musolatis ad caricandum, ecce, exeuntibus predictis musolatis dictam villam una cum predictis vestris hominibus super proprio territorio nostro predicto, ipsi vestri immediate spoliaverunt illos musolatos nequiter abducentes eosdem cum equis septem vino onustis ad castrum Petrepilose.

Suo excessu ad notitiam predicti nostri potestatis et capitanei pervento, idem potestas illico capitaneum Sclavorum ad capitaneum Petrepilose transmisit rogando, ut attento casu predicto placeret sibi facere fieri restitutionem integram de predictis.

Capitaneus vero prefatus Petrepilose, cognoscens predictum delictum a iustitie tramite deviare, promisit nuncio predicti potestatis nostri facere integre restitui quidquid reperiretur restare, cum iam pars prede inter illos malos homines destributa fuisset. Subsequenter predictus capitaneus Petrepilose scripsit iam dicto potestati quod preda predicta extiterat extra territorium nostrum commissa et propterea nihil restituere intendebat.

Unde potestas noster predictus, videns non posse cuiquam in iuribus suis deficere, fecit intromitti decem capita bovina inter grossa et minuta illorum de Petrapilosa, ipsaque vendi ad publicum incantum pretio ducatorum XXXXII, et dari musolatis predictis conquerentibus, licet dicti ducati XXXXII non sufficerent ad tertiam partem valoris damni dati eisdem contra Deum et equitatem et contra honorem nostri Dominii.

Propterea, habentes veram veritatem rei sic esse est profertur nec aliter esse poterat quia predicti musolati redire non poterant ad partes suas per aliud iter quam per districtum Iustinopolis suprascriptum, rogamus benignitatem vestram quatenus in residuo damni suprascripti placeat taliter providere, quod reficiatur et solvatur istis quatuor pauperibus hominibus spoliatis sicut scriptum est, ac taliter regulare gentes vestras, quod talia de cetero nec similia non contingant eis, et quod venientibus et recedentibus de civitatibus et districtibus nostris Istrie non inferatur aliqua molestia vel gravamen, quia nihil displicibilius nobis posset accidere quam strate Istrie rumpentur.

Egregio et nobili viro Doymo de Castello.

Lectiones notęque

1) Most probably a contaminated form for Topolovec, a Capodistrian village on the very border between present-day Croatia and Slovenia.

Selected Bibliography
Josip Banić, "Okupacija ili protektorat? Markgrofovija Istra pod Dujmom od Castella osamdesetih godina 14. stoljeća," Zbornik Odsjeka za povijesne znanosti Zavoda za povijesne i društvene znanosti Hrvatske akademije znanosti i umjetnosti, 37 (2019): pp. 1-34.
How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 5: A 1300 usque ad 1421, doc. 1385_DCP, fontesistrie.eu/1385_DCP (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 5: doc. 1385_DCP.