The catalogue of rights that the Patriarchate of Aquileia enjoys in the Margraviate of Istria.
Anno Domini Mo IIIc LXXXI.
Infrascripta sunt iura expectantia ad Marchionatum Istrie Aquilegiensisa ecclesie.
Inprimis de castro Bulearum
[1] In quolibet anno tenentur dare domino marchioni seu eius vicegerenti libras trecentas denariorum Venetorum parvorum.
[2] Item quilibet vicinus habens vineas tenetur solvere dimidiam urnam vini.
[3] Item tenenturb dare frumenti modios quinquaginta tres et quinquaginta tres modios vini et libras XIII et grossum unum, et de predictis iuribus XIIIIor sunt excusati, videlicet iudices tres, iurati quatuor, excusati tres, item notarius et camerarius, item Feronus et Tusinus.
[4] Item quilibet habens boves duos solvere tenetur modium I frumenti et unum avene. Si vero habet bovem unum, solvit medietatem.
[5] Item quilibet de Buleis habens pecudes XL solvere tenetur soldos VIIII vel agnum unum. Si habet XXX, soldos secundum ratam. Si habet XX, secundum ratam. Si habet X, secundum ratam. Et si plures pecudes haberet quam XL, non tenetur solverec ultra quam novem soldos.
[6] Item saltarii solvere tenenturd urnas vini VIIe exclusive, habendo iura sua ipsi saltarii.
[7] Item medietas condempnationum accidit domino marchioni et tenentur dare placita tria regalia, videlicet unum in festo Santi Michaelis1, aliud in Nativitate Domini2, tercium in Carnisprivio3 vel tribus diebus post fest et non plus. Hiis tribus placitis domino teneatur prandium unum comunitas et non plus.
Notum est de homicidiis, de furtis et de rusticitatibus pars quarta aciditf domino marchioni vigore statuti, quarta pars comunitati, cetere due partes cui dampnumg factum est. Et si idem reus efugieth, omnia bona sua sunt perdita in manus et gratiam domini; et ipse per comunitatem capere ubicumque cum iusticia reperiri poterit proclamari debeturi.
[8] Item quandocumque dominus marchio vel eius vicesgerens advenerit anuatimj bina vice sibi servire tenentur et equis suis prandium et cenam.
De Portulis
[1] Inprimis pro colectak marchas XXVII soldorum.
[2] Item pro quodam alio iure marchasl IIIIor m et soldos XL.
[3] Item pro quodam alio iure libras VI parvorum solvere incipiendo a festo Sancti Martini4 dictos denarios hinc ad festum Sancti Georgii5 proxime venturi anuatim.
[4] Item solvere tenentur in festo Sancti Michaelis1 modios frumenti LXVI et vini XLVI ex quibus claviern debet habere modios duo frumenti et duo modios vini.
[5] Item pro qualibet mandria pecudum tenentur dare caseum unum ex quibus caniparius debet habere unum.
[6] Item medietas condempnationum accidit domino marchioni.
[7] Item tenentur dare domino marchioni cum tota familia et equis prandium et cenam bis in anno.
De Pinguento
[1] Inprimis quilibet vicinus habens oves decem solvere tenetur in festo Sancti Georgii5 ovem unam, alius tenetur solvere agnum unum coniuncti dicti vicini bini, et residui non habentes oves quilibet solvere teneturo soldos VI parvorum.
[2] Item in festo Sancti Michaelis1 quilibetp habens oves solvere tenetur stirpam unam, et qui non habent oves solvere tenentur quilibet soldos V.
[3] Item in festo Sancti Michaelis1 quilibet vicinus solvere tenetur modium unum frumenti, unum vini et unum anone, in qua summa capit nonaginta octoq modia frumenti, totidem vini et totidem anone; considerandum est quod dicte rationis Sanctir Michaelis tercias pars accidit Petrepilloset.
[4] Item circha festum IIIIor temporum Pentecostes6 de qualibet mandria tenentur dare caseum unum.
[5] Item tenentur vicecomiti circha Carnisprivium3 marchas soldorumu unam.
[6] Item tenentur dare terciam partem condempnationum a quadraginta soldis supra.
[7] Item tenentur dare domino marchioni cum tota familia sua ac equis prandium et cenam bis in anno.
De Roç
[1] Inprimis in festo Sancti Georgii5 solvere tenentur soldos XX parvorum.
[2] Item in festo Sancti Michaelis1 solvere tenentur modios frumenti XII, modios anone XII et soldos centum.
[3] Item pro colecta marchas XIIIIor soldorum.
[4] Item in Carnisprivio3 vicecomiti soldos centum.
[5] Item tenentur solvere spatulas porcinas tres et terciam partem condempnationum.
[6] Item tenentur dare domino marchioni unaav cum familia sua et equis prandum et cenam bin in anno.
De Colmo
[1] Inprimis in festo Sancti Georgii5 sunt quinque vicini qui tenentur solvere quilibet soldos VI.
[2] Item sunt quinque alii vicini qui tenentur solvere oves duas cum dimidia.
[3] Item in festo Apostolorum Petri et Pauli7 de qualibet mandria caseum unum.
[4] Item in festo Sancti Michaelis1 dicti quinque vicini habentes pecudes tenentur quilibet dare soldos octo, et alii quinque qui dant oves quilibetw tenentur solvere agnum unum.
[5] Item isti predicti quinque vicini et alii quinque quilibetx tenetur dare modium unum frumenti, vini unum et anoney unum.
[6] Item pro colecta marchas soldorum decem.
[7] Item partem terciam condempnationum et quinque spatulas porci.
[8] Item in festo Sancti Georgii5 et Sancti Michaelis1 tenentur dare domino marchioni ac familiaribus et equis prandium et cenam.
De Albona
[1] Inprimis pro colecta marchas septuagintaz soldorum in Nativitate domini2 nostri Iesu Christi.
[2] Item pro iuribus viduarum et artificium marchasa' tres et soldos centum.
[3] Item vicecomiti libras XVIIIIor soldorum.
[4] Item partem condempnatonumb'.
[5] Item tenentur dare domino marchioni cum familiaribus et equis prandium et cenam anuatim bis.
Flanona
[1] Inprimis circhac' festum Sancti Georgii5 quilibet vicinus tenetur dare pecudem unam cum uno agno et stirpemd' unam, et quilibet habens pecudes soldos VIII.
[2] Item circha festum Sancti Michaelis1 quilibet tenetur dare modium unum vini.
[3] Item circha festum Sancti Martini4 quilibet tenetur soldos quatuor et anone unum polumelie' 8 et unum panem.
[4] Item de predictis iuribus due partes cedunt vicecomiti et tercia pars canipario.
[5] Item in festo Sancti Michaelis1 pro colecta marchas novem soldorum.
[6] Item de condempnationibus quidquid ascendit ultra dimidiam marcham spectat domino marchioni, sed condempnationes que veniunt ad mediam marcham spectant vicecomiti, de quibus omnibus condempnationibus tercia pars cedit canipario.
[7] Item de sforciis solvunt marchas quinque domino marchioni.
[8] Item si quis fecerit contra mandatum iudicum, de omni banno sibi facto per iudices, medietas cedit domino marchioni et medietas Comuni.
[9] Item tenentur dare expensas domino marchioni ac familiaribus suis bis anuatim.
Duorum Castrorum
[1] Inprimis pro colecta in festo Sancti Michaelis1 marchas XVIIIo soldorum.
[2] Item tenetur dare domino marchioni ac familiaribus suis expensas bis anuatim.
Abbas Sancti Petri de Silva
[1] Inprimis tenetur dare domino marchioni unaaf' cum familiaribus suis ac equis prandium et cenam; et si dominus marchio non iret ad dictum prandiumg', dictus abbas tenetur ei dare marchas duas.
[2] Item heredes domini Leonardi de Pedemonte tenentur dare domino marchioni unaa cumh' una villa que dicitur Vumolschica et pro una alia villa que dicitur Grimalda marchas duas in festo Sancti Michaelis.
Bagnol
[spatium vacuum]
Letay
[spatium vacuum]
a) sic A; Aquilegensis ed. Joppi. b) teneatur ed. Joppi. c) om. Joppi. d) tenetur ed. Joppi. e) seq. exclusive canc. A. f) sic A et saepe sic; accidit em. Joppi et sic undique. g) damnum ed. Joppi. h) sic A; fugiet ed. Joppi. i) debet ed. Joppi. j) sic A et saepe ano/anuatim loco anno/annuatim; annuatim em. Joppi et undique sic. k) sic A et saepe sic; collecta em. Joppi et undique sic. l) marcas ed. Joppi. m) quatuor ed. Joppi et saepe sic. n) sic A; clavien ed. Joppi. Joppi appellationem explicavit quam “clavis custos”. o) tenentur ed. Joppi. p) quibet ed. Joppi. q) nonaginta octo] LXXXXVIII ed. Joppi. r) B. ed. Joppi. s) tertia ed. Joppi. t) sic A; Petrepilose ed. Joppi. u) solidorum ed. Joppi. v) sic A; una em. Joppi. w) quibus ed. Joppi. x) quibus ed. Joppi. y) sic A; annone em. Joppi. z) LXX ed. Joppi. a') seq. ir canc. A. b') sic A; condempnationum em. Joppi. c') sic A et undique sic; circa em. Joppi et saepe sic. d') stirpen ed. Joppi. e') polunuli ed. Joppi. f') sic A; una em. Joppi. g') seq. et cenam add. Joppi. h') unaa cum] sic A: pro pro; una cum em. Joppi.
1) 29th of September, Saint Michael’s Feast Day or Michaelmas.
2) 25th of December, Christmas Day
3) Quinquagesima, the Sunday before Ash Wednesday.
4) 11th of November, Saint Martin’s Feast Day
5) 23rd of April, Saint George’s Feast Day
6) Ember Days of the Pentecost or Summer Ember Days, beginning after Whitsunday, the seventh Sunday or the 50th day of Easter.
7) 29th of June, St. Peter’s and Paul’s Feast Day.
8) Polumeli or Pulunuli as read by Joppi, a mysterious measure. Joppi believed it to be a contaminated form of the Friulian Pollinicco, a measure of capacity corresponding to a third of a staio, that is circa 29 liters.
The famous list of Aquileian patriarch's rights in the Margraviate of Istria is notable for its comparison with the older catalogue of these rights from 1280 which featured a great number of Istrian towns and cities (the edition is forthcoming).
Unlike the older list, which featured no less than 37 places, the 1381 catalogue lists only ten communities and details the rights of only eight of those - the reliquia reliquiarum of the Margraviate of Istria that had been donated to Patriarch Wolfger in 1209 by King (soon thereafter Emperor) Otto IV (see the source here).
The complete disappearance of the gastaldi, which featured prominently in the 1280 list, can be attributed to the fact that their election has completely passed from the patriarch's (or even margrave's) hands into the jurisdictions of the communities.
The publication of the facsimile of A (Venice, Archivio di Stato di Venezia, Archivio proprio Giusto Fontanini, busta 1, pp. 255-258) is granted free of charge by Archivio di Stato di Venezia by way of the “simplified procedure” of publishing archival facsimiles (La circolare della Direzione generale archivi n. 39 del 29 settembre 2017: procedura semplificata: pubblicazioni online che perseguano finalità scientifiche o pedagogiche, non beneficino di inserzioni pubblicitarie o commerciali e non siano soggette ad accesso a pagamento).
Photo by the editor.
The digital facsimile remains under the exclusive copyright of Archivio di Stato di Venezia.