1379_MRI

Series
Date
1st of August, 1379
Place
Regestum

Since Pietro Doria, the general captain of the Genoese armada, conquered Rovinj, fort Turnina, and Umag in Istria, as well as Grado in the Dogado, and relinquished all of these territories to the Patriarchate of Aquileia, Marquard of Randeck, Aquileian patriarch, returns the favour to admiral Doria and the Commune of Genoa by bestowing upon them various privileges in the said territories, including the right to appoint their own consuls to administer justice to the Genoese, as well as the complete exemption from all the tolls and taxes.

Source
Archivio di Stato di Venezia, Procuratori di San Marco de citra, b. 120, Commissaria di Pietro Tommasi, fasc. 3.
Edition
Vittorio Lazzarini, "Lettere genovesi e friulane della guerra di Chioggia," Archivio veneto, vol. 34-35 (1944): doc. n. 3, pp. 24-26.
Transcription

Nos Marquardus Dei gratia sancte sedis Aquilegensis patriarcha tenore presentium notum facimus universis, quod cum magnificus vir dominus Petrus de Auria quondam domini Dorini civis Ianue generalis capitaneus felicis ar­mate galearum Ianuensium castrum et terras Rubini, Humagi et Gradi per ducem et Comune Veneciarum emulos regie maiestatis Ungarie, Comunis Ianue, nostros et magnifici domini Francisci de Cararia domini Padue, nobis et Ecclesie nostre, ad quos de iure castrum prefatum et terre predicte pertinent pleno iure, indebite occupatum et occupatas cum turri seu castro Boraye potencialiter iurium armorum adimerit, et ipsum castrum ac terras cum dicta turri seu castro sue totaliter subiugaverit dictioni, et demum providit atque amicabili discretione conspiciens predicta loca omnia de iure ad nos et Ecclesiam nostram antiquitus pertinuisse et presentialiter pertinere cum mero et mixto imperio in iurisdictione omnimoda atque gladii potestate hominibus et mulieribus ibidem existentibus parvis et magnis, ipsa in manibus egregii militis domini Nicolai Gai marchionis nostri Istrie vice nomine nostre Eclesie nostre et successorum nostrorum imperpetuum recipientis amicabiliter et benivole ac liberaliter duxerit assignandum per nos, successores nostros et Ecclesiam nostram de cetero tenenda, habenda et possidenda pacifice et quiete attentis precipue singularis dilectionis affectu et benivolencia speciali inter Comune Ianue et nos vigentibus ab antiquo.

Idcirco in augmentum tante amicitie que, dante Domino, uberius augmentabitur in futurum volentes prefato domino Petro capitaneo et Comuni Ianue amicabilem pro predictis redere recompensam, promittimus infrascriptas convenciones ad vitam nostram dum taxat, ut continentur inferius, observare.

Et primo quod in vita nostra dumtaxat dabunt et assignabunt galeis, navigiis, ceterisque Ianuensibus ad dicta loca seu territoria ipsarum applicantibus, victualia et refrescamenta pro eorum pecuniis iuxta posse ipsorum, et quod homines dictorum locorum eos ibidem defendent et receptabunt eorum posse et iuribus.

Item quod in dictis locis seu portu in vita nostra dumtaxat ad voluntatem Comunis Ianue recipietur eorum Consul, qui in eis remanere debeat ad ius redendum inter ipsos Ianuenses seu inter Ianuenses et forenses secundum ordinamenta Comunis Ianue.

Item quod Ianuenses et subditi eorum in dictis locis in vita nostra dumtaxat erunt liberi et franchi ac absoluti ab omnibus obsequiis, daciis, angariis et perangariis et facionibus tam realibus quam personalibus quacunque occasione vel causa, et quod dirrecte vel indirrecte, modo aliquo vel ingenio, imponi non possint aliqua dacia, angarie seu perangarie faciones tam in eundo quam in redeundo dicto tempore quoquo modo.

Item quod in dicto tempore in dictis locis nostris et Ecclesie nostre non receptabuntur inimici regie maiestatis Ungarie, Comunis Ianue et omnium colligatorum, salvis et reservatis in terris, castris et locis omnibus supradictis ac hominibus et habitatoribus eorumdem omnibus iuribus, iurisditionibus, honoribus et dominiis quibuscunque nostris et nostre Ecclesie supradictis, exceptis tamen omnibus capitulis supradictis.

Promittimus insuper facere et tractare fideliter et bona fide, quod nostri prelati, nobiles, et comunitates Patrie nostre Foriiulii presentes litteras et omnia contenta in eis solempniter approbabunt et nichilominus bona fide et sine fraude operabuntur, quod successores nostri similiter literas presentes et omnia contenta in eis similiter rata habebunt, adimplebunt et cunctis affuturis temporibus imperpetuum observabunt in omnibus et per totum ut superius continetur.

In quorum testimonium pre­sentes fieri iussimus nostri sigilli impressione munitas.,

Datum in terra nostra Gradi die primo augusti, indictione secunda, anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo nono.

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 5: A 1300 usque ab 1421, doc. 1379_MRI, fontesistrie.eu/1379_MRI (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 5: doc. 1379_MRI.