Doge Andrea Contarini and the Commune of Venice appoint Leone Bembo and Andrea Venerio as their legal representatives, authorizing them to negotiate and conclude peace agreements and settlements on their behalf with the Commune of Trieste.
In Christi nomine, amen.
Anno nativitatis Eiusdem MoCCCoLXVIIIo, indictione VIa, die secundo mensis augusti.
Serenissimus et excellentissimus dominus dominus Andreas Contareno Dei gratia dux Veneciarum et cetera, una cum suis consiliis Minore, Rogatorum, XL et Zonte, ad infrascripta omnia et singula et alia exercenda plenam potestatem habentibus et ad sonum campane et vocem preconiam specialiter congregatis, et ipsa consilia una cum ipso domino duce unanimiter et concorditer, nemine discrepante, pro se et successoribus suis ac nomine et vice Comunis Venetiarum, omnibus iure et forma et causa quibus melius potuit, fecerunt constituerunt et ordinaverunt suos et dicti Comunis Venetiarum syndicos, procuratores, actores, negotiorum gestores et nuntios speciales, et quicquid amplius dici posset, nobiles et sapientes viros dominos Leonem Bembo et Andream Venerio contracte Sancte Margarite, et utrumque eorum in solidum, ita quod non sit potior conditio occupantis, sed quod unus inceperit alter possit prosequi et finire, specialiter ad tractandum, componendum, transigendum, conveniendum, paciscendum et firmandum ac tractatus, compositiones, convenciones, transactiones et pacta iniendum et faciendum, nomine et vice prefati domini ducis et Comunis Venetiarum, cum sindicis et procuratoribus Comunis, populi et hominum civitatis Tergesti vel altero eorum de et super quibuscunque differentiis et controversiis vertentibus inter prefatum inclitum dominum ducem et Comune Venetiarum ex una parte et Comune et homines Tergesti ex altera, nec non de et super quibuscunque excessibus perpetratis et commissis per dictum Comune seu singulares personas Tergesti contra predictum dominum ducem et Comune Venetiarum seu eorum subditos et fideles, et qualibet alia ratione vel causa; et ab ipsis sindicis et procuratoribus Comunis, populi et hominum Tergesti vel altero eorum promissiones, obligaciones et iuramenta, tam fidelitatis quam cuiuslibet alterius generis, stipulandum et recipiendum, ipsosque sindicos et procuratores Tergesti, dicto nomine, ad gratiam et misericordiam ducalis dominii et Comunis Venetiarum admittendum, reassumendum et recipiendum; et pro predictis omnibus et singulis, et dependentibus et connexis ab eis, cartas et instrumenta faciendum et recipiendum cum stipulacione, bonorum obligacione, penarum adiectionibus, iuramentorum prestationibus, cautelis et clausulis opportunis, et que dictis sindicis et procuratoribus domini ducis et Comunis Venetiarum vel alteri eorum videbuntur; et generaliter ad omnia alia et singula gerendum, faciendum et procurandum que in predictis et circa predicta et in dependentibus et connexis necessaria fuerint et opportuna, et que ipsimet constituenti facere possent si adessent, etiam si talia forent que mandatum exigerent speciale; dantes et concedentes dictis eorum sindicis et procuratoribus et utrique eorum in predictis et circa predicta et in dependentibus et connexis plenum, liberum et generale mandatum, ac etiam speciale ubi exigitur, cum plena, libera et generali administracione et potestate; ac promittentes firma, rata et grata perpetuo habere et tenere, attendere et observare quecunque predicti eorum sindici et procuratores vel alteri eorum in predictis et circa predicta et in dependentibus et connexis duxerint facienda, et non contrafacere vel venire sub obligacione omnium bonorum Comunis Venetiarum.
Actum Venetiis in ducali palatio, presentibus et ceteraa.
Ego Nicolaus de Girardo et ceterab.
a) et cetera] sic P. b) et cetera] sic des. P.
Treaty concluded between Venice and Trieste on September 3, 1368 – edited here as doc. 1368_VT.
The Venetian power of attorney reveals the diplomatic effort to bring Trieste to heel following the recent enmities that beset the two Adriatic polities (namely the skirmish over a Triestan boat requisitioned by the Venetian patrol and the subsequent refusal of the people of Trieste to raise the standard of St. Mark in their city; see Degrassi, cited above, p. 251).
The Commune of Trieste responded soon thereafter by dispatching its own representatives authorized to conclude a new treaty with Venice (doc. 1368_PT1), but the first round of these negotiations bore no fruit. It was only later in August, when Trieste dispatched its representatives a second time (doc. 1368_PT2) that a new treaty was hammered out and agreed upon (doc. 1368_VT), although the people of Trieste shamelessly broke it immediately thereafter, jumpstarting a bloody war against Venice.