Peace Treaty signed between the Commune of Koper and the doge and the Commune of Venice, whereby the Capodistrians apologize for rebelling against the lawful dominion of Venice and resubject their city to the full jurisdiction of the doge and the Commune of Venice.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sanctia, amen.
Coram excellentissimo principe et domino domino Andrea Dandulo Dei gracia Veneciarum, Dalmacie atque Croacie duce, domino quarte partis et dimidie tocius Imperii Romanie, et Raphayno de Caresinis notarius, eius et Comunis Veneciarum syndicob ad hec specialiter constituto, prout constat publico instrumento manu meic infrascriptid notariie confectof sub anno, mense, die et indictione infrascriptisg, comparuerunt providi et discreti viri ser Franciscush Spelatoi et [ser]j Odoricus dictus Carotik Peglol [cives Iustinopolis]m, syndici et syndicario nomine Comunis, Consiliin, hominum et [tocius]o universitatis Iustinopolis ad infrascripta [omnia]p plene etq specialiter constituti, ut in instrumento scripto per Michaelem condam Clementis Lugnano de Iustinopolir imperiali auctoritate notariums in millesimo suprascripto et indictionet, die octavo mensis octubrisu, a me notario infrascriptov visow et lecto plenissime continetur, in quorum [sindicorum]x comitiva fuerunt decem de nobilioribusy dicte terre cum duodecim ex popularibus suisz [sociatis]a', et sponte etb' libere et ex certa scientia affirmaverunt, dixerunt, et recognoverunt:
[1] dictam civitatem Iustinopolisc' et totum [eius]d' districtum et territorium cum omnibus eius iuribus et pertinenciis, castris, terrise', fortilitiis, insulis, viis, stratis, hedifitiis ac portubus, iurisdictionibusf', noctionibus, vectigalibus, pedagiis, proventibus, obventibus, et iuribus quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad eamdemg' civitatem et territorium a longisimish' temporibus et citra iure pleni dominii eti' possessionis legitimej' pertinuisse ad ipsum dominum ducem et eius predecessores et Comune Veneciarum;
[2] et ipsum dominum ducemk' et Comune Veneciarum habuisse in dicta civitate, territorio et districtu plenum dominium et possessionem cum pleno mero et mixto imperio et plenissima et omnimoda iurisdictione, et exercitiuml' et possessionem legiptimam et plenariam eorumdem;
[3] et illim', qui de facto se subtraxeruntn' ab ipsius domini ducis obedientia in civitate predicta, indebite et iniuste et inique fecerunt;
[4] et ipsam universitatemo' semper remansisse et animum habuisse remanendi in subiectione, protectione et dominio etp' obedientia dominii supradicti ipsius domini ducis et Comunis Veneciarum;
[5] et etiam ad cautelamq', in quantum opus esset, posueruntr' et submisserunt plene et libere ipsam civitatem, castras', fortilitias, insulas et totum territorium et districtum cum omnibus iurisdictionibus et pertinentiis et mero et mixto imperio, pleno et libero dominio et plenissima et omnimoda iurisdictione, et homines et personas omnes eisdem domino duci et Comuni Veneciarum;
[6] et ipsum dominum ducem et Comune Veneciarum ellegeruntt' et constituerunt suum et dicte civitatis, territorii et districtus in perpetuum liberum et dominum generalem;
[7] et quod ipsam civitatem, castra, fortilitiasu', insulas, territorium etv' districtum totum et personas eorum regat, habeatw' et gubernet per se vel [per]x' alium cum omnibus iuribus et pertinentiis sub dominio, iurisdictione, mero et mixto imperio, protectione et subiectione ipsius domini ducis et Comunis Veneciarum, perpetuo, liberey', alte et basse, prout eis melius videbitur et placebit, contradictionez' ipsorum vel alicuius eoruma'' seu alterius non obstante;
[8] et promiseruntb'' pro se et successoribus suis ipsi domino duci, recipienti pro se et successoribus suisc'' et Comunisd'' Veneciarum, tamquam suo vero domino fideliter subesse et perpetuo in omnibus obedire;
[9] et flexis genibus cum omni devotione et reverentia ab ipso domino duce humiliter petierunt misericordiam et veniam pro predictis, qui se ab ipsius obedientia de facto indebite subtraxerunt, et pacem et gratiam suam eis reddi, ut possint cum personis, bonis et rebus singulariume'' personarum predictorum et ad ipsos legittimef'' pertinentibus esse salvi et securi.
Qui inclitus princeps dominus duxg'' clementer et dictus Raphaynus notariush'', eius et Comunis Veneciarum syndicus de eius mandato, receperunt ipsos syndicos, nomine predicto, et homines dicte civitatis et districtus, et dictam civitatem et districtum ad suam pacem, gratiam et misericordiam, et omnia et singula supradicta dicta, oblata et facta per dictos syndicos.
Que omnia et singula promiserunt dicti syndici civitatis Iustinopolis, et dictusi'' Raphaynus [notarius]j'', syndicus ipsius domini ducis et Comunis Veneciarum etk'' de ipsius domini ducis mandato, sibi ad invicem et vicissiml'' perpetuo firma et rata habere et inviolabiliter observare, sub pena ducatorum trigintam'' miliumn'' auri in singulis capitulis, tociens comittenda contra partem contrafacientem quociens fuerit contrafactum, et pena solupta vel non, nichilominus omnia et singula supradicta perpetuam obtineant firmitatemo''.
Obligans dictus syndicus domini ducis omnia bona Comunis Venciarum pro predictis omnibus adimplendis, et dicti syndici Iustinopolis omnia bona Comunis et hominum Iustinopolis pro predictis etiam omnibus observandis.
Et iuraverunt corporaliter ad sanctap'' Dei evangelia, tactis scripturis, pro se et successoribus eorumdemq'' in animas suas et eorum quorum sunt syndici, predicta omnia et singula perpetuo et inviolabiliter observare et non contra facere vel venire aliqua ratione vel causa, de iure vel de facto.
Renuntiantes per pactum exceptioni doli mali, simulationis, fictionisr'' et in factum, ets'' omnibus et singulis auxiliis et iuribus comunibus ett'' municipalibus, consuetudinariis et aliis quibuscumque, quibus venire et tueri se possent contra predicta vel aliquod predictorom.
Actum in felici urbe Veneciarum in sala Maioris Consilii, anno domini nostri Iesu Christi millesimou'' trecentesimov'' quadragesimo octavow'', indictione prima, mensis octubris die decimox'', presentibus infrascriptisy'' testibus ad hec specialiter vocatis et rogatis, videlicet domino Benintendi Ravignano [de Clugia notario dicti domini ducis et Comunis Veneciarum]z'', domino Raphayno suprascripto et providis viris Nicoletoa''' de Lambertis, Nicoletob''' del Camino et Petro Sancto omnibus scribis curie maioris Veneciarum et aliis pluribus.
In cuius rei evidentiam pleniorem dictus dominus dux presens instrumentum mandavit sua bulla plumbea comuniri.
(SN)c''' Ego Marcus Lucianus ducalisd''' curie Veneciarum scriba et notariuse''' de mandato dicti domini ducis presens omnibus supradictis in publicam formam redigensf''' complevi et relevavi et etiam de voluntate et consensu syndicorum suprascriptorum.g'''
a) In nomine—Spiritus Sancti] In Dei nomine P''. b) LL'; sindico et undique sic PP'P''. c) manu mei] per me P''. d) L; infrasscripti et saepe sic PP'P''. e) infrascripti notarii] notarium infrascriptum P''. f) facto P''. g) sub—infrasscriptis] om. P''. h) Francischus L. i) Spelatus P''. j) P''; om. LPP'. k) Carotus P''. l) om. P''. m) cives Iustinopolis] P''; om. LPP'. n) seq. et add. P'L'. o) P''; om. LPP'. p) P''; om. LPP'. q) plene et] om. L'. r) per Michaelem—de Iustinopoli] manu Michaeli Lugnani condam Clementis P''. s) publici notari P''. t) indicione et saepe sic PP'P''. u) in millesimo—mensis octubris] om. P''. v) om. P''. w) LL'; visso PP'P''. x) P''; om. LL'PP'. y) L'PP'; nobillibus L; nobilibus P''. z) eius P'L'. a') P''; om. LL'PP'. b') om. L'P''. c') Iustinopoli L. d') P''; om. LL'PP'. e') seq. et add. P'L'. f') iurisditionibus et undique iurisditio PP'P''. g') eandem L. h') longissimis LL'P'P''. i') seq. citra canc. P. j') legiptime et saepe sic L'PP'P''. k') et Comune— dominum ducem] om. L. l') exercitum L. m') illos P''; illis L'. n') subraxerunt P''. o') LL'P''; universsitatem PP'. p') seq. dn canc. P. q') cautellam PP'P''. r') possuerunt L'P'P''. s') seq. et add. P'. t') elligerunt P'; eligerunt L'. u') seq. et add. L'P'. v') iter. L'. w') regat, habeat] inv. L'. x') P''; om. LL'PP'. y') libero P''. z') LL'; contraditione et undique sic PP'P''. a'') ipsorum P''. b'') L; promisserunt PP'P''. c'') ipsi domino—successoribus suis] iter. P''. d'') Comuni P''. e'') singularum L'P'P''. f'') L; legiptime PL'P'P''. g'') dominus dux] om. L'. h'') om. P''. i'') seq. sindicus add. P''. j'') P''; om. LL'PP'. k'') om. L'. l'') vicisim L. m'') vigintiquinque P''. n'') LL'; millium PP'P''. o'') L; firmittatem PP'P''. p'') om. L'. q'') eorundem L. r'') ex confictionis corr. P; confictionis L. s'') om. L; seq. in canc. L'. t'') om. P''. u'') milesimo L'. v'') trecentessimo L. w'') quadragesimo octavo] XoLVIIIo L. x'') decima P''. y'') LL'; infrasscriptis PP'P''. z'') de Clugia—Comunis Veneciarum] P''; om. LPP'. a''') Nicoletto LL'. b''') ex Nicoletto corr. L; Nicoletto L'. c''') spatium vacuum rel. L; om. P'L'P''. d''') duchalis L'. e''') ducalis curie Veneciarum scriba et notarius] imperiali auctoritate notarius et dicti domini ducis notarius et curie sue scriba P''. f''') L; reddigens PL'P'. g''') dicti domini— sindicorum suprascriptorum] rogatu suprascriptorum partium in publicam formam scripsi et complevi presentibus omnibus suprascriptis P''.
Doge Andrea Dandolo's power of attorney to ratify the resubjection of Koper and accept the city into the Venetian dominion – edited here as doc. 1348_RI3.
Commune of Koper's ratification of the peace treaty with Venice – edited here as doc. 1348_RI4.
Cesca’s account (cited above) of the rebellion is very detailed but lacks interpretative breadth. Pahor’s study, based almost exclusively on Cesca’s work, is mired with retrospective nationalism. Semi (cited above) remains the best account, making any further comments on the rebellion redundant, although the text is somewhat romantically inflected, written from an anti-Venetian perspective. A new monograph dedicated to this rebellion is therefore a historiographical desideratum.
According to Darovec (cited above), one of the consequences of the rebellion was the abolishment of the communal statute of Koper, which the Venetian delegated podestas were thus not required to follow in city management and justice administration. Nella Lonza (cited above) disproves this interpretation, showing that the communal statute of Koper remained in force throughout the entire period before its official recodification in 1423.