Doge Bartolomeo Gradenigo officially confirms the copy of the charter registering the ducal donations to the Patriarchate of Grado issued in 1074 (doc. 1074_PG).
In nomine Dei eterni, amen.
Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo trecentesimo quadragesimo, mensis augusti die vigesimo sexto intrante, indictione octava, Rivoalti.
Cum rebus publicis presideamus, equitati omnium providere debemus, quatinus quod iustum est perficere valeamus.
Nos igitur Bartholomeus Gradonico Dei gratia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie dux, cum in nostro resideremus palatio cum nostris iudicibus et aliis nostre patrie bonis hominibus fidelibus nostris iustitiam pertractantibus et unicuique petenti iustitiam legaliter diffinientibus, venit ante nostram nostrorumque iudicum presentiam reverendissimus in Christo pater dominus dominus Andreas Dotho Dei et Apostolice Sedis gratia patriarcha Gradensis et in nomine dicti Patriarchatus Gradensis ostendit nobis unam exempli cartam huius tenoris: [seq. doc. 1074_PG]
Qua ostensa, prefatus reverendissimus pater dominus patriarcha nobis instanter petiit, quatenus suprascriptum exemplum dicte carte ad eum, nomine ut supra, deberemus in matrem firmare, et talem ei virtutem et potestatem dare per nostre noticiam diiudicate carte, qualem haberet cum matre.
Cui dixerunt nostri iudices, quod si ipse vellet iurare ad evangelia sancta Dei quod secundum suam conscienciam suprascriptum exemplum de bona matre exivit, et quod eius mater est ita perdita quod nullo modo eam habere poterat, et quod si aliquando inveniet et ad manus eius pervenerit, quod aut ipsam aut hanc diiudicatus cartam sic destruet et dilaniabit, quod nullius erit valentie vel vigoris. Ad quos accedens, ut a prefatis nostris iudicibus sibi extiterat denotatum, ita suo iuramento firmavit. Tante igitur certitudinis ostensione facta, dixerunt legi dominum patriarcham et iuditium, ut suprascriptum exemplum dicte carte ad prefatum reverendissimum in Christo patrem dominum patriarcham Gradensem, nomine ut supra, in matrem firmaremus, et talem virtutem et potestatem sibi daremus per nostre notitie diiudicatus cartulam, qualem cum matre haberet.
Ex iuditio igitur nostrorum iudicum et nostra confirmatione suprascriptum exemplum dicte carte ad reverendissimum in Christo patrem et dominum dominum Andream Dotho Dei et Apostolice Sedis gratia patriarcham Gradensem, nomine dicti Patriarchatus Gradensis, in matrem firmamus, et talem sibi virtutem et potestatem damus per hanc nostre notitie diiudicatus cartam, qualem cum matre ipse haberet.
Si quis igitur huic nostre notitie diiudicatum cartam obviare presumpserit, sciat se cum suis heredibus et successoribus compositurum auri libras decem, medietatem camere nostri palatii et aliam medietatem suprascripto domino patriarche Gradensi et eius successoribus, et hec nostre notitie diiudicatus cartula in sua permaneat firmitate.
Ego Bartholomeus Gradonico Dei gratia dux mea manu subscripsi.
Ego Adamo Barbaro iudex mea manu subscripsi.
Ego Iohannes Sanudo iudex mea manu subscripsi.
Ego Pangratius Georgius manu mea subscripsi iudex.
(SN) Ego Leonardus Cavaça plebanus Sancti Iuliani notarius et aule incliti ducis Veneciarum cancellarius complevi et roboravi.
See the comments in doc. 1074_PG.