The representatives of the Commune of Pula subject their city to the doge and the Commune of Venice and negotiate the terms of this subjection.
Laudabile redditur et neccessarium reputatura, ut homines et populi circa augumentum et conservationem sui status sic evigilent, studeant et intendant, quod proculpullsisb violentiis et gravaminibus quibuscumque per que solent eorumdem exterminia et desolationes accidere, sepius gaudere possint statu pacifico et tranquillo.
Hoc igitur premeditatione previa viri providi et discreti domini Petrus quondam domini Viti, Blaxius quondam domini Detacomandi cives Polenses, honorabiles capitanei populi civitatis Pole predicte unacum populo universo et Communi civitatis predicte – considerantes et videntes afflictiones et ruinas eorum continuas civitatis predicte et territorii ac districtus propter innumeras iniurias et molestias atque damna reales et personales que eis, dicte civitati et districtui et eorumdem bonis multipliciter irrogantur et ab exteris et a suis rectoribus quondam et aliter, prout extitit manifestum, propter que omnia de die in diem ad peius imoc nichilum ducebantur, et recollentes et attendentes plenitudinem gratie et fontem clementie ducalis dominii, que confractos alligatd, devios ad statum salutarem reducit, queve non claudit gremium in se sperantibus nec denegat auxilium et misericordiam implorantibus, et sub cuius fidelitate dudum iam scilicet infinitis annis cum multis beneficiis ducalibus et gratiis permanserunt –, salubri ducti consilio, provida et unanimi deliberatione et voluntaria affectione pro necessaria salute et conservatione ipsorum et dicte terre et districtus, deliberaverunt et providerunt se et sua totaliter summittere domino duci et Communi Veneciarum perpetuo.
Et sic quode deliberaverunt, volentes effectui complere ad virum nobilem et prudentem dominum Iohannem Contareno honorandum capitaneum paysinatici Istrie pro Communi Veneciarum in ipsis partibus tunc degentem reverenter habuerunt recursum, et ipsi domino capitaneo, ad ipsorum evocationem et instantem requisitionem Polam properanti, tamquam persone representanti ducale dominium Veneciarum et pro domino duce et Communi Veneciarum recipienti, iidem capitanei et populus universus et Commune dicte terre Pole solenniter libere, sponte et absolute civitatem et castrum Pole et villas et castra ac bona, dominium, merum et mistum imperium et omnes iurisdictiones, iura et actiones reales et per[son]alesf, utiles et directas, tacitas, expressas et mistas ad ipsam civitatem et districtum quomodolibet pertinentes vel que pertinere possent, et cum omnibus iuribus, iurisdictionibus et actionibus dicto Communi et universitati et ipsorum locis Pole pertinentibus et spectantibus et quocumque modo spectari possent, summiserunt totaliter et dederunt, et eidem capitaneo, recipienti ut supra, fidelitatem domini ducis et Communis Veneciarum tamquam veri fideles in civitate Pole universaliter iuraverunt.
Et volentes et intendentes ad huc ad cautellam super hiis omnibus seu huiusmodi dacione et summissione eorum ducali dominio exhibere omnem reverentiam et honorem, viros discretos dominos Petrum domini Viti, Blasium domini Detacomandi capitaneos populi antedictos, Iohannem domini Mançini, Scandolam domini Ugonis, Dominicum quondam domini Petri de Parentio, Andream domini Octoboni, Venetianum Sutile, Nicolaum eius fratrem, Bartholameum domini Petri, Nicolaum Ferrarese, Iacobum domini Benasuti, Petrum Paganum et Adalgerium notarium Polenses, idem populus universus in eorum veros nuntios et sindicos in eorumdem arengo solenniter constitutos, ad presentiam excellentissimi domini domini Francisci Dandolo Dei gratia Veneciarum incliti ducis et Communis Veneciarum pro ratificacione [et]g approbatione dationis et summissionis huiusmodi et omnium predictorum innovat(iones)h eorumdem ad cautelam solenniter transmiserunt, de quorum quidem sindicorum plenissimum sindicatum constat publico instrumento scripto in millesimo trecentesimo trigesimo primo, indictione XIIIa, die XVIIo mensis maii Pole manu Aldilgeriii quondam Leonis notarii imperiali auctoritate a me infrascripto notario viso.1
Qui quidem sindici omnes, sindicario nomine antedicto, coram prefato domino duce et suo consilio constituti predicta omnia recitantes et vera esse asserentes, nomine sindicario prelibato, predictam dationem et summissionem et si quo nomine melius dici possit, sic factam capitaneo paysinatici antedicti, ut predicitur, recipienti pro domino duce et Communi Veneciarum ut supra, de prefatis civitate, castro, villis et locis Pole et iurisdictionibus ac iuribus et dominiis quibuscumque spectantibus vel que spectari possent civitati et districtui Pole prefate vel aliter et de omnibus et singulis supradictis sponte et ex certa scientia recognoverunt, ratificaverunt, approbaverunt totaliter et eandem dationem et summissionem, nomine quo supra, nichilominus innovarunt et de novo fecerunt in omnibus et per omnia, ut est dictum, promittentes sindicario nomine antedicto viro provido et discreto Nicolao de Marsilio Ducatus Veneciarum notario, sindico ad supradicta et infrascripta specialiter constituto per illustrem et excelsem dominum dominum ducem et Commune Veneciarum prefatum, prout de sindicatu eiusdem constat publico instrumento scripto manu Augustini notarii in dictis millesimo, indictione et die XXVI maii, recipienti et stipulanti sindicario nomine prelibato, huiusmodi dationem, innovationem, ratificationem, approbationem, summissionem et fidelitatem in omnibus et per omnia, ut supra, et omnia que superius dicta sunt et que spectant vel spectari possent ad dacionem et summissionem prefatam perpetuo observare et firma et rata habere et tenere et non contrafacere vel contravenire aliqua ratione vel causa de iure vel de facto sub obligatione et pena omnium bonorum dictorum Polensium et universitatis et Communis Pole presentium et futurorum, renunc(iantes) insuper ad cautelam omni exceptioni doli mali, in factum actioni, simulationi sine causa et sine iusta causa et omni alii defensioni et iuri, tam ecclesiastico quam civili, per que vel quod possint aliqualiter contrafieri antedictis vel alicui premissorum.
Et insuper promiserunt et contenti fuerunt pro bono et comoditate ipsorum, quod statutum Pole loquens de appellationibus faciendis ad archiepiscopum vel curiam archiepiscopi Ravenatis debeat de presenti revocari et ordinari per ipsos et fieri cum effectu quod imposterum nulla appellatio fieri possit alicubi vel ad potestatem vel ad aliquem alium dominum vel rectorem, salvo tamen quod liceat Polensibus ad ducalem curiam recurrere et appellare super sententiis datis, ut volueruntj, sub dictis penis.
Quam quidem ratificationem, innovationem, summissionem et promissionem per totum ut supra idem sindicus, sindicario nomine domini ducis et Communis Veneciarum, benigne subscipiens et acceptans, prefatis sindicis Polensibus instantibusk humiliter pro sua necessaria conservatione infrascripta postulantibus a benignitate ducali fieri et servari et de ipsis contentantibus, sindicario nomine antedicto consensit et servare promisit capitula que inferius subsecuntur.
[1] Primo videlicet, quod comes Pole habere debeat de salario a Communi Pole libras quinquaginta grossorum in anno, et propterea tenetur ducere et habere: unum vicarium qui sit iuris peritus, cui dare debeat libras quatuor grossorum in ratione anni et expensas; aunum notarium, cui dare debeat soldos XL grossorum in anno ad minus et expensas; sex domicellos; unum cochum; duos scutiferios; et sex equos.
Et teneatur et debeat regere Polenses cum IIIIor consiliariis dicte terre, tam in civilibus quam in criminalibus, secundum statuta ipsorum, dummodo non sit contra honorem ducis et Communis Veneciarum, ita quod quicquid factum fuerit per maiorem partem predictorum quinque secundum dicta statuta firmum sit. Verum habeat ipse rector arbitrium in homicidio, in robariis strate, in furtis, scilicet de furtis a libris decem supra, in violentiis mulierum et in incendio fraudulento et in prodicione – quod absit!
Que decetero tractaretur vel commiteretur, hoc debeat observari, videlicet:
[2] Quod, si videbitur ipsi rectori et dictis consiliariis, possint procedere in facto prodicionis vel occasione prodicionis sicut concordes fuerint per maiorem partem ipsorum per modum predictum, dummodo ipse rector fuerit in cons[c]iential de processu, captis nihilominus et ante omnia prodictoribus et suspectis si et sicut videbitur rectori soli, ne fugam arripiant. Si vero ipse rector non fuerit in conscientia de processu quem facere velit, seu concors cum eisdem de facto, vel ipsi procedere noluerint per modum predictum, tunc ipse rector solus, si sibi videbitur, habeat arbitrium mittere proditores huiusmodi et suspectes et factum prodicionis distincte ad ducalem dominium ut puniantur, absolvantur, vel fiat et provideatur super inde sicut ipsi ducali dominio apparebit.
[3] Item quod officia civitatis Pole et extra exerceantur per homines terre eligendos per electionem, sicut in talibus fieri consuevit.
[4] Item quod domini Sergius et Nasinguerra et filius quondam Cleçesii de Castro Pole et eorum heredes masculi maneant extra civitatem Pole et districtum, Foroiulium, Istriam et Sclavoniam, ubi scilicet videbitur ducali dominio, gaudentes nichilominus bonis suis positis in Polisano districtu.
[5] Item quod possessiones que a tempore submissionis presentis in antea ementur vel aquirentur in Polisano districtu per quoscumque, sive Venetos sive quoslibet alios, subiaceant oneribus et facionibusm Pole, quemadmodum subiacebunt cetere possessiones Polensium.
[6] Item quod rector nunc iturus diligentem inquisitionem faciat de Venetis et de hiis qui Venetos se dicunt habitantibus Pole utrum faciant nostras faciones de hinc. Et si quis ex ipsis repererit quod non faciant faciones nostras nec ibi, habeat libertatem imponendi et ordinandi in huiusmodi talibus qui non facerent hic nec ibi, ut dictum est, quod faciant fationes terre Pole que sibi congrue apparebunt.
Actum Veneciis in cancellaria Ducatus, anno Domini Mo IIIc XXXIo, indicione XIIIIa, die XXVIII maii, presentibus nobilibus viris ser Lucha Thalonico, ser Çanne Papaçiça, ser Çanino de Lege et Iohanne de Marçario civibus Veneciarum, Matheo quondam Bonifacii de Pola, Venetiano quondam Venerandi de Pola et Iacobo quondam Bertoni de Pola testibus ad hoc vocatis et rogatis.
(SN) Ego Iohannes Vacondeo imperiali auctoritate publicus notarius et Ducatus Veneciarum scriba predictis omnibus presens rogatus a dictis partibus scribere scripsi meque solito signo et nomine roboravi.
a) add. sup. l. B. b) sic B. c) sic B; immo in ed. Carli. d) confractos alligat] cooptatos erigat ed. Carli. e) sic quod] sic B: fort. pro siquidem. f) perales B. g) om. B; ed. Carli. h) innovat cum sign. abbr. B; innovationem ed. Carli. i) sic B et ex corr.: pro Adalgerii. j) ut voluerunt] lect. dub. quia attramentum evanuit; sic ed. Carli; et voluerunt ed. Kandler. k) lect. dub. quia attramentum evanuit; sic ed. Carli et Kandler. l) consientia B. m) sic B et undique faciones loco factiones.
1) Edited here as doc. 1331_PP.