1300_VPA

Era
Vol. 5: A 1300 usque ad 1421
Series
Date
11th of June, 1300
Place
Regestum

Peace treaty between Venice and the Patriarchate of Aquileia sanctioning Venetian jurisdiction over the Istrian communes that pledged themselves to the Republic of St. Mark in the last third of the 13th century.

Source
Archivio di Stato di Venezia, Liber pactorum IV, doc. ???.
Previous Editions
In extenso edition is forthcoming.
Regestum according to: Antonio Stefano Minotto, Documenta ad Forumiulii Patriarchatum Aquileiensem, Tergestum, Istriam, Goritiam spectantia, Acta et diplomata e r. tabulario Veneto usque ad medium seculum XV summatim regesta 1 (Venezia 1870), pp. 49-51.
Transcription

11 iunii. Venecie, in mansione Ecclesie Sancti lohanni de Hospitali Ierosolimitani.

Ad pacis conservationem inter dominum ducem ас Сommune Veneciarum et dominum Petrum Patriarcham et Ecclesiam Aquilegiensem reverendus dominus Gilonus archidiaconus Aquilegiensis procurator domini Patriarche et Ecclesie Aquilegiensis et Donatus Lambardo scriba Ducatus Venenetiarum procurator domini ducis et Сommune Venetiarum ad pacem et concordiam venerunt, scilicet: 
[1] Veneti erunt securi infra Patriarchatum seu Ducatum Aquilegiensis in personis et rebus, et e converso homines Ducatus eiusdem securi erunt in toto Ducatu Venecie, dummodo non vadant aut non videatur ire contra banna, statuta et ordinamenta Venecie. 
[2] Sequuntur capitula pacis temporis preteriti, preter ea que ad gentem de Prata et de Porciliis spectant.
[3] Domino Patriarche cassat omnia datia per eum et predecessores aut Ecclesie Aquilegiensis officiales ubicumque per totum Patriarchatum imposita super bobus et aliis bestiis et super lignis, carbonibus et aliis mercationibus et non imponet de cetero. 
[4] Item cassat omnia alia dacia. 
[5] Liberas et apertas mercatoribus et mercationibus tenebit stratas et flumina per suam forciam et per totum districtum Ducatus Patriarchatus. 
[6] Maleficia puniet. 
[7] Raubarias satisfaciet.
[8] Vir nobilis Foroiulii in Aquilegia de eis rationem faciet. 
[9] Gradenses rationes suas habeant quas antea. 
[10] Compromissum in dominum Bonifacium papam VIII aut in dominum Nicolaum hostiensem et Velletrensem episcopum de iuribus Istrie firmum habeatur: pactis et conditionibus que supra. 
[11] Compromisso durante aliqua fortilicia non fiant in vicinatu Sancti Petri. 
[12] Item de recedentibus de terris Ystrie non recipiendis a domino Patriarche, et e converso fit per dominum ducem.
[13] Dominus Patriarcha terram Ystrie domini ducis rebellantem non auxiliet, et e converso fit per dominum ducem.
[14] Item de hominibus Tergesti non servantibus pacem factam Tervisii. 
[15] Item durante compromisso aliqua fortiliça non fiat in castro Veneris.
[16] Item de forbannitis, quod actum fuit superiori tempore. 
[17] Dominus Patriarcha solvat libras IX milia denariarum Venetorum parvorum domino duci et Communi Venetiarum recepientibus nomine mercatorum dampnificatorum hactenus in districtu Patriarchatus secundum sentenciam super hoc latam per venerabilem dominorum Castellanum et Paduanum episcopos, infra tres annis proxime, de denariis obvenientibus de gratia vini Aquilegiensis M amphore quam dominus Patriarcha de gratia debet recipere, et dominus dux deputet suum vicedominum Aquilegiensem ad recoligandum denarium dicte gratie et recipiendum de primis denarios prelictos.
[18] Verum dominus dux omnia datia in preiudicium hominum Patriarchatus removebit, salvis daciis consuetis ante reformationem pactorum initorum inter dominum Laurencium Teupulum ducem Veneciarum et dominum Raymundum patriarcham Aquilegiensem [1274]
[19] Dominus dux gratiam vini concedit et salem ut in capitulis iam initis. 
[20] Dominus Patriarcha durante compromisso concedit domino duci et Сommuni Veneciarum omnia iura et iurisdictiones, quas elicit se et Ecclesie Aquilegiensi in terris et locis Ystrie, que terre et loca modo tenentur per dominum ducem et Сommune Veneciarum, et tenebantur tempore adventus domini Patriarche in suum Patriarchatum. Et ipsi dominus dux et Commune Veneciarum solvent ipsi in Venecia pro predicts marchas argenti CDL ad usum Foroiulii quolibet anno, scilicet medietas pecunie primo anno debite solvatur domini Patriarche a die firmati presentis contractus usque ad unum mensem, aliaque medietas deinde usque ad VI menses sequentes; et finito primo anno postea de sex in sex mensibus, salva restitucione pluris percepti a domino Patriarche cum sentenciatum fuerit super iuribus Istrie. 
[21] Represalee hinc inde concesse a tempore pacis Tervisii suspendantur usque ad sex menses a tempore compromissi super dampnis, represaleis, robariis et gratia vini subtracta facti in arbitros apud Torçellum seu Cloziam conventuros seu alio loco, quod compromissum ultra ipsos VI menses durare non debet, infra quos homines de Marano possiut venire Veneciam et vendere ligna sua, sicut solebant, et si per abitros non fuerit diffinitum, sint postea Maranenses in eo statu, quo nunc sunt.

Que omnia supradicti procuratores ad invicem solemniter promiserunt inviolabiter observare et observari facere sub pena ab una parte alteri promissa D marchorum puri et legalis argenti, cuius pene mediatas Ecclesie Romane et alia cadet parti observanti pacta.

Presentibus fratro Iacobino de Regio preceptore eiusdem domus, domino Iohannebonino de Fraganesco iudice et sallariato Сommunis Venetiarum, Iacobo Leonis clerico, procuratore Petro Sanctorum Apostolorum, Albertino de Placentia canonico Sancti Petri de Carnia, domino Tanto cancellario Сommune Veneciarum, Iacobo de Glemona familiari dicti domini archidiaconi Aquilegiensi, Iohanne Iohaniis Antonius de Fumone, Iohanne quondam domini Laurencii Pugne notariis.
 

How to Cite
First citation: Josip Banic (ed.), Fontes Istrie medievalis, vol. 5: A 1300 usque ad 1421, doc. 1300_VPA, fontesistrie.eu/1300_VPA (last access: date).
Subsequent citations: FIM, 5: doc. 1300_VPA.