Boniface, the bishop of Poreč, laments to the Holy See, complaining to Pope Boniface VIII about various crimes and alienations committed against his Church by the citizens of Poreč, the Venetian podestàs, the counts of Gorizia and his retainers, and the incumbent patriarch of Aquileia, Raymond della Torre, beseeching the pope to initiate court proceedings and promulgate a swift verdict against of all who unlawfully hold possessions and rights belonging to his bishopric (original, unredacted concept).
Quoniam ego Bonifacius episcopus Parentinus ea sola causa veni ad curiam ut, narando sanctitati vestre lapsum ecclesie Parentine, ex honorema conscientiam meam et cum favore iustitie vestre faciliterb relevetur, notifico vobis, pater sancte, quod dicta ecclesia fuit hactenus multis dicata divitiis et dotata honoribus, quoniam habuit hactenus decem bona castra et villas plures, et precipue civitatem Parentii et totum teritorium quod cives possident Parentini, et dicte civitatis et omnium predictorum castrorum iurisditionem et decimam sanctam, quod in privilegiis inperatorum et aliis autenticis scripturis plenius continetur.
Qualiterc predicta sunt perdita et distracta, dicam quanto brevius potero:
[1] Territorium sancti Mauri, cuius corpus requiescit in ecclesia Parentina, est quasid totum perditum et alienatum per predecessores meos episcopos Parentinos, qui dederunt illud eo modo quo dare non poterant, videlicet quod dederunt titulo locationis sub ea conditione quod recipientes possent illud vendere et donare et pro anima iudicare; unde quasi totum ipsi conductores vendiree et quotidie vendunt et tenent pro prop[r]iof; et quia ego episcopus nole huiusmodi contractibus consentire, cives Parentini mihi in omnibus adversantur nec volunt de predicti[s] territori[is]g censu annuo respondere et, ut ecclesia non posset super huiusmodi sua iura ostendere vel probare, aliqui ex dictis civibus tempore quo[n]damh Ottonis proxime precessoris mei[s]i, manu armata palatium episcopalem ascendentes, claves omnium cophinorumj violenter da manu Ungari nunc archipresbiteri Parentini tollentes omnia privilegia et autenticas scripturas quas invenerunt proicerunt in mare; et nuper statutum ediderunt quod quicunque tenuerit VII annisk aliquid de dicto territorio non possit ulterius ab eo repeti vel auferri; et minatur episcopum et canonicos expellere de terra si thentanturl in causam [ire]m et expensas litis facere de redditibus ipsorum.
[2] Castra duo – Ruvinum et Montonam – et civitatem Parentinam et iurisdictiones eorum tenet dux Venetorum.
[3] Piscarias que dicuntur valere ducentas marchas annuatim alii detinent contra Deum.
[4] Alia castra, preter Ursariam, tenet comes Goritie contra Deum et iustitiam, et iurisditiones ipsorum remn ille comes, qui cepit patriarcham Aquilegensem dominum Gregorium de Montelongo, detinet Episcopatum Parentinum.
[5] Castrum Ursarie, quod solum remanserat episcopo et in quo habebat quasi totam stipem vite sue, dominus Raimundus Aquigelensiso patriarcha sine aliqua causa, nisi forte amore prede, cui satis est hactenus assuetus, primo precepit spoliari omnibus animalibus et occasione dicti precepti familia sua uno die rapuit septingenta capita boum, exceptis minutis animalibus, et postmodum venit nepos suus Gotifridus de Turre et expugnavit castrum et ignis incendio devastavit.
Pro destructione predicta, causa fidantie ut iterum posset rehedificari et habitari, obtinui a pie memorie Nicolao vestro predecessore litteras p[er nuntium mitti]p ad patriarcham predictum, quemq nuntium illa occasione missum cepi et carcerari fecit, precipiens quod non darentur sibi cibus nec potus, qui quoniam erat de familia Tripolitanensis episcopi, post tres dies quibus non manducavit neque bibit dimissus fuit.
Post predictas litera[s]r inpetravi causam super dampnis illatis eo modo imitti episcopo Paduano et archidiacono Tarvixino ut causam infra sex mensium spatium iuditio vel concordia terminarent aut instrupta; et verum, quia dittus patriarcha per totum sex mensium spatium per se vel aliquem procuratorem comparere condempsit, predicti iudices, nullo contra ipsius contumaciam fatto processu, causam ad Apostolice Sedis examen remisserint; tandem, et licet a media Quatragessimas citra fuerim in curia, nullum potui habere auditorem quare peto auditorem mihi concedi talem qui non sit de parte vel amicitia patriarche predicti.
Taceo qualiter appellationes ad Sedem Apostolicam factas contempnitur, qualiter canonicum tracctanumt appellantem et alios tractat, qualiter tratavit mortem meam.
Ideoque clamo cum Ysaia propheta: “Querite iuditium, subvenite oppresso!”1 Et dico cum [p]salmistau: “De vultuv tuo iuditium meum prodeat, occuli tui videant equitates.”2 Quia sic alibi dicit Ysaias propheta: “Cum feceris iuditia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.”3 Et si forte pater vultis misereriw patriarche ne cogatur restituere dampna ecclesie Parentine et mihi illata, continget quod ibidem dicit Ysaias propheta: “Miseramus inpio et non discet facere iustitiam in terra sanctorum iniqua gessit”4, scilicet in terra beate Marie, ad cuius nomen est ecclesia cathedralis et beati Mauri, ad cuius nomen totum dicitur territorium ecclesie sic enim appellatur territorium beati Mauri.
Subvenite oppresso et relevare dissipatam ecclesiam potestis de facili cum favore iustitie vestre, quia ego B[onifatius] Parentinus episcopus, licet indignus, dum viveret inclitus Rudulfus rex Romanorum privilegium condam Octonis inperatoris, quod manus diripientium evaserat, renovari feci, licet pauper multis laboribus et expensis, qui rex de novo donavit ecclesie et de novo me Bonifatium investivit de omnibus que in privilegio continentur et de plen[i]tudinex regie potestatis quicquid de contentis in privilegio alienatum est hactenusy inlicite vel distractum ab eius, et propietate ecclesie revocavit prescriptionemz qualibet sine iusto facta titulo non obstante.5
Et quia in provintiaa' Istrie non est aliquis iuris peritus nec est qui contra potentiam et multitudinem detentorum vellet vel auderet se exponere ad iustitiam faciendam, supplico sanctitatem vestram quod extra provintiam, comunitatem vel comesb' Goritie et comunitatis Parentii ad vestram contentur presentiam, seu quod infra sex mensium spatium terminetur questio, iuditio vel concordia, ali[o]quinc' ad examen Sedis Apostolice remittatur et concedatur mihi forma illa literarum que concedi consuevit, “Ea que de bonis” et cetera, et quia propter predicta omnia multa sum paupertate gra[va]tusd', ita quod contra comunitatem Parentinam, contra ducem Venetorum, contra comunitateme' Goritie, contra patriarcham [et]f' contra multitudinem aliorum detentorum expensas litium substienere non valeo, committatur alicui qui sine strepitu et figura iuditii predicta cognoscat.
a) sic B: pro exonerarem, sicut em. Z. b) feliciter Z. c) subsignavit B. d) seq. per add. Z. e) sic BZ. f) propio B; proprio em. Z. g) predicti teritori B; predictis teritoriis em. Z. h) quodam B; quondam Z. i) mei B; meis em. Z. j) seq. de canc. B. k) ex armes corr. B. l) sic BZ. m) om. B; em. Z. n) sic BZ. o) sic BZ. p) legi non potest B; em. Z. q) quam Z. r) litera B; literas em. Z. s) sic BZ. t) sic BZ. u) salmista B; psalmista em. Z. v) ex vulto corr. B. w) sic BZ. x) plentudine B; plenitudine Z. y) seq. illeci canc. B. z) sic B; prescriptione em. Z. a') seq. Ics canc. B. b') sic BZ: pro comitatum. c') aliquin B; alioquin em. Z. d') gratus B; gravatus em. Z. e') sic B; comitem em. Z. f') om. B; em. Z.
1) Vulg, Isaiah 1:17.
2) Vulg, Psalmi 16:2.
3) Vulg, Isaiah 26:9.
4) Vulg, Isaiah 26:10: "Misereamur impio, et non discet iustitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini".
5) Doc. 1291_RP.
The redacted letter of Bishop Boniface to the Holy See – edited here as doc. 1295_BP2.
Boniface’s complaints about the Commune of Venice, the counts of Gorizia, Istrian retainers and the patriarch of Aquileia presented to the Holy See, the document tellingly reveals the state of the dwindling temporal authority of the bishops of Poreč. The hereby edited letter is, it would seem, a concept that was later redacted and presented to the pope in a somewhat modified, less explicit form – this redacted version is published here as doc. 1295_BP2.
Regarding the burning and pillaging of Vrsar, undertaken by Gottfried della Torre, this action had to have happened during the first war between Patriarch Raymond and Venice that took place between 1283 and 1285 because already in March of 1286 Bishop Boniface lamented the “despoliation and destruction of Vrsar” (cf. Banić, cited above, p. 9; the document is still unedited but will be published soon).
The main question posed by this writ centers around its dating. Since the letter mentions Patriarch Raymond della Torre as still living, it was composed before his death (February 23, 1299); since it mentions the privilege issued by King Rudolf I to Boniface, it was composed after January 29, 1291 (see doc. 1291_RP). Moreover, on January 28, 1296, Pope Boniface VIII issued an “Ea que de bonis” charter to Abbot Naticher, sanctioning him to commence with the restitution of Church goods in the Diocese of Poreč (document soon to be edited here). Thus, the present complaint, asking for an “Ea que de bonis” charter, had to have happened before the promulgation of this papal charter to Abbot Naticher. Finally, Bishop Boniface of Poreč is attested as being in Rome in April of 1295 and back in Poreč in February of 1296 (Giovanni Benedetto Mittarelli and Anselmo Costadoni, Annales Camaldulenses, vol. 5, (Venice 1760), doc. 181, cols. 302–303, doc. 184, cols. 304–305; see Banić, cited above, p. 10). Since the writ states that Boniface is personally in front of the papal curia, the letter has to be dated between the first quarter of 1295 and before late January of 1296.